Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

librorum tibi perscribam, de quibus quinquaginta digestorum uolumina consarcinantur. Volo enim tibi hoc quoq; apponere quasi condimentum studiorurn tuorum: in quibUS te tam multam ponere opera, multumq; proficcre, quod mihi preceptores tui narrant, Inice audeo.Nam cum tu nostris laribus a puero fueris innutritus, probauerimq; semper ingenium,morcs,a num, fidelitatemq; tuam, nihil abs te mihi pener seiunctu puto,iaudes ch tuas perinde amplector,Ut mea S. Sed ut ad rem redeam,septem omnino & triginta fuere coditores ituris, quorum de uerbis digestorum leges, Velut centoneS quidam consuuntur. Et quorundam ex his mentio est in titulo de origine iuris, quem tibi non damus in soluturn, pro pi rea quod est in aere tuo.Vetustis limus autem omnium, sicuti mihi tradetur, Q. Mutius Scaevola est P. F.Pontifex maximus. Cuius apud Ciceronem quoi pluoxima mentio .Huius huc accersitur unus tantum liber delinitionii. Gallus deinde

Aquilius, qui Ciceronem orantem iudex au diuit, δc quem familiarem situm Ci cero idem in Topicis appellat Huius tantum res posis irrigantur digesta. Labeo nis uero eo dein asciscuntur libri id est credibilium, seu uerisimilium, ecitem posteriorum decem .Fuit autem Labeo, quem uocat Horatius insanum, de

cuius ingenio, natura, studiis ac doctrina multa scribit Gellius in Atticis Nocti Bus. Saluti quoq; Iuliani digestorii nonaginta libri, de ambiguitatil, unus, ad Mi nullum sex, ad Vrseium quatuor Poruit hic Hadriani temporibus, & iudicanti fuit in consilio Magnae uir autoritatis, auunculus ctiam Didij Iuliani, deinde principis. Advocantur &Neratij Prisci regularum quindecim, membranam septona, resposionum tres. Hanc sibi putatur Traianus amicorum consensu succetiorem de tinasse, sicut ei dixerit aliquando: Commendo tibi prouincias, si quid mihi fatale contigerit: eundenaq; mox Hadrianus imperator habuit in cofilio. Volusius quo in Marcianus iurisconsultus est habitus celeber, quo multum cst usus Hadrianus idem: qui Q docuit M. Antonium principem, cognomento Philosophum. Veniunt huc igitur illius quoque libri fideicommissorum sedecim, publicorum quatuordecim: sed Maeliani nonacri in Marcianum deprauatur a librarijs .Fuit e nim Marcianus ipse quo uris autor, i Didio Iuliano principe sustiis occidi: qui Ithros huc contulit instillatorum sedecim,regularum quini, de appellationibus duos,publicora duos. Item singulares, quos Graeci μονοαζ υρ, his titulis, de de

latoribus, hypothecariae, ad S.C.Turpilianum Iulius quoq; Cslsius Hadriano fuit in consilio, qui Digestorum libros unde quadraginta composuit. Sed 8c Valens qui fidei comis serum septem. Marcellus quo , qui Digestorum scripsit unum retriginta, responsorum unum, seX ad leges. Item Iabolentis, cuius acciti huc libri sunt Ex Caulo quinque, epistolarum quatuordecim, ad Plautium quinque. Claruit his temporibus ctiam Serbidius Scaevola, cui M. Antonius philosophus o peram dedit, ac deinde faeliis imperator, multum illo est usus. Hic &Seuerum docuit illum, qui sibi post Pertinacem magna uirtute imperium parauit. Docuit ec Papinianum de quo mox dicemus. Sed Scaeuolae huius libri deducuntur in Iustimamn andectas, Digestorum quadraginta, quaestionum uiginti,responsorum sex, regularum quatuor, de quaestione familiae Unus, quaestionum publice tracta tarum unus. Huius auditor ut diximus Papinianus libros ad Pandectas affert, qti aestionum trigintaseptem, responsionum undeviginti, definitionum duos, de adulterijs unum, aedilitium unum Hic habitus omnium est acutissimus, eum que uocant historiae 1 uris asylum, do frinae legalis thesaurum,sic ut ab illo studiosi leagum, qui profecissent, appellati Papinianistri quandoque fuerint : amicus & Seiauero principi, sed a condiscipulatu, neque non amnis per secundam uxorem, succestar

82쪽

successor eide quo* in administratione fisci. Deni* moriens S euerus filios suos

non alii magis, quam Papiniano commendauit.Erat autem praefectus urbi Papi nianus, ac plus potens in aula quam uolebat. Ita* stipe deponere nocituram po tentiam frustra conatus, tandem ab Antonino Caracalla, Seueri filio, militia gl a diis obiectus, ec securi percussus est, quod excusiare parricidium noluiiset. Huius assessores in praefectura Iulius Paulus,& Domitius Vlpianus, quos quida eX ue stris Graeco uocabulo Coryphaeus appellant, quoniam quasi uerticem legitimae disciplinae cum Papiniano tenuerunt. Feruntur ec Vlpiani libri ad ed 1ctum tres& octoginta, ad Sabinum uero unus ec quinquaginta, ad leges uiginti, pro tribunali decem, de ossicio proconsulis decem, regularum septem,fidei commisibrum sex, opinionum sex, de adulteriis quinq; , de appellationibus quatuor, de ossicio consulis tres, institutorum duo, de censibus sex, responsorum duo. Tum singula res hi. R egularum rursus, desponsalibus, de ossicio praefecti urbi, de ossicio prefecti uigilum, de ossicio curatoris Reipublicae, de ossicio praetoris tutelaris, de ossicio quaestoris. Sed quamuis tam multa scripserit Vlpianus, tame Paulus aliquan to est ut Graece dicam τ λυγραφότου os: eius enim numerantur hi libri: Ad editaclum o fioginta, quaestionum uigintisse responsbra uiginti tres, breuium uiginti ires ad Plautium duodeuiginti,ad Sabinum sedecim, ad leges dccem, regularum septem, sententiarum uel factorum sex, sententiarum iterum quinque, ad Vitel lium quatuor, ad Neratium quatuor, fideicommissorum tres, decretorum tres, de adulteriis tres, manualium tres, institutorum duo, de ossicio pro consilis duo,

ad legem Iuliam, uel ,ut aliter lego, ad legem Aeliam duo: item ad legem Aeliam

Sentiam tres, de iure fisci duo Monobibli autem,regularum rursus,regularii ter tio, de poeni S paganorum, de Poenis milita, de poenis omnium legum, de usuris, de gradibus L amnibus, de iure codicillorum, de excusationibus tutelisu, ad re gulam Catonianam,ad S. c.Orficianum,ad s. c. Tertullianum, ad S. c. Syllania num,ad S. c. Relleianum, ad S. c. Libonianum, seu Claudianum, de ossicio praeis eii uigilum, de ossicio praesecti urbi, de ossicio praetoris tutelaris, de extraordinatariis criminibus, hypothecaria, ad municipale, de publicis iudiciis, de inossicioso testamento, de septemviralibuS iudici js, de iure singulari, de secundis tabulis. Adorationem diui Seueri, ad oratione dius Marci, ad legem Velleiam, ad legem Cinciam, ad legem Falcidiam, de tacito fideicommisso, de portionibus quae liberis damnatorum conceduntur, de iuris&facti ignorantia,de adulteriis, de instructore instrumento,de appellationibus,de iure libellorum, de testamentis, de iure patronatus, de iure patronatus quod eX lege Italia re Papia uenit, de actionibus, de concurrentibus actionibus, de intercessionibus sceminarum, de donationib. in ter uirum 8c uxorem, de legibus, de legitimis haereditatibus, de libertatibus daniadis,de Seinatusconssiliis.Fuere aute Paulus, ec Vlpianus praefecti ambo, sed quia dam factos ab Alexandro dicunt, quidam uero ab Heliogabalo, qui tamen Vlpianu remouit,ut uirum bonum.Cςterum Alexander utrunm magno in honore

habui maxime autem Vlpianu, qui consiliarius ei quo fuit, ct scrinia magister. Nec unquam ad eum solus admistus quisquam est nisi praefectus, atq; Vlpianus. Tum si quando alter adhibitus, semper tamen VIpianus rogari iubebatur. Sabi nus autem ille, ad quem libros Vlpianus scripsit, puto etiam ad quem Paulus &Poponius,uir fuit insignis,& cosularis,ab Heliogabalo iussus occidi, cuius nitus etiam Fabius Sabinus Alexadro fuit gratissimus, Zc Cato sui temporis dictus est. Nescio autem an hic si ius idem sit Sabinus, qui Consularis, ac praefectus urbi per

tumultum fusti percussus in populo, ec occisus, at in publico derelictus fuerit. De illo

83쪽

De illo qtro ambigit in ,ute ne de iure scripserit,sllius an pater Scripsit uerὼ iii. ris ciuilis tres ex Proculi singularem, sied Zc Epistolarum libros octo. Pomponii quoq; collati sunt eodem libri,scilicet ad Quintum Mutium, lectionii undequatadraginta,ad Sabinum quinq; di triginta, cpistolarum uiginti, uariarulectionum quindecim ad Plautium septem,sideicommissorum quinin , Senatusco sulto ruiti quinq; regularu unus, en chiridit duo. Caium uero citat Sc Bootius in Cicero nix Topicori comen tarqs. Huius huc adhibiti sunt ad edictum prouinciale libri duo ec triginta, ad leges quindecim, ad caictum publicis quindecim, qui soli tum re

perti suerunt,Aureorum septem, do deca delii,hoc cst, duodecim tabularum se institutionum tres, de manumissionibus tres, fidei 5 missorum duo. de casibus utanas,rcgularum unUS, dotalitiorum Unus,hypoth Cariar unus. Sumpserant hau

sius qui Tribunianum iuuerunt,eX Venulei quoq; stipulationum libris undeuiginti, Actionum decem, de officio Proconsulis quatuor, de poenis Paganorutri imo, publicorum tribus, de interdietis sex. Item ex Mauritiani ad leges sex ex Terentii Clementis ad leges triginti, ex Africani quaestionum nouem, ex Florentini institutorum duodecim, ex Tertulliani de castrensi peculio uno, ex Iusti constitutionum uiginti, ex Triphoniani dis utationum libris uno Sc uiginti, ex Callistrati de cognitionibus sex, edictorum monitoriorum sex, de iure fisci quatuor, institutorum tribus, quaestionum tribuS, ex Menandri militarium quatuor, ex M odes itani resiponsorum undeviginti,Pan dedi e duodecim, regularum decem, differetia rum nouem, excusationii sex, de poenis quatUor.Item ex eiusdem Monob biis, de prascriptionibus, dei nossicioso testamento, de manumissionibus, delegatis 5c fideicommissis, de testamentis, de curematicis, de enucleatis casibus, de a. fie rentia dotis, de ritu nuptiarum.EX Tari Unt' Paterni militarium quaruor ex Ma cri militarium duobus,publicorum duobus, de officio praesidis duobus Icos on,

seu uerius i caston, duobus: de appellationibus duobus. Ex Arcadii de testibu uno, ex Rufini regularum duodecim, ex Anthi siue Publii Furii Anthiani patri edicti quinq; libris, ex Maximi ad legem Falcidiam, ex Hermogeniani epitoma tum sex libris. Haec est deniq; tam iuris conditorum, qui symbolam dederunt, qj

librorum quoque, dc titulorum, qUibus Pandectae se debent, exactio r nomencla tura. Nam caeteri non intexuntur, sed tantUm citantur: qUidam ramen in codici hus deprauatis, quamuis omnino immuneS, munificibUS tamen adnumerantur.

Tituli praeterea nonnulli, sicuti de excusationibus, pener integri Graecer simi editati, quos indoctus aliquis ut apparet) in Latinum transtulit. Sed δύ haec ut optanor Sc alia pleraque nostras aliquando uigilias desiderant, quas utique nos imodo uita suppetat ac paululum quid otii contingat)nimium quam libenter tribuemus, sed prius tamen philosophiae fatisfaciendum, cui nunc totos ut scis penitus Q nos tradidimus. Erit opus omnino Barptolomati Sozini Senensis docto axis excellentis, imo uero plane singularis, opera nobis, consilio. Quem equidem dc Papinianum alterum uideor audacter posse appellaresecillo nostro. Vale. ANGEL F

84쪽

LIBER VI.

ANGELI POLITIANI EPISTO,

ERTIOREM me perliteras iamdiu multi fecerui, uenisse isthue ad uos quenda, qui nostras adnotationes uenditet in Stati j Syl- Uulas, easq; se iactet ex nostris autographis descripsisse. Puto ense autem non quas, me praelegente, studiosi exceperui, sed quas ego adulescens uiuente adhuc Domitio, marginibus domestici codicis adscripseram: uidelicet offensius iam tum, quod multa ille parum Perspecte prodidistet, quae fere omnes tamen quasi coelitus demisia mi rabantur. Quare uisium est adnotationes istas, qualescu* sinsiliis ad te literis, quas quibusdam characteribus insignire,ne uel aliena forte mihi tribuantur, uel propria subripiantur. Scribere autem ad te potist mum libuit, ut maior in teste foret autoritas: praesertim quoniam uulgari ista primum Bononiae coepta sunt, qua tain cum ine diu principem locum tenes inter nostri ordinis professores. Ergo Adnotationes in epistola prima negamus a Vergilio Culicis pastoris defleri mortem, quod Do Politiani inmitius credidit. Nec probamus, quod ille de hymnis Homericis dubitauit. In cis Stat saluas. quo maximo,Dacum attonitum, Α iturum castris Catone, secus atq; idem accipimus.Pelleas Q ceras legimus, non Apelleas, quas ct Lysippo tribuimus.Noctem designari dicimus per tempus, quo stuperis terrena placent. Nec mitis apud nos Tonans,imo Taras, quo Neptuni statua innuitur, cuius apud Nonium Lucilius, cuius ut omittam Graecos)etiam Plinius meminit.Laetus quoq; huic dono, non laetius,ipsi legimus.At in Violantilla, uocalis umbra ritu spectare illum nobis nu

pilam, uidetur, de quo in problematis Plutarchus. Sed Sc quae dulcis imago pro 1iluit,ad speculii potius pertinet Nec illud ,Tam Thybridis, sed magis, Iam Thy-hridis arces admittimus, ut 5 falsus huic pinnas, 135 autem falsias Nam Minoa corona, quae sit alia quam Ariadnes Tum nec apud Statium Chiron quanquam hoc tamen alicubi legitur) pater Thetidis est accipiendus. In Tyburtina quoluilla,pulchrer de Leone dictum illud aspexit, quod torva belluae frons, torui ocuisti, nec talis hyems tectis, Epiphonema. Nec ubi de Chalcidos fluctibus mentio

fit,res mirandae in comparationem, sed fretorum angulitiae uocantur.Reprehen

dimus dic illud, ut admodum frigidum, quod de amne ridente, deq; Nymphis existimat anhelantibus mec probamus Aniene in fonte,sed Anien & fonte. Proci Tihurno Tiberinum recipimus, explosis locorum genηs.Tum quod ille sibi algeri ita uindica ipsi publicum diu probamus. Conquerimur quod apud eundem, pro Lucrinis domibus, Laciniae sint, nullo idoneo sensu, contra exemplarium fidem, reclamantibus 5c syllabis duabus. Sed nec maiorem lyram trahi per uim patimur ad Vergilium.Disssentimus 8c Gallici soterijs, ut in illo: Licet enthea uatis. Item in illo: Hinc alti gaudens. Nec vero Galiciar syllabam reformidamus, Phoe

hum tamen assirmamus loqui, non Aesculapiu.Sed in Hetrusci balneo, primuri Iillud ita legimus: Tu quoq; muta, ferte, volucer Tegeaee sonore. quo MercuriuS, testudo Q m Ostratur. Nec avertite, pro exuite, sed aduertite uolumus, quod ibidem maxime deprauatum, nos ita corrigimus: Vix Iocus Eurotae uiridis cum regula longo Sinada disitincctu uariat Huc illud etiam pertinet: Nd lumina cestant. quo excitari oculos colorum uarietatibus ostenditur.Nec pro uasis labra, sed prosummis accipimus aut vasorum partibus, aut fistularum . in Calendis Decembri

hu , latere palmam putamus, prae magnitudine ipsa dacelorum. Deridemus N

85쪽

Haemum, ec Spassionem, quod tamen & Merula refellit. In Glaucia, Iectionem pluribus locis improbamus, ut: Atin ipsos reuocabat ad Oscula postes. ec, Turba catast e. sed & illud, At legisse iuuat.Deniq; parabolen quoque succisi papaueris, non a Vergilio tantum, ted ab Homero usq; repetimus. In Pollij uilla, miramur plane tantum de Praetori js esse silentium. Sedec per Epexcgesin legimus illud:

Aspicit&Phoebi tenerum iubar.In arbore Attedi j, credimus esse Cacozelon, it aestuare ad fulmen redigatur. In Psit acho querulae iam sponte fores uidentur, quoniam quidem querulae antea quot, sed non sponte, quia brutorum uoces etiam interdu querulae dicantur.Nec uero agnoscimuS illam de Blesci pueri obitu contasolationem. Sed ec in Leone Mansueto, nouum pudorem, nout Domitius interpretamur,imo autem nec omnino fleuit se Caesarem suspicamur. In Lucani geneta thliaco, duos ita uersiculos corruptOS in tegram US: Et siqua Paret, aut diem rece pit, sertis mollibus eXpleatur umbra. Nec aliam prpeter Argo ariolamur puppem temerariam Mineruae.De N Crone quoiu, de Orpheo, de Urbis incendio, de Pol

lar laudibus diuersa sentimus ab ipso. Nec penetrasti legimus in epistola ad Pol lium, sed penetrali. Porro in Hercule Surrentino falso ludi A liaci pro Pithiique

cipiuntur. Falso item illud de Parthenope ridente,Parua suae simulachra corona, . Verbum quoq; degenerauit, in suum locu restituimus, in quem scilicet illud sub ierat, dedignatur. Etenim in Propemptico, pro Thebaide posuit Domitius Atachilleida. Sed&in Hetrusci lacrymis mater illud: Aeternasi Ultro sacrauimus uinhras. Et item illud, Praecipuos sed enim mcrito surrexit in arcus. In Earini conia, puer Sangarius, nobis haud dubier GanymedeS est. Nec Concussum uulnere torpens,ipsi legimus, imo corpus: sicuti crinis apud nos, qui est apud illum uertex. In Ecloga ad uxorem, levicula mutatio haec, Etenim tua, pro illo, est mens tua, totum pene Poetae confundit intelle 'tum. Non approbo LechiaS, neq; cnim syllata haeserunt, in uia Domitiana, nec item coenum popul eum. Versiculum quo in il lum, Sed grates ago stri 'ius, atq; tanti est, sic equidem in exemplaribus inuenio, Sed grates ago,seruitus p tanti est.Damno re surras, in lyrico ad Septimium Nee

qui Libyam doceant,sed qui deceant, defendo. In Epitrapezio, nos hoc spatium, quod ille, an spatio. Nos insta stet mensura pedem, quod ille pedum. Nam illud, Aut et eae lucis ipso refellitur syllabarum uitio. Sed Z Torani alumnum confinxit ipse sibi, pro Timavi. Recus at dc in Saturnalibus ad Grippum, Cereos arentes,liendecasyllabi ratio. Versiculus quoq; ille sic domi nostrae, Nil mutas, sed idemiani hi rependis . lam genitrix Sipileia in Abascantio, non Domiti j fuit emendatatiosed publica omnium diu lectio. Quod tamen attulit ipse, Iam laceras, Sc quae sequuntur, quodq; Mcropen uocauit eam, quaesit Aerope, proprium fuit ipsius. Sicuti humeri iubat pro fortibuS,non quod uerius, pro puerilibus. Illud quoque sic ipse restituo. Quod cupis ipse iuberi, Da capitolinis,lc caltera. In Protreptico ad Crispinum, Resipuo Nemeam, respuo Nubigenas illos comentitios Hypeos, cum tyronibus: dc quo loco tributa ibi sunt, ego Thoraca repono. Multa in Epita cedio quoq; patris, aliter apud nOS, Ut Uatem,&nil dulae sonantem, ut Phrygiu, silex, qui mihi Niobam significat, non Hecubam, ut quod mensis Vocabulum putat ipse, nos participium. Legit ibidem, qualis N ille dies: at ego, quam tuus ille dies.Nec umbram phylaceida, Protesilaum, sed Alcestim credere malo. Certe in carmine ad somnum, non ab Aethonte, sed ab Oeta deduco Oeteos. Multa in Epicedio quoq; pueri uel notaui Uel emendaui. Puta illud, Quis error quemluimus tantis moeroribus ecce lacertis. Et illud, Nimirum cum uestra domus,&quae

86쪽

LIBER VI.

nusquam. Praeterea, nitantes, nihili uocem. Sed nec a Iuvenale Statium taxari, quasi circulatorem crediderim.Ferer autem sunt hactenus, quae notatilinus adulescentes in libri nostri margine, quibus iste nos homo nimium familiaris circunduxit. Sed his tamen ut arbitror) longer sunt & plura, 8c meliora, quae quarto deci mo fere abhinc anno nobis easdem publice Sylvulas enarrantibus excepta sunt. In quae se diu iam casu incidisse, uir admodum literatus Tydeus Acciarinus, quo Consentiae tempore profitebatur, eleganti nobis epistola significauit. Nactus au tem fuerat, ut mihi postea renunciatum est, quae Francisicus PacciuSFlorentinus psis festicollegisset, auditor ille quidem noster olim, dein uero in eadem schola etiam pileotia. proseior, qui Neapoli nunc agitat magna cum laude, doctus utraque lingua

iuuenis, nec absurdo ingerito, siue tu prosiam condere, siue carmen iubeas .lsa que nihil institor iste uelior, aut magnum circunfert, aut nouUm. Sed uides, ut notaui locos, non explicaui. Saner quoniam commentarios non iaciebam, sed epistolam, quar meo quasi pecori notas inureret: moX ut sipero) commentarios quoq; in easdem sylvas publicaturus, breuiissimos illos quidem, sed tamen prorsus ut Plautinum uerbum pene amissium reuocetur amussitatos. Tu intexim quae tua I astitati. erga me beneuolentia est ubi res tulerit, imponas quaeso plagiariis pudorem.

Vale. Florentiar, Calend. April. M. C C C CX c M I I. P Η ILIPP V S BERO ALDUS ANG. POLITIANO SVO S. D.

Ide mi Politiane in studi s nostris politissime, quanti te, dc quidem meia 2 2 ritissimo faciam. Quicquid ex ossicina isthac tua luculenta depromi

tur,id Omne probum, excoctum,ac emaculatum esse habeo persuasisti

m i ut inum.Imo quae tua est in literis curiositas, re excellentia) siquid tibi adiauc adulescenti parum elimatum per incuriam clapsum foret, id tamen apud me, re reliquos, qui bene sentiunt,fieret perfectit limum, uel ob id ipsum, quod a Poli liano proueniret. Tanta enim tua iampridem claritudo,&aestimatio, ut poltis uel obibletis nitorem dare, fastiditis gratiam, nouis autoritatem. Et ut semel si iam, irae capud me tuorum studiorum reuerentia est, hunc tibi honorem deferre soleo, quem diuus Augustinus scriptoribus canonicis autumat sese retulisse, ut te nu spiam errori confinem esse credere ausim. Non ex amore iudicium hoc est, sed ex

iudicio amor.Testes sunt scholastici sexcenti, testis est pulpitum illud, ex quo cottidie profitemur, me identidem est e praeconem, Sc buccinatorem tuae singularis eruditionis. Quid multa abiicer,pi stratim, domi, foris, In gymnasio literario, ex tra gymnasium, ubiq; locorum, ubique gentium, ubique temporum Politianus a Beroaldo extollitur, celebratur Φ meritissimo praeconio. Tibi me uirtus tua se cit amicum .Perlegi libenter, quae ad me peramanter, Zc ossicioser scripsisti: perte gi libentius, quin Merulam cloquenter, Sc cordate exatasti. Qui instar Zoili Merula. iam sibi cognomentum Homeromastigis adoptauerat: qui in cunctos seculi no- Homo in seri literatos, non dentes, cum edentulus foret, acuebat, sed linguam vibrabat ui- stix. rulentam: qui pati aequo animo non poterat uirtutem in iuuenibus sobolescen tem. Qui ad maledicendum faberrimer formatus ingemiscebat, imo ut uerius Io quar disrumpebatur orientem solem ίi plerisque omnibus iampridem adorari, quam occidentem Mors hominis declara uix quam gratus foret omnibus. Vide rur enim Merula ex gaudio esse procreatus, ita cucti mortales ex illius obitu gaudent. Quod ad me attinet, uellem uiueret, uellem peperisset criminosissima ad noramenta, quae in me fertur diu parturisse, Ut ita inter ue teranii ec tyronem pugna

foret conspicabilis. Fors an sors an didicisset se cornutam bestiam irritas Ie, & mo mordisse remorsurum, & quod nostro sequitur de uulnere sanguis. Nanque no-

87쪽

his nessi machaera hebes est neq; stylus retusius. Quod si mortui in nos scripta publicabuntur, cogemur aduersus mortuum suscipere certamen, dc uicem talionis

implodere: quanquam non me fugit, quam parum plausibilis futura sit ista contalentio, dc quod cum mortuis non nisi laruae luctantur. Gratias tibi uberes ago ochabeo pro honorifica illa nominis mei mentione, quam amanter nimis inseruisti epistolae in Merulam graphicer luculenter Q conscriptae. Quae enim mihi uberior laus,&ucrior contingere potest, quam laudari a laudatissimo nostri temporis, e ruditis Iimo Quod scribis nescio quem perinde ac fugitiuum istinc huc migrasse, tuas luci potius sub nomine tuo adnotationes in sylvulas Statii uenditare: quis hic sit haud equidem noui neq; quispiam est hac nota notabilis nemo pror

sus apud nos uisitur, qui aliquid invulget, aut nomini tuo obfuturum, aut eruditioni derogaturum. Adnotatiunculae autem illae tuae breues, & Concisae, quas ad nne dedisti, quibus subnotantur magis, quFim explicentur loca reconditiora Sylvula rum aduersus Domitin interpretamenta, este erunt,ut sylvUlas ueluti in transcu su relegerem. Iamq; Sc ipse in sententiam tuam non tam pedibus eo, quam aliensu literario. Nihil potest esse uerius, nihil pensitatius. Vale, decus literaruna,&me quod facis) ama mutuiter. Si rarenter ad te scribo, causia est aceruus occupatio num, quibus iugiter distineor. Verum, ut inquit ille, 8c non Ossicios iis amo. Ite rum salve. Vale. Ex Bono .pridie Idus Apriles. Μ.c c C cri c Iris.

ANGELUS POLITIANV S PHILIPPO BERO ALDO SUO S. D.

N Deo testibus non indiget amor erga me tuus, Ec studiorum similitudi ne conciliatus, ec multis roboratus ossiciis, ut qui Bononia Florenti Biridi am ueniunt, statim quasi solenniter, quo mihi se magis approbent, immas in tua cohorte se numerent. Vellem tame Ut laudare me tam uere pol es, quam plene soles: quanquam hoc ipsum laudari abs te, laus est ut mihi quidem uidetur non ampla modo, sed diuera Laetor autem placuisse tibi, quae ad Meru, Iam scripserim, qui utinam nobis ereptus tam subito non fuisset, exegissemus aclobfusi. obrusiam quicquid ille unquam literis mandauerat. Ac puto quod cum mode

stia dictum sit perierat Merula, nisi perihsset. Unc cineres, ct ossa persequi non libet ne si liceat quidem. Nec est quod ulla expectemus illius sicripta quasi posthutania coruos delusit hianteis.Nam nec Centuriae Usquam,nec Plautins quaestioneucomparent. Ita lepidus homo posteris imposuit. Dignus omnino tamen, quem professores non conteneremus, nisi professores ipse Omneis cotempsisset. Quo a porro ad notas attinet, 'URS nobiS necessias quaedam pene retentantibus extorta pueri id. sit, fatis mecum praeclare agetur,si pueritiam sapere,non etiam puerilitatem uide

Puerilitas. buntur. Vale. Florentiae, IX. Calend. Maias. M. C CCCXC I m. FRAN cISCVS FVCCIVS ANGELO POLI Τ I ANO SUO S. D.

E uero ipsum recens ista Miscellaneorum editio, ut delectauit sane plurimum ob eximiam laudem, atq; adeo immortalem, quam tibi pulcherrimo hoc opere parta candide sum pro amicitia nostra gratatulatus:sic certe in eo commouit, atq; pupugit non parum, quod ar cana illa, di uerer dixerim, mysteria literarum, quae diu nos ac singulatim ab oris tui oraculo exceperamus, ut his quasi pro iure nostro placere nobis, ct gloriari possemus,peruulgatis nunc his libris,non magis nostra, id est, se stato TUm tuorum, quam populi, at adeo scholasticorum omnium erunt. Et de Ari

stotele quidem praeceptore suo conquestum esse per epistolam Alexandrum ro

gem Gellius

88쪽

LIBER VI.

ribus, priuatum illum disciplinae proiectum auditoribus suis inuidisse uidere a o. cap. 4.tur. Et ita tamen legendos dedit libros illos Aristoteles, ut ab his tantum intelliagi possent, qui eum prael egentem audiuissent. Rescribens enim regi amrmat rie λόγουe 1 ρα δεδομους mi μου ἐκ oμίους, ut iam nostra multo aequior expositulatio uideri debeat, quod Miscellanea tua sic dilucide, ac distincter conscripta sunt,ut hos libros qui legunt, os autoris, &, ut aiunt ζῶσαν φωνta non multum, au t certer nihiIdesyderent. Hos tu igitur thesauros, has margaritas non porcis quidem, ut dici tur, sed populo, aut quod sit etiam indignius, grammaticorum ferulae exposuisti. Nam per deos immortales, quid ego primum in hoc opere admirer reconditissimos ne locos, & quasi sanctius illud strarium literarum,unde nihil communi percussum moneta, nihil publici iuris effertur An doctrinarum uarietatem, & illius ἰγκυκλίπωδειαρ uersicolorem, & unde qua in fulgentissimam uestem An uero testium, quos citas, Sc autorum dignitatem, simul ac numerum quorum sane ple ros hi quo , qui sibi docti uidentur, ne de nomine quidem ipso notos antelia hebant.Nam de ornatu illo, ac lepore nitidissimae orationis quid dicam quae uario quodam, dc pro per uermiculato intertextu lasciuiens, omnes c, uerborum flo 1culos captans, candorem tamen ubiq; Latinitatis, & quasi pudicitiam praefert, ut

illa ipsa purpura, & muliebri mundo quam honestissimo indefessium lectorem ii

no proper decursu, a praefatione ad extremam illam coronidem traducat. Habe mus in manus quotidie ego & Ugolinus tuus hunc librum, legimus, decanta mus, ediscimus, ac nulla iam pagella est, quam non dccies reuoluerimus: nec ta men adhuc caput ullum sic attente ,aut diligenter perlegere potuimuS, quin resu vimentibus illud idem in manus arridere magis nobis,atque, ut Aphrica illa, affer re noui subinde aliquid uideatur. Ac cum illo recognoscere iuuat, quae pridem, cum istic eramus, te prae legente didicimus: tum uero plera in alia deliberalitate tua addita, quasi auctarium quoddam auida, ac pendenti aure combibimus rutiam scilicet partitam cum aliis auditionis nostrae merccaena hoc ipso corollario

non inuiti rependamus. Iam uero quanquam quicquid ipsi sumus, si quid sane sumus, id totum tuo beneficio sumus: quantum tamen ingenio meo applaudere, regratulari me putas, ubi aliquid de penu tuo proferri videmus, quod nos quoque ipsi in re nostra nostro quaesitum Marte haberemus.Etenim licet sane perspiciam quantum inter aquilam ac noctuam intersit, tamen uenire in idem, & consentire rationes nostras cum tuis, id uero ipsum placere me, meipsum naihi uideri nunc demum aliquid facit. Omittam alia quaedam, fraterculus ille gigantis apud Iuue, natem, & terrae filius apud M.Tullium, quam eruditer abs te, & appositer enarra tus esit. In eundem uero sensum expositum esse a nobis abhinc ferme biennio in publico, frequentiq; auditorio lectissimus iuuenis, &utriusq; nostrum amicissi mus Nicolaus Valorius, qui tum forter aderat, nouit. A miniatula quo*cera in epistolis Ciceronis non admodum diuersia nostra lectio fuit, qui nullum quidem emendatiorem codicem nacti est enim bonorum libro rit in his locis mira petitiria)sed tantum coniecturis permoti,minio, ac cera tua Ponendum Putaueram S.

Sed dc illud iuuenalis cacoethes quid appellari existimem, iudicii tui causia explorandi, quod mihi quide pro Delphico oraculo esse debet, noreticuero.Na cum

legerim apud Cornelium Celsiim, cacoethes speciem quandam carcinomatiS eo ciscoet bense, eam quidem molestissimam admodum, & diuturniorem, inde per metapho ram quandam a satyro assiduam incessantem uomica scribendorum carminum,

hoc signari nomine crediderim. Idq; cum adiecta insanabile, ec aegro in corde, Sc

89쪽

PSuerbum ipsum senescit, quod apte cadit in ulcus rediuiuum: tum uero etiam tria illa Augusti carcinomata, simili prope ratione sic dieia, quasi digito indicare uidetur.Huic tamen sententiae meae quamuis ut mihi quident uidetuo unde quaq; in

hunc locum quadranti,non priUs calcula album adiecero, qu im cum abs te quo que doctissimo,ati incomparabili uiro comprobatum iri excepero. Nec uero illud ueremur,ne foric me existimes ex ths rebus Velle tecum conserri Praefati enina iam sumus intelligere nos quantum distet ab Aiace Thersites,&simul noui facitalitatem tuam, qui in laudis tuae participarum cum Omneis honos, tum praesertim tui studiosos, di amatores no grauate admittiS. Sed redeo ad Miscellanea, in quarmel aercule Propertianum illud iam decantare postimus: Cedite Romani scriptores, cedite Grai j. Etenim siquid mihi de literis iudicii cst, non iuniores modo omnes longo post te interuallo reliquisti, sed ueterum etiam scriptorum laudem in hoc quidem genere haud dubie ad aequasti. Nam de copiae quidem comu, quod nonnulli in te inuidi acuebant, sentiant alii quid uelint: mihi certe totu inane, ac

uile, nec redimitum floribus,sed paleis occultatum uidetur. Sunt enim meraenu

ga , dc plane ut ipse scripsisti crassior inter uos, quam inter Pyrrhamum ec

Thisben paries extat. Atq; ut intelligas quam istius operis aeternitatem explo ratissimam habeam, haud parum inuidere me fateor Michelotio, olino, ali jsq; compluribus aequalibus, & iamiliaribus nostris, quod tam eximia in hoc libro praefatione citati cognoscentur a posteris,sienti pariter tecum sterni. 5 illustres Quo d si id anter mihi uenisset in mentem, uel gratia, uel precibus, aut pretio e tiam, atq; omni ambitus genere contendissem, ut nos quoque honestissimatisti centuriae adscriber mur: θί quoniam alios te sibinde libros subcenturiaturum esse polliceris, iam nunc honorem istum qua cuncp tecum mercede paciscor. De meo autem erga testingulari studio, Samore, etsi de eo te iid dubitare certo scio, tamen quia ita locus exposcere Uidebatur,scripsissem in praesentia aliquid, ni ueritus essem, ne tam longa, ac uerbosia epistola stomachum iam tibi, & prope nause cim fecerit: cum praesertim nihilo breuiorem elegiam, quasi coronidem quandam adiecerim, quam iis Dominici natalis serijs per otium lusimus, admoniti patriae, domestici laris, cuius iam non minus, quam Homericus ille Vlystes liμια isti κα πνον Ερθρώσκιντα νοuσM: 5c simul ut una opera ueteribu S amicis, di tibi praecipue duci, ecpraeceptori meo pristinam Obseruantia, Samorem tcstarer. Eam tu cum uacabit, diligentius pelleges.Et si uidebitur istorum hominum nasium non resor mi dare, ostendes cum Omnibus, tum etiam, si qUa opportunitas affuerit, Lauren iio Medici,uiro primario, & de me, re de omni ciuitate nostra bene meritissimo. Vale.Neapoli. pridie Calend.Ianuar.

ANG. POLITIANUS FRANCISCO PVcCIO SUO S. D.

Ncredibili me uoluptate tuae literae astecerunt. Non tam, crede, quod nostra Misicellanea laudat quanquam id etiam) quam quod apud me,

qui tibi olim praeceptor obtigerim, singularem quandam uel eruditio

nem, uel eloquentiam tuam profitentur. Vt enim agricola uehemenister exultat, ubi generosis foetus ex arbore ipsa legit, quam suis quondam mani hus conseverat, ac diu multa cura produxerat: ita nos magnopere dole statos illa

epistola tua scias, quae mirificos istius ingenii nostra opera culti nobis studius ex hibuerit. Audieram quidem sis pc antea quoqῖ, nec sine ingenti meo quidem gaudio, te Neapoli docere iuuentut magna celebritate, magna gloria. Sed haec tua nunc tamen epistola plane declarauit, non abesse a Neapolitanis, quibus ita pia

ceas , iudicium illud antiquum studiorum, quae sibi olini sedem apud ipsos pro

priam,

90쪽

LIBER V I.

PRpriam, quasiq; certum domicilium delegissent. Est enim stylus eius epistolae eum

quod ego in primis exigere soleo)LatmUS,N CastuS, tum uero elegantem quandam prae se indolem ferens, elaboratus, inlaboratoch imralis, hoc est, ita latenter, ita dissimulanter cultus, Ut in eo se sorma, non cultus ostentet. Facilis idem, pro fluens, numerosas, non anxie , non moleste diligenS, magisq; similis negligenti, sed ita tamen, ut plus eo quoque pacto Veneri habeat, qualis Apelleis est color in tabulis. Quid igitur mirum, ii meum quoque sic Uti Latonae tacitum pertentat gaudia pectus, cum tales prodissse discipulOS e nostriS umbraculis uideo, quale ego fortasse iam nec magistro S asiperner No enim propterea quod tibi ego tune magister, ideo nunc quoque te doctior. Nam S qui me docuerunt, ipsi deinde a liquoties in nostra cla ola cum caeteriS discentibus desederunt. Vices ita rerum sunt, ZO quidem pulcherrima'. Ne mihi certe quicquam gratius, quam disicipulos emittere me quoque ipso doctiores, praesertim si grati, si memores, si non in prae ceptorem quoque ipsum, sicut in parensem equulei recalcitrent. Sed de uertas culis, mi Pucci, tuis quid dicam quam noua ibi multa, quam imo antiqua, quod silum , qui color, qui cultus, qu illecebrae, quae mollitia, quae quasi teneritudo, quam ibi multas figuras, quam multa lineamenta Graeci Callimachi, nescio equitadem an data opera, sed expressisti. Nam quod in ηs me quoque laudas, & triplici eloquio succingis, ac ne liti Ori quidem ius esse in noS Ullum dicis, siue ita tu cre das, siue tanquam poeta fingaS, Omnino tamen ago gratias, quoniam hoc ipsium contigiisse mihi ut a docto homine, qua nuis false, lauder, ingens prosecto laus est, atque ob id uera . Sed illud, opinor tu quidem iocans, quod quassi magnam quandam expostulas iniuriam, quia quae prius in schola docui, nunc ec in Miscet laneis peruulgaui. Qtrid autem hoc tua Nunquid adhuc dictatis indiges, qui petie numeros implere omneis, ac iam praescribere caeteris potes c Quin imitare tu quoque leonum catulos, quibUS cum satis dentCS, unguesq; creuerunt, asperna

ii matris ubera, praedam sibi jpsi procul in sylvis captant. Sed uersari cum Baetaeio Vgolino te dicis, etcp tibi Una nostrum uoluptati fuisse. Cum Baccio tu igitur meo uersaris Pucci Cum Ba Ocio iocOS agitas, re seria r pene dixi quod ne 1 aes ) invideo. Sed quis non tibi eius hominiS inuideat consuetuditiem, quo neiamo blandior, humanior, suavior Dei erem equidem nihil me illo uidiste anna hilius, nihil etiam tamen amantius. Itaqtae consecutus mihi, quod nemo fere unquam, uidetur, Ut sit Omnibus charUS, Omnibus iucunduS. Amatur a princitapibus, sed sine aulicorum obtreotatione. Celebratura doctis, sed sine aemii lorum offensione. Cum caeteris ita uiuit, ut Omnium eX aequo beneuolentiam colligat. ordinum tamen discrimina non confundat. Quanta autem illi prudentiar quantata fides c quanta rebus maximis administrandis animi altitudo quae uis quae fatacundia iure acrimonia quantum deinde amoris, OTcij, sedulitatis, diligeniaitae r quae porro in conuictu comitaS, sacilitaS, simplicitas quam ubique candi diis, facetus, ingCniosiuS quam etiam eruditus, ac literatus ad postremo cartaminibus illis, siue quae ad citharam canit eXtempore, siue quae per otium compotanit, dulcius,mundiUS, limatius, Venustius Sed quid ego longius euagor Fruere

tu, quantum potes, meam, tuam iu uicem Baccio meo: fruere Baccio, meis se 1 3s,meis j delitin s.Atque adeo non talatum mei S, quam omnium Potius, quicuniaque salem modo habent aliquem. Date uero operam quo de derium uestri letauius fera) crebris ut inter uos de me sermonibus saepissime mihi quod dici solet aures circunsionent.De fraterculo giganiis quid mirum, si tu eadem prodidisti ferme abhinc biennium, quae nOS abhinc serme quadriennium et Nonne etia catuli

SEARCH

MENU NAVIGATION