Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

EPISTOLA RV Μxietas. Et quod plurimum ingenii ac laboris postulauit tot tantorum Q auton in

testimonio res agitur, ut quicunq; suggillare aliquid ex istis lucubrationibus tuis tentaverit, canis latrator haberi possit, non demorsor. ollem cum Domitio tanquam cum larua quando olim inter mortales destiit esse pedem te tapius c6seriare .luuit enim, quantu potuit, rem literariam, inter primos situm, d puluerem ue te: ibus excutere studuit: politiora in dies Politiam pemulatioquel exemplo prae sititurus, si uixi flet. oti tamen aliter eum abs te peti arbitror, quam primi pili ho

minem Mors illum ut scis)immatura praeripuit, emendatum fortaue, si quid in

consideratius exciderat. Satius est ut tu inquis candidatum, ut autem ego, phi losophiae iitrum consulare aliorum ci rata notatis locis Coarguerg, nomini autem parcere. Verum in hanc ipsam sententiam ambiguus tendo, quia pugnis aerem creditur uerberare,aut comentitia nugamenta se stari, extantem qui nullii habet, in quem suscepta uideatur oratio. In hac tamen opinionis ambiguitate uacillaniarem,ccrtum ea parte me cile sentio, qui prodesse uoluerunt, diem capitis illis dicendum non esse .Fuit inter nos Domitius, ec monimenta reliquit famae non poenitendae Te arternitas manet,sincipitio capillo cana prehendisti. Cupio, Sc pro huviano iure abs te peto, ut cu in ius iHiscellaneis quae edidisti, centurionem te esse uolueris,iam in reliquo opere, quod inter manus ut arbitror) multiplex dc eiuditum est, tribunum,aut plane positis castris legatum te facias,& imperatorem. litam quibus centum capita placuerint, ij longe maiore numero delectabuntur Idibus Nouemb. Μ. C c CCLγXXIX. ANGELUS POLIΤIANvs IACOBO ANTI A

RIO s V O S. D.

Tinam quas in me confers epistola tua laudes,ita ueras esse,nec ab humanitate magis, quam a iudicio profectas, alqs mihi Q persuaderes, ut ego statim de hac ipsa epistola tua, iudicium semper grauissimum Latis ni rontin Medicis agnoui. Nam cum tibi ille summus hominum in omnium plurimum sermonib. suis deserat, tum se uidere ait nemine, cui tu literis, pro bitate, prudentia. concedas. Crederem uero facile, quae sic ex animo, quasiq; di cam ulcro uultu de me scribis, ac propriis omnino laudibus fauerem nisi testimo Dio isti, praeter conscientiam meam,fama quo in ipsa publice in omnes tuar huma nitatis obstreperet. Quare totam quidem sic accipio laudationem,non ut illam meis meritis, sed ut tuis morib .assignem, tanto plus tibi me debere senties, quan to ipse minus mihi debeam. Quod autem ad Miscellanea nostra attinet, aut ego fallor, aut nihil in eis aeque fructuosum, quam libertas illa, ec simplicitas incauta fortasse, sed ec ingenua tamen, ac si minus a prudentia, certe a charitate profecta comunium studiorum, que prima uidelicet in huius seculi scriptoribtis desiderat Nam quod me pedem conferre cum Domitio nolles, equidem quid spedies in tellego,nec ego non aliquid istitismodi iam tum indebam, cum personam mihi illam censoris odiosissimam imponebam, diligentiam hi pene improbam,iactatio Herborum, cantilenaeq; cuilibet expositam, neglectis cautiomb. affectans,ad far cienda literaru damna, solertiam omnem pro uirili parte dirigebam. Semper auis rem sum Ueritus, quam deniq; in partem meum tale consiliit, non dico ab ob tre elatoribus raperetur, sed a prudentissimis etiam honainiblis, iisdemq; cautissimi

acciperetur. Quanquam autem omnino conuenire mitri tecum, id est, cum uiro

amicissimo doctissimoq; necesse est, tamen quia sitio culo corde quaedam perui csi momisan dentur, dicam ad ea nonnihil, quae mihi in hac epistolae tuae parte sapienter obii decertan . ciS,oc amice. Cum mortuo negas quali cum larua decertandum.Mihi uero con tra uideri

52쪽

spicione laborat. At iuuit ille rem literariam. Quis neget ' An n5 isto nomine sic a me laudatur, Ut a nemine magis, di quidem in eadem ipsa pagina, qua & reprehenditur Sed erat,inquies, emendaturus ea, si diutius uixisset. Qui sciam ueroisthucc An usquequaq; de ingeniorum profectu bene sperate est aut non huius ipsius postrema quaeq; mendosiora Quid c quod futurus in dies ambitu hono rum minus otiosus, opinione quoq; sui magis inflatus Sed fac emendatum fui . se . Num igitur ob id inter scriptores omncis , unus a censoria uirgula Domitius

asseret unus erit iste si di s placet galling filius albae Iam cur dissimulari quo

que nome oporteat, cuius in autoritate uenenum, si quod est ipsius comentariotarum, uelut anguis in herba delitescat. Ego uero sic Domitium studiosis quasi foueam uiatoribus ostendo. Nec autem obliuisci uideor humanitatis, quin potius ut iam non sperare modo, sed etiam explorate uideor iudicare potie melius ali quanto de uita merebor censura ista mea, quam forsan alius indulgentia. Adde quod illustribus factu id quoq; exemplis,nisi cui tamen leuis est autor Horatius, Ennium Plautum,Lucilium, Doslennium, totam Φ illam cohortem poetam ueterum semel iugulans, ct quidem reclamante populo. Quid no in Seneca quoq; Aulus Gellius magna libertate uerboris incurrit Non cunde Quintilianus atro notat calculo Nd Marino Ptolemaeus diem dicit Eratostheni Strabor Thessalo Galenus Hermagorae Cicero Non omnes denti philosephoruscholae maxime cu prioribus digladiantur Nec cuiusqua sane parcitur nomini, dum pro se quisl certat publico bono Sed ista, inquies, grauiora Fateor: at idem cur non liceat in leuioribus Certe Plato philoinphorum princeps, etiam sine praefasione

honoris nugari dicit Aeschylum,tragoediae summum si quide Aristophani crodamus autorem, quod in leviculare diisenserit ab Homero . Nec ego tame causam Domitii damnaui totam, sed ut iam decuriatus hominem, silc ipstim neutiqua negligenter expendi crifica lance, dissimulaturus in plenum, si non aliquo certe habendum numero credidissem. Et videbatur ita mihi rectum sane tum cum illa meditabar. Qui tamen idem facile iam, libenterq; muto fultum, te distentiente, cuius mihi pro unus ut debet, etiam pro magnis ratio ibus est autoritas. Caeterum quoniam de eo nobis integru non est,ubiq; diuulgatis exemplaribus,& quidem pluribus, ci; ut ullo modo retexi queant, uelim tu tibi de caetero, secundu reliqua candorem tuum contrarias parteis in mei gratiam sumas,8c ut homo doctus homini non indos immo fauens, eloquetiae tuae blanditiis impetres,ut hanc aduersus Domitium quando ita uis) pugnam tam caeteris uidear no ab insectandi stu dio proterviter aut malevole, in me scio a certo sensu,& uero, simpliciter ec sed utato suscepisse. Quod si seceris, maximo mihi fueris inuitamento, ad caetera quoq; cdeda, quae domi quotidie,nec ut quidem spero minuS elaborata proximis, ex cuduntur. Vale. Ioannes Picus Mirandula nullius homo magis, quam sui simillimus salutem ubi a me suo quoq; nomine iussit adscribi. Florentiae, pridie Caled.

fri Cripsi ad te optima fide, sciens sere, ut literat meae pari candore animi

acciperentur. Quod factum non muto, di ita contigisse sicut optabam,

i M ualde laetor. Superuacua est in Domitiu excusatio,in quem omnes siciae is enim dixerim) uehellas utilitate publica discentiti, a te susceptas fuisse Ang.Polit. D 3 arbitror

In Domitium cauerint . Horatius in

53쪽

arbitror. ecp eas a me uel minimo uerbore punctas esse uelitri, uel notatas coii traria censura. Sed optassem, quod amplius Opere edito liberum non est, temperatum esse frequentius a persona, dum rem incesseres. Vtcunt tame id studium susceperis,more optimi agricolae, quicquid sentium occurrebat sitit os tuis penitatus cum radicibus extirpatum iri te uoluisse no dubito. Nec vetus adhiberi exemPlum oportuit, ubi negotium praesens no caret laude. mui descriptis tuis deest id tantum sentio, quod priscam aetate non Uixeris, cum qua memoriam omnium secutora consecutus este uideris, industriae ac laboris similitudine. Hoc testimo nium qui non dederint,inscii ei nati sunt Musarum parta ec adulterino. Noli igitiongi incubatus iaetura nos in expectatioe macerare,sed acccpto etiam in tui nominis securitatem, sponsiore Pico, cuius tota Vita gloriaris plena est, a quo in ami corum gregem per re receptum iri omnibus uotis expeto, cuius uestigia semper adoro, quicquid ex altilium cohorte domi nascitur,spectandum,legendum, edi scendum emittas, detenturus eos omneis in fidibus tuis, qui aliquo uirtutu simu lachro aut harmonia ducuntur. Vale halcus tibi falutem dicit, tuus est, & Antiquarius tuus est, uteri uelut dexterae tuae digitus haberi cupit. Mediolani, V .ld.

Decemb. M. CCCCLXXα IX. IACOBUS ANTI Q U ARIVS ANG. POLITIANO S. D.

Udorem nuper mihi fecit Hieronymus Donatus, qui receptam a Re publica personam magno apud hunc principem aestimatu agens, ossi cium mea singulari humanitate praeuertit. Sed tu quo in in causa. amad eum simul,&ad me scribens, ita inter sese utram in epistolam comisisti, ut maiorem meritis de me opinionem tuam apud illum test tus, plus pigno

ris quod aiunt deposueris,cl; mea pecunia poli 1 t redimi. Vnde statim lege dum misit, quod pace tua) falso praedicabas. In mea itidem epistola demostrasti illum

esse dignum quem Veneremur, cumulata optimarum artium laude.Equide insti

tueram ad cum quod scripseras deferre, sed mei ingenii remissa natura, quasi perendinandi ius usurpans, spatium dedi homini praestantisinno, ut istiusmodi uerecundia me conspergeret: quam longer tamen aequiore animo fero, quam testimonium tuis, quod magnis uerbis, nullo alioqui ad Ucritatem costato pertinentibus, ita confercis, ut nihil potius agere coneris,l ut inter dulce resonantes tibias carismen aliquod demeruisse uidear. Equidem prototos digitos me habere non sentatio, quibus mysterium philosophiae ab istis sanctissime ac penitus tractatu contingere liceat profanus sum, δί procul limen adoro. Satis est tale arcanum inter eo rum manus uersari, quΟS idoneos perspeximus ad restituenda humana & diuina animoru exercitamenta: quae paulo ante ex disciplinis disciplinae censebant, congesta barbaricer terra in oculos miserae,& toto orbe in unam sepulturam redactae philosophiae Mihi certer in partem felicitatis tribuo, quod hoc seculo nasci con tigit,in quo uelut e coelo delapsi homines expultricem immunditiarum curam litetis adhibentes effecerunt, ut ubi picus, phoenix, Zc id auium genus auspicatim mum est, obstrepere anser amplius non debeat.Licuit Hermolau de facie cognoscere licuit eum disserentem audire de fato, de fortuna, de casu. Quae res ut populari captu dissicilis est, Θc in primis a Peripateticis operose tractata, ita ab eo red debatur perspicua, It omnem illam coelestium causarii seriem,ueluti catena quandam ante oculos ponere uideretur Saepe ad Pacem,saepe ad gratiam,in quae tem pia uterin nostrium diuinae rei causa pergebat, Ouenimus. Mira in eo comitas,le Por multuS totam mentem ad afflatu diuinu refert, cuidam terrestri numini similis. Cum Hieronymo nondustequens cogressus, quoniam etsi culturaliterarum

54쪽

LIBER PII.

in eo eminentita plurimum inuitat ut ei fiam cp familiarissimus: quod tam facile futurum perspicio, Φ cum uiro in ossicium semper exposito, ec obuio, negotii tamepublici ratio, quae nusquam sus icione uacauit,me deterre hec ab eius honestim ma ac frugifera consuetudine retrahit. Vnde dolor, ira ec indignatio frequenter macerant animum meum, ut in singulari, ac diu alioqui, multisq; rebus perspecta fide alienam delationem cauero oporteat, iucundissimi in uita fructus antissione atq; iactura. Verum propius eum intueor, quoties in regiam uenit, delect orq; a moenitatibuS ingenii quas prudentia dc grauitate codiuit, qualem in amplissima Repub opportuna ad honores subsellia sortitu esse decet. Sed solicitudine qua dam pungor id scilicet curat homuncio ne per quos linguae latinae ornamenta restituuntur, per posdem aliquando Italicum imperium in unam Rempub. cedat. Veneti enim in omni tempestate sapientes uiri, quod superbia suam nimis infen fana omnibus esse intelligerent ampullofanamq; quorundam imperitia Sc ostentatione id accidebat nouato nuper in melius more, eos legatoS circummittunt, qui di molliant animos quibus cum agunt,& familiarius comercia misceant,aim

patefacio, quod prius senioribus tantum licebat, etiam iuuentuti re gliscenti philosophici aditu honoribus & praemiis ornant. Incredibile est, quantum isti prost ciant. Sed quoniam imperia non nisi fato dari cernimus, quid sit euenturii, alij ui

derint Nos interca comunibus stud ijs gratulamur, quae assertores uos habet ma ximos, Cc primae classis uiros. Bene profecto nobiscum agitur, ψ lucernam a uo

his antelerri contigit quotidie aliquid excuditur posteritate dignum Id magno pere ad mei animi laetitias pertinet.Illud tantu mea interesse ut putes uelim, quos quam operam praestare nequeo,in alioru industria lit, entcr intuear: ultra Onerari non patior, i homine postremae tribus,sine praerogatina ferentis suifragia.Vale, di Pico omnia qui uiuunt, laudem supergresso, me saepius ec iterum comenda.

I guis mendacem, quod in epistola mea proxima stylum literas litas apud eruditissimum uirum quasi plus nimio laudauerim. Sed hoc ita inqui docte facis tamen, ut quibus me uerbis accusas, ijsdem prorsus absol e S uas. Quo fit, ut non alio magis iudicij mei ratio mihi constet, quam Φabs te sic repreheditur eloquenter Nisi forte parum uerus ob id ego testis testis enim plane, non laudator) quod attigi testimonium de te,nec impleui uerum cogita quam sit arduum, uerbis eXaequare laudes, quae fidem sic excedant, ut eis nec tu quide protinus assentias, qui iampridem satisfeceris. Quod autem me Ioanni Pico Mirandulae,Hieronymo Q Donato,dc Hermolao Barbaro, tantis in omn1 I

teratura uiris, quantos olim non meminimus,adnumeras, equide irrideri me putarem , nisi persuasissimum haberem, falli te duntaxat amore nimio, quem solere ait Plato in iudicu caecutire. eterum ego tam me scio cum talibus nec ingenio nec doctrina quam nec natalibus nec fortuna debere conferri.De imperio uero,

quod ais,fors ipsa uiderit aut si quis est in magnis rebus meae quoq; preci Scuoto iocus: utina denti apud eos residat, qui sint illo cst dignissimi. Picus noliter unicerte diligit,nec autem plus de meis uerbis, cp de tuis epistolis: quin eas nuc me tibi dic tante ca maxime legit, curat o describendas: sed ec mire gaudet, i Hieronymum Donatu iuxta cuprobes, tum inter uos cohaeseritis tu & Barbarus,non inuicem modo, sed in commune consultum putat. Idem pend me quo prouo cat in te redamando, nulli scilicet hominum concedentem. Quare uelim mihi

55쪽

44 EPIsτOLARUM pro meo in te svilio Chalcum perpetuo uel patronti, si patitur,uel si hoc mavult,

amicum magnum, quibus potes machinis retineas. Vale. Florentiae,quarto Calend.lanuar. Μ. c ccc LXXXIX. IAc OBUS ANTI Q U ARIVs ANGELO POLI

TIANO SVO S. D.

Erseruntur quotidie ad te manipulatim ex toto doctissimorum homi num coetis literae, quae luce laudi multum tridentur asserre: qua eas stote accipias ignoro, opinor tamen indissimulata, Sc familiari. Quod uero scribunt, seculo gratulantur, de tibi. Interea Pomponii epistola plurimum me delectauit, quam mihi legenda nuper tradidit Eernardus noster,ado lescens in tua schola tornatim expolitus. Cupio tam e ex te scire,an tibi ex tam reserta multorum laudatione quicquam uindices. Nam sapientes uiri,in quoru sententia re esse arbitror, quicquid inspexerint in se boni, non sua opera id partii pa ratum' ue, sed naturae, δί Dei beneficio tributu este credunt. At uero qui illud sibi acceptum refertit, hi proculdubio lenae purpurissatae coparandi sunt,aut Poggia nat fabular: Et nos poma natamus. Saepe eaS cogi ta tiones immigrare in te sic e nim puto) quae ad alicuius rei fastigium iam tenendum spectent, sed extrarias, et tuae menti quasi quibusidam igniculis colludentes,haud dubier sentis ira cum te alicuius humani decoris conficium cernis este, sipra hominem te, ne uno quidem digito, efferre debes. Ego enim is sum, qui te amem, atque etiam colam uirriatem tuam: sed rursus qui donis coelitus datum in te agnoscam, quo dc uetera iIlustres longaeuitate rubiginata, re surgenti, ait ad aemulationcm laudis adnitenti seculo manum porrigas. Vale. Mediolani Cal. Septemb.M. IX D.

ANG. POLITIAN Us IACOBO ANTI Q V ARIO SUO S. D.

7 Vinis ex me per epistolam, qua tandem fronte doctissimorum homi num tam crebras literas, meis refertas laudibus accipiam: &an quipis 29 piam mihi ex illorum testimonio plus uindicem .Prudenter que admod taci nes, 'c beneuoler, ne meum esse putem quod diuini bencstcq sit, ne uesupra hominem efferar Denil sic epistolam claudis, ut esse in magna spe, uel ex pectatione potius studiorum literarum p nostrarum uidearis. Equidem ut pia nissime dicam sentio me tibi in suspicionem uenisse, quasi plus nimio sim glorie auidus, quod ut quas a doctis hominibus proximis aliquot mensibus acceperim literas, earum exemplum statim isthuc Bernardo Riccio miserim, quo tibi proti

nus ostenderentur.Vt autem sic ineptirem: non mea me uoluntas, uerum ipsius

Bernardi, optimi quidem iuuenis, sed mei nimium amantis, assiduae prope obse crationes impulerunt: praesertim qui te quoq; ipsium magnopere id uelle, atq; e tiam contendere alsereret. Non igitur ut auras quasi captarem, quod a meis moribus procul abest, sed ut amicis obsequerer, quorum me semper iudicio permi serim, crebras isthuc epistolas illas inlisitabam: quas tamen probe memineram non iuratorum testium, sed blandientiu ei se amicorum. Quod igitur rogas, quacas deniq; fronte suscipiam, plane fateor laeta. sic enim soleo quaecunq; si uiris reamicis & doctis proficiscuntur: caeterum sic ipsemet mecum cogitare soleo. Si fallitur qui me laudat, danda mihi opera est, ne iterum fallatur, atque interim ha henda gratia: sin autem minime fallitur, aut idem nec etiam fallit, atque ita maiorsum, quam mihi fortasse uideor: aut si fallit animandi mei, uel conciliandi, uel iris ridendi gratia fallit: quorum primum mihi expedit, alterum no displicet, tertium cadere in amicii non solet.Ita in ratiocinationem sic colligo, ut aut ego ne doctus

quide sim, quod isti uel opinantur,uel dictitant,atit sim certe, qualem praedicant.

56쪽

LIBER HII. 4s sed quoniam uir essen emo doctus potest quin sibi ipse quo uideatur prima e

nim docti hominis conditio est,ut ipse se notit: ego uero mihi doctus nJ uideor, sequitur omnino ne sim doctus. Sed hoc ipsum tamen non falli me in eo, quo plerique opinor falluntur, nisi diuini esse muneris intellegerem, etia plus caeteris fallerer. Ibi uero, fateor, risi mediocriter, cummc admones, ne stupra hominem esse rar: scilicet periculum est hoc in me, qui quide adhuc in primis literulis h Uitem, quasdam Uero arteis eXrjsne attigerim quidem, quae philosophie studio famulantur, cum sit eorum quoq; qui disciplinas omneis omnem et sapientiam prohibuissent, celebris illa tententia, sic ad ea quae natura in promptu haberet, nostrae mentatis aciem sicut ad solem nocituae oculos caligare Procul haec a nobis infanta sit, ut quantum absimus adhuc,non dico a summis, sed uel a mediocribus uiris, ignoremus. Amentatiunculis aute quorundam, aut item obtrectatiunculis 8c ineptis δέ leuibus, non magis equidem aut attollor, aut deprimor, quam umbra ipsa mei corporis.Non enim quia longior illa, ec extensior maner ac uesperi sit,meridie uero breuior 8c contractior, ob id ego quom statim maior, procerior ii mihi mane ac ursiperi, in meridie ipso uideri debeo. Quod autem fore suspicaris, opera, studio industriaq; mea, ut 8c uetustati squalor abstergatur, dc ad fruge aciniores per ueniant,vide quaeso, ne tibi uerba det amor erga me nimius. Ego certe nescio autem, uitio' ne mentis captus, an consilio magis adductus magnu quiddam omnino molior,facturus Φ Operaeprecium Uideo modo uires animis subsequantur. Vale. Diuulae.ante V I I Cal. Septemb. Μ.c c c cn c I.

ANGELI POLITIANI EPISTO,

LARUM LIBER Q VARTVS.IAc OBUS ANTIQUARIVS ANGELO POLI TI A N o S. D.

D quintum Idus Aprilis secesseram occisi. Postridie eius diei,

cum ossicii causia praefectum arcis, humanissimum uirum Iaco bum Pusteriam couenissem, perbenisner me exosculatus,secun

g da, inquit, noctis uigilia de Laurentii Medicis obitu praevolans

tabellarius ad principem contendit.Hoc nuncio attonitus, ocu i los cum in terram defixissem, est ne,in Φ, nobis iratus deus, ut in illo omnium sapientissimo uiro,tot spes, tot uirtutu imagineS, di signa, tanqua auuasia conclamans sustulerit sed de Italiae calamitatibus mox. Quae enim ab emi nentissimis locis mala ingruunt, nivibus, cum in montium cacumini b. liquescentes ingetia emciunt flumina simili ma ciue solent. Hiduo post Mediolanu regres sus offendi sermonem uarium: ea namq; de moestillima re iam populUs erat cer tior. Alii de coelo aedem Liberatae paulo ante cl; Laurentius decederet, tacta: alia desperata eiusdem salute, Petrum Leonem medicu, qui aegrotanti assederat, sese in puteum praecipitasse amrmabant.Dedi complusculos dies dolori m eo: neque Possum,mi Politiane, magnopere non torqueri: di ut meipsum assidue magis umgeam, tum mea,tum alioru causia facit. SciS qua illum Veneratione prosequebar, quo ue quasi restituta uice, me ipse coplectebatur animo non ignoras: qui unus omnium uitae meae praesidiu in pleraq; fortuna a me censeretur constantissimum.

Sed in communi rerum aceruo plura sunt. Saepe enim inter Scyllam & Charybdim positus,ttaliam non minus temperabat, quam isthmus ille, qui inter Ionium ec Aegaeum

Vmbris corapori . Lauret ij Meo diris mora.

57쪽

3c Aegaeum,ne inter se cocurrentia maria confundantur, natura co.nstitutus es uidetur. Scio in clarismmo iuuene Petro Medice ab uniuersa ciuitate, quod no strum dolorem plurimum extenuat, patiis autoritatem prorsus cOfirmatam esset id ν decretum publicum, quoniam in unius familiae incolumitate totius reipub. salus uersatur,perpetu 3 mansurum S speramuS, di cupimus. Laurentii tame de siderium lenire nequeo: & quod recenti uulneri accidere solet, quo magis frigescit, eo grauius dolet, in me sentio. In ista uero tua ingenti studioru calamitate at que laetura, quid abs te optem uideo, quid impetrare possim ambigo. Faciam tamen quod in conauni luctu assolet,ac per ipsius Laurentii felicem memoriam, ut abstersis aliquantisper lacrymis, quo ille emigrauerit animi tenore, quid ue an rea ad suos fit prsfatus,in utriusq; nostium consolatione totam illius uitam splendoris &laudis plenam, tuis aliquando lucubrationibus ad posteritatem pervcnturam non dubito quibus honoribus sit elatus, cui quoq; monumeto, ec quibusculogiis intulerint perscribas di rogo ec obsecro. Vale. Mediolani XVII Ca

Vigare cs ut qui serius paulo ad amicorum literas res podeant, nimias

occupationes suas excusent. Ego Ucro quo minus maturer ad te roscri pserim, non tam culpam confero in occupationeS, quanquam ne ipsis

quidem defueriit, quam in acerbis limum potius hunc dolorem, quem milii eius uiri obitus attulit, cuius patrocinio nuper unus ex omnibus ti erarum professoribus,& eram fortunatis Iamus,& habebar.Illo igitur nunc extincto, qui fuerat unicus autor eruditi laboris, uidelicet ardor etiam scribendi noster extin eius est, omni Sq: prope ueterum studiorum alacritas elanguit. Sed si tantus amor casus cognoscere nos tros, & qualem se ille uir in extremo quasi uitae actu gesse rit audire, quanqua Sc fletu impedior, di a recordatione ipsa, quasit retractatiocdoloris abhorret animus, ac resilit, obtemperabo tamen tuae tantae, actam hone

sitae uoluntati, cui decise pro instituta inter nos amicitia neq; Uolo, neq; possum. Nam profecto ipsemet mihi nimium Sc inciuit is inderer, & inh umanus; si tibi Riali uiro,& mei tam studiosio rem ausim prorsus Ullam denegare. Carierum quo

niam de quo tibi a nobis scribi postulas, id eius modi est, ut facilius sensu quodam

animi tacito,&cogitatione copxehendatur, cy aut uerbis aut literis exprim, pos sit: hac lege tibi iam nunc obsequium nostruastringimus, ut iaci id polliceamur, quod implere non possinus, tua certe causia non recusemus. Laborauerat igitur circiter menses duos Lam entius IVIedices C doloribus iis, qui quoniam uiscerum cartilagini inhorreant, ex argumento Hypochondrii appellantur. Hi tametsi ne minem sua quidem ut iugulant, quoniam tamen acutissimi sunt, etiam iure mole stillimi perhibentur. Sed enim in Laurentio fato, e dixerim, an inscitia,incuria in medentium id euenit, ut dum curatio doloribus adhibetur,sebris una omnlii insidiosissima contracta sit, quae sensim illapsa, non quide in arterias aut uenas, sicuti caeters solent, sed in artus,in uiscera,in neruos, in ossia quoq; & medullas incubuerit. a uero quod subtiliter ac latenter, quasq; lenibus uestig is irrepserat, parum primo animaduersu dein uero cum satis magna sui significationem dediiset, non tamen pro eo ac debuit, diligenter curata, sic homine debilitauerat prorsus' atq; afflixerat, ut non uiribus modo, sed corpore etiam pener omni amisso Zc consilini pio distabesceret. Quare pridie Φ naturae fatisfaceret, cum quidem in uilla Care gia cubaret aeger, ita repente concidit totus, nullam ut iam suae falutis spem reli

qua ossederet. Quod homo, ut semper cautissmus,intelleges, nihil prius habuit,

quani

58쪽

LIBER UI 1. T quam Ut animae medicum acceueret, cui de contractis tota uita noxius Christia no ritu confiteretur. Quem ego hominem postea mirabundum sic pro per audiui narrantem,nihil sibi unquam neq; maius, net incredibilius uisum, quam quomodo Laurentius constans paratusq; aduersius mortem, atq; imperterritus, di praeteritorum meminisset,&prssentia disipensasset, et de futuris item religiosisIimer prudentissiimel cauisset.Noete dein media quiescet, meditantiq; facerdos adesse cis sacramento nunciatur: ibi uero excussus, procul,inquit, a me hoc absit, patiar ut Iesui Π meum, qui me finxit, qui me redemit, adusq; cubiculum hoc uenire: tollite hinc obsecro me quam primum, tollite, ut domino occurram .Et cum dicto subleuans ipse se quantum poterat, atq; animo corporis imbecillitatem sustentans, in ter familiarisi manus obuiam seniori ad aulam usin procedit: cuius ad genua pro repenS, supplex Φ,ac lacrymas: Tune, inquit,mitissime Iesi, tu nequissimul, in seruum tuum dignaris inuisere At quid diYi seruum: imo uero hostem potius, requidem in gratissimum, qui tantis abs te cumulatus beneficiis, nec tibi dicto uia quam audiens fuerim,& tuam toties maiestatem laeserim. Quod ego te per illam qua genus omne hominum complecteris, charitatem, queet te coelitus ad nos in terram deduxit, nostr 4 humanitatis induit inuolucris, quae fame, quae sitim, questigas, aestu, labores, irrisus, contumelias, flagella, & uerbera, que postremo etiam mortem cruccmq; subire te compulit: per hanc ego te salutifer Iesu quaese, obtestor Q, auertas faciem a peccatis meis,ut cum ante tribunal suum constitero, quo me iamdudum citari planer sentio,non mea fraus, non culpa plectatu sed ius crucis meritis condonetur Valeat, ualeat in causa mea sanguis ille tuus Iesu pretio sissimus, quem pro asserendis in libertatem hominibus in ara illa sublimi nostrae redemptionis eludisti. Haec atq; alia chi diceret lacrymans ipse,lacrymantibus

qui aderant,univcrsis, iubet eum tandem sacerdos attolli, atq; in lectulum suum, quo sacramentum comodius administraretur, referri. Quod ille cum aliquanditas a furtim negassex tamene seniori suo foret minus obsequens, exorari se pastas, iteratis eiusdem fermer sentetiae uerbis, corpus ac sanguinem dominicum plenus iam sanctitatis, di dium a quadam maiestate Uerendus accepit. Tum consolari Petrum situ nam reliqui aberant) exorsus, serret aequo animo uim necessitatis ad monebat,non defuturum coelitus patrocinium, quod ne sibi quidem unquam in tantis rerum foretinς- uarietatibus defuisset, uirtut m modo & bonam mentem coleret, bene consulta bono S euentus patitura. Postilla contemplabundus ali

quandiu quieuit: exclusiis dein caeteris, eundem ad se natum uocat,multa monet, multa praecipit, multa edocet, qUe nondum foras cmanarunt, plena omnia tameta

sicuti audiuimus & sapientiae singularis, S sanctimoniae: quorsi tamen unum, quod nobis scire quidem licuerit, adscribam. Cives, inquit,mi Petro,successorem

te meum haud dubier agnoscent. Nec aut uereor, ne no eadem futurus autoritate

in hac rei' sis, qua nos ipsi ad hanc diem fuerimus. Sed quonia ciuitas omnis cor pus est quod aiunt multorum capitum, neq; mos geri singulis potest, memento in eiusmodi uarietatib. id consiliu sequi semper, quod emeq; honestissimu intel leges,mag uniuersitatis,* seorsum cuiust rationem habeto Mandauit Oc de funere,ut scilicet au1 Cosmi exemplo, iusta sibi fierent,intra modii uidelicet eum, qui priuato conueniat.Venit dein Ticino Lazarus uester,medicus ut quide ui sum est experientissimus: qui tamen sero aduocatus, ne quid inexpertum relii queret, preciositissima quaedam gemmis omne genus, 1 mariti S , conterendis, medicam eta tentabat. Qitient ibi tum ex farniliarib .Laurentius iam ena admissi

alicii fueramus quid ille agitaret medicus, quid moliret.Cui cu ego respodissem,

59쪽

epithema eum concinnare, quo praecordia fouerentur: agnita ille statim uoce, ac

me hilare intues ut sempers blitus heus inquit, heus Angelo, simul brachia iam

exhausta uiribus aegre attollens,manus ambas arctissime prehendit. Me uero itingultus lacrymaeq; cum occupauissent, quas celare tame reiecta ceruice conabar, nihilo ille comotior,etiam atq; etiam manus rete tabat. Vbi autem persensit fletu adhuc pr pediri me, quo minus ei operam darcna, sensim scilicet eas, quasq; dic simulanter omisit.Ego me autem cotinuo in penetrale thalami conficio flentemat habenas ut ita dicam doloridi lacrymis laxo. MoX tamen reuertor eodem, siccatis, quantum licebat, oculis. Ille ubi me uidit, uidit aurem statim,uocat ad se rursum, quaeriti perblander, quid Picus Mirandula suus ageret. Respondeo manere eum in Urbe, quod vereatur ne illo si ueniat,moIestior sit. At ego, inquit,ui cissim ni uerear ne molestu sit ci hoc iter, uidere atq; alloqui extremum exoptemptius quam planer a uobis emigro .Vin tu, inquam, accersatur Ego uero, ait ille, quam primu . ita saner facio: ueneratiam, assederat,atin ego quo iuxta genibuSincubueram, quo loquentem patronum facilius,utpote defecta iam uocula, exaudirem.Bone Dcus, qua ille hunc hominem comitate, qua humanitate, quibus e

tiam quasi blanditi js cxcepitc Rogauit primo ignosceret, quod ei laborem hunc iniunxisset,amori hoc tamen, & beneuolentiae in illum suae adscriberet, libentius sese animam editurum, si prius amicissimi hominis aspectu molientes oculos Latiasset Tum sermones iniecit urbanos,ut solebat, ct familiares. Nonihil etia tunc quoq; iocatus nobiscum, quin utros'; intuens nos: Vellem, ait, distulisset me sal rem mors haec ad eum diem, quo uestram plane bibliotheca absoluissem. Ne multis: Abierat uixdum Picus, cum Ferrariesis Hieronymus, insignis 5c doctrina Scsanetimonia uir, coelestisq; doctrinae prsdicator egregius, cubiculum ingreditur, hortatur ut fidem teneat: ille uero tenere se ait inconcussam: Vt quam emenda tissime posthac uiuere destinet,scilicet facturum obnixer respondi t: ut morte de nique, si necesse sit , aequo animo toleret: Nihil uero, inquit ille, iucundius, siqu1dem ita deo decretum sit. Recedebat homo iam, Clim Laurentius: Heus, inquit,henedic tioncm pater prius quam a nobis proficisceris. Simul demisso capite, uultu Q, ec in omnem piae religionis imaginem formatus, subinde ad uerba illius ocpreces, rito ac memoriter responsitabat, ne tantillum quidem familiarium luctu aperto iam, ne in se ulterius dissimulante comotus.Diceres indi tam csteris,uno excepto Laurentio,mortem. Sic scilicet Unus ex omnib. ipse nullam doloris, nullam perturbationis, nullam tristitiae significationem dabat: consuetumq; animi rigorem, constantiam,aequabilitatem, magnitudinem, ad extremum usit spiritum producebat.Instabant medici adhuc tamen,&ne nihil agere uiderentur, ossicio sissime hominem uexabant, nihil ille tamen aspernari,nihil auersari, quod illi modo obtulissent i5 quidem quoniam spe uitae blandienus illiceretur,sed ne quem sorter mortes uel leuissimer perstringeret. Adeoch fortis ad extremit perstitit, ut de sua quo ψ ipsius morte nonnihil cauillaretur: sicuti cum porrigenti cuidam cibλrogantiq; mox quam placuisset, respondit: quam colet morienti. Post id blande singulos amplexatus, petitat suppliciter uenia, si cui grauior forte, si molestior morbi uitio fuisset, totum se post illa perunetioni summae, demigrantis Q animae

commendationi dedidit.Recitari dein euangelica historia coepta est, qua scilicet irrogati Christo cruciatus explicantur, cuius ille agnoscere se uerba ec siententias

prope omness, modo labra tacitus mouens, modo languenteis oculos erigens,

interdum etiam digitorum gestu significabat. Postremo sigillum crucifixi argenta reum , margaritis gemnusq; magnifice adornatum, defixis usquequaque ocuIis intuma

60쪽

LIBER IIV.

intuens identidem 4 deosculas expirauit.Vir ad Omnia summa natus, Sc qui flan Lisureηii

tem, reflanremo toties sortunam usqueadeo sit alterna uelificatione moderatus, laus. ut nescias utrum secundis rebus constantior, an aduersis aequior, ac temperantior

apparuerit. Ingenio uero tanto, ac ta facili, dc perspicaci, ut quibus in singulis ex cellere alii magnum putant,ille uniuersis pariter emineret. am probitatem,lustitiam fidem, nemo, arbitror, nescit ita sibi Laurentii Medicis pectus, atin animum quasi gratis sinum aliquod domicilium templum Q delegisse.Ιam comitas, humaritas, affabilitas quanta fuerit, eximia quada in eum totius populi, atq; omnium Planer ordinum beneuolentia declaratur.Sed enim inter hec omnia liberalitas tamen, ic magnificentia explendescebat, quς illum pene: immortali quadam gloria ad deos usq; prouexerat: cum interim nihil ille famae duntaxat causia, Sc nominis,

omnia uero uirtutis amore persequebatur. Quanto autem literatos homines stu dio complectebatur, quantum honoris, quantum etiam reuerentiae omnibus eX

hibebat, quantu dem 41 operae,industriaeq; suae conquirendis toto orbe terrarum, coemendisq; lingus utriusq; uoluminibus posuit, quantos Q in ea re, quam immanes sumptus fecit, ut non aetas modo haec,aut hoc seculum, sied posteritas etia ipsa maximam in huius hominis interitu laetura fecerit. Caeterum cosolantur nos maximo in luctu liberi eius tanto patre dignissimi. Quorum, qui maximus natu,P Petrvs Meanus, uixdum primum, re vigesimum ingressiis annum, tanta iam 8c grauitate, ec dices. prudentia,& autoritate molem totius Reip.sustentat, ut in eo statim reuixisse ge nitor Laurentius existimetur. Alter annorum duodeuiginti Ioannes,&Cardina- Iomnestis amplissimus quod nunquam cuiquam id aetatis contigerit dc idem pontifici Medices.

maximo,non in ecclesiae patrimonio duntaxat,sed in patriae quom suae ditione logatus, talem, tantumch se iam tam arduis negotiis gerit, oc praestat, ut omniu in se mortalium oculos conuerterit, ato incredibilem quandam, cui resiponsurus planissimer est, expediationem cocitauerit. Tertius porro Iulianus, impubes adhuc, Pudore tamen, ac uenustate,neo non probitatis, ec ingenii mitifica quadam,suauissima indole totius sibi ia ciuitatis animos devinxit. Verum ut de aliis in prae senti taceam, de Petro certe ipso cohibere me no possum, quin recenti re testimonium hoc loco paternum adscribam. Duobus circiter ante obitu mensibus, cum

in suo cubiculo sedens ut solebat Laurentius de Philosophia, ec literis nobiseu fabularetur,ac se destinasse diceret reliquam aetatem in ηs studiis mecum, re cum Ficino Picoq; ipso Mirandula consumere, procul scilicet ab urbe, 8c strepitu: ne gabam equidem hoc ei per suos ciues licere, qui quidem in dies uiderentur m a gis,magisq; ipsius dc consilium, dc autoritatem desyderaturi.Tum subridens ille,

atqui iam, inquit, uices nostras alumno tuo delegabimus, atque in eum sarcinam hanc,ec onus omne reclinabimus. Cumq; ego rogassem an adhuc in adulescente

tantum uiriu deprehendisset, ut eis bona fide incumbere iam possemus. Ego ire ro, ait ille, quanta eius, Zc quam solida uideo esse fundamenta, laturu spero haut dubie: quicquid inaedificauero. Cave autem putes Angele, quenquam adhuc eπnostris indole fuisse tanta, quantam iam Petrus ostendit, ut sperem fore,atq; adeo augurer nisi me ipsius ingenia aliquot iam experimenta fefellerint nocui sit ma torum suorum concessurus.Atq; huius quide iudicii praesagiit paterni magnum profecto, 8c clarum specimen hoc nuper dedit, quod aegrotanti praesto fuit sem Per, omniat per se pene etiam sordida ministeria obivit, uigiliarum patientissi mus, Sc inediae: nunquamq; a lectulo ipso patris,nisi cum maximer Resipui, urge

ret, auelli passius . Et cum mirifica pietas cXtaret in uultis, tamen ne morbum, aut

sollicitudine paternam moerore suo adaugeret, gemitus omnela, Oc laaymas in

Ang. Polit. E credibili

Iulianus

Medices,

SEARCH

MENU NAVIGATION