Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

De M.ta Republica. Sterum priusquam pari Iculariter simplices Rerum p. formas pertractemus: videndum

est, an ex earuΠa confusione,

tertia quaedam nova& mixta forma possit contemperari , quam nullo sinapii cium nomine recter dixeris. Ad numerum enim Rerumpub. haec quaestio omnino pertinet. Et quidem in tantis turbis, tamque crebris mutationibus actionum humanarum vix potest adeo simplex de inia confata Respub. reperiri, in qua non sit aliquid alieni admistum; caeterum , sicut Elementa non sunt mixta, nisi perdiderint speciem , & pene aequali. proportione sese mutuo contemperarim: ita nec judicanda est Respub. mixta , nisi formae ita inter se temperatae sint, ut nul l ius simplicis nomine jure nominaiari queant, . Polit. cap. 9..Errat enim Isocrat. in Areopagit, dum

propter senatum Areopagiticum credit , Atheniensiuin Democratiam fuisse tem perata in Aristo cratia, cum Xenoph. in libr.de Republica then. Omnium popularium eam primam faciat. Iura enim Majestatis penes populum resederunt , cujus senatorii Magistratus erant Areopagitae. Similis erroris argviantur Iu

232쪽

qui Galliarum regnum ex Monarchiarum numero eximunt, quod prima lex re gni sit, referente Bottoman I. de antiq. GaILIκ r. cap. 2 . ut ne quid, quod ad statum Reipub. in universum pertineat ,

Regi sine publici consilii autoritate sta

tuere liceat. Nam quia reges volentibus utuntur subditis , aequum est , ut de consilio universorum , & imprimis, qui prae sua prudentia statum imperii rectiva cognoscunt, leges ad universos attinen tes promulgent. Cum qua indulgentia , regia autoritas salva adhuc stare po- teli , prout sentiunt Bodinus I .de Reypubis cap. 1. O 2 . de Repub. O Francine Sans υλ in de rerumpubgubernatione lib. I. Nam & in Anglia conciliorum maxima est autoritas, ut ostendit Eman. in hist. bell.in bist. Mar. Stuarta. quo opi natur Casin lib.3.polit.cap. s. regnum A gliae quoque mistum est e :& de regibus Scotiae scribit Suchananus, quod a conciliorum consensit dependeant. Nam licet Iacobus 4. Petro Varbeco , supposititio filio Comitis Eboracensis, praesumto regi Angliae, auxilia promisistet, coactus tamen fuit promisia reiicere ad consensum

consilii. Euchan. lib. I 3. & Romachus , cum traheret in comitiis sententiae dicun-cundae jus ad se sol uni, tertio anno regni, a conjurata nobilitate occisus in

233쪽

aban .lib. .perinde, ut olim Hieronymus ISyracusa. rex a suis interfectus est, quod de sua ageret omnia sentia, longe secus, quam fecerat Hiero pater, Livim lib. a . Quanta sit autoritas conventuum inHi paniis, notum est , & tamen utrumque regnum in statui. Hispan. Monarchicum vocatur. Et de Castellano expressia rea

I. lib. 3. ordinat. Quando enim quis jurita dicticinem suam probare non potest, praesumitur pro rege, quod ad illum perti

&rex idem potestatem habet speciali iure nobilibus iurisdictionem & imperium

eo ne edendi. De Arragonensi idem probat Petrvi Bellua in opecui. O Olaradasa in Consu.

Verism Ite et leviter ita aliquid ad musreatur simplici formae Rei p. sicut in mutationibus Rerump. saepius fieri videmus,

aut quando novae pri inam subsistunt, tamen, quia tota species non immutatur, non proprie dicitur Respub. mixta. Nam& Romulus, autore Dion O; populo reliquit , tu leges per curias approbaret, quae inde curiatae dictae sunt, ut nota Zasino jac. ad i. a. de orig. jur. ubi Pom- . sonivi idem testatur, &tamen addit romnia a regi b. gubernata fuisse, quia Der se tentias patru ipse.Iex rem sua expediebat. Hic β

234쪽

IIe vero disputatio est, de vera mixti- .ne, in qua , quae mistionem patientur., Respub. ita contemperari debent, ut singulta a sua majestate aliquid remittant rsicut Elementa remitti necesse est , quando perfecter miseentur , Plato in 3. O s. de -k. item de Eep. non tantum consentit talem Rem p. dari, sed & caeteris omnibus praelatam cupit, O I. de li. stabili simam esse demonstrat , quae sententia quoque est Isocrat in Υeopag. Pol b. lib. 6 Machiaveil. r. lib.disc.c.a. Eandem pro ponit & explicat rast. Φ. polit. c. p. concedunt & alii , . Me. de phil.in . Cie. iu3. de Π. O fragm. de rebvsp. Contar. I.dere'. Venet. Morus in Utop. Cas. . polit. Tu rueb. in Cic. 3. deli. Pico.gr. Io. c. s. Contra hos&multos alios disputat Bodin tu proli Xe 2. de repub. cap. I. Eorumque sententiam im Probant etiam Tholas s . de rep. e. Ict Iuni-- I. pari. qq. Polit. Qua de causa operae

pretium fuerit , in hujus rei veritatem diligenter inquirere. Quod ut distincte faciamus, triplicem

possumus mixtionem excogitare , eo

quod triplici modo iura majestatis possrnt dividi. Quia enim jura majestatis sunt signa & argumenta sum mae potestatis peis nes illa debemus notare , qua raetione

potestas sit divisa.

Primum igitur fingamus, totam ma testatem . Vel universa jura, ad summam Potestatem pertinentia , communicari

singulis

235쪽

singulis tribus, vel etiam duobus tantum statibus , ut regi , optimatibus, & r liquo populo , cujus mixtionis exemplum invenire non possumus , nisi foristasse per seditionem similis αναμνα, naia statur , quam statim pessum ire necesse erit.

Si enim aequale singuIi status habeant imperium , quale erit ibi obedi entium 3c imperantium discrimen Potestatem definit Vult ejusta de jurisp. Roman. s.II. quod sit jus personae in personam , quo altera subest, altera praeest. Cum autem in tali confusione neruo subsit , vana erit potestas, quae in neminem habet imperium. Nec vero duae aequalea& distinctae potestates ulla in Repub .eonsistere commoder possimi, dum altera alterius legibus perpetuo intercedere potest: proinde prudenter videntur status Seotiae , Reginae Angliae respondisse .

retenti , ut Mariae Stuartae matri liis .ceat una cum filio regnare : Omnem imis perii societatem periculosam esse: Buehan. lib. .ro. Ac Alexander.M. Dario scripsit ;quod Seneca in Thyes .postea imitatus est: Regnum' non duos capit, nec mundus duos soles: .Arrian: in his: lex: quodque Severus respondit Iuliano ,Herodian in Seυerro Iul. Philippus Gordiano,capiato in Gordiaeiunio cum uterque Petere caeantum in parte imperii relinqui: ' Sumiliae enim di plenae potestatis ea ratio

236쪽

De Mixta Re Publica. Pretratio est , ut aliam secum non compatia tur. Sicut enim Imperator dicebat, g. vero, de cone pr. Digest. quod primum eir,

aliud ante se habere non potest i ita quo Asummum est , non patitur secum aliam potestatem , quae in se imperium habeat. Si enim mutuo in se postent statuere duae

potestates, neutra esset luna Iada , quo ar- .gumento recter utuntur, . tria: ll. disput. ' .s.dub. I. ct 2Abidemque vera o Suessa nus cum Iandu s. p s. q. ult. imo ipse Damascenus I. e. Orab. cap. i. contra eo I , qui plures uno D Eos comminiscuntur,

eosque simul infinitos, ut Iamblichus fa eit in pr. lib. de muter. GEDpt. Alterum modum fingamus , quando idem jus majestatis pluribus statibus divusim communicatur, sed alio atque alio modo, sicut Cicero li. civitatem suam ita vult moderatam esse, ut potestas in populo, autoritas sit in senatu. Respicit hic ad Re inpub. Roman. de qua scribi a L .υius libr. i. Cum sen si sient ea moveri

patres, offerendum ut ro rati, quodam insuri crant, ita gratiam ineunt, summa p

testate populo permista, ut non plus da iste ne juris, quam detinerent. Decreversit enim, ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres autores fierent.. Hoc decreto majestas fuit inter patres ,,

plebemque divisa, sed apud patres constitit in autoritate , apud populum in po-

237쪽

c Α v v x V III. Errat enim , qui, quod Victorinus ser1- bit, sine autoritate senatus nullam olim legem perferri potuisse , accipit de gravitate Senatus. Nam Dion. l. 43. cum Grae-

eae historiae vocabulum autoritatis immiscuisset, talem addit vim esse ejus nominis ut ελία -το ρ α παξ αδαυα αν sit. Paul. l. etiam . de Mutor. 9 consul. videtur explicare, dum ait: Etiamsi non interrogatus autor fuerit, Valet autoritas ejus, cum se id probare dicit, quod agitur. 1 Ioc enim est autorem fieri Cicero 3. de E. dum ait: Imperia, potestates, legationes.sum senatus creverit, populus jussit , ex urbe exeunto et autoritatem senatus exprimit decernendi potestatem. Sicut e - .nim . praeconsultorum senatus Athenis decernebat prius , quod in deliberationem populi mitti debebat, ita vult Cicero, ut patres autores fiant, id est, quomodooxplicat Budaeus in anno t. ad ΙΙ. O Hottσ- man. in orat. pro Cael. ut SC to decernant

Prius, quod a populo jubendum est. Si ecnim Interrex post mortem Romuli et Quod honum , faustum , felixque sit ,

Rita rites, regem create. Ita patribus visum est. Liυ. lib. I, Verum, quia talis maiestatis divisio admittit omnes cives, licet alia atque alia ratione, mixtionem non efficit ,

sed popularem statum relinquit. Vnde apud Romanos & hoc jus mansit, cum maxim* l

238쪽

na Miata χ ρpubisca. 1rs maxime Democratica esset Respub. Nam Livius lib. I. testatur , eum morem in ii. magistratibusque rogandis observari solitum usque aci sua tempora. Ejus enim mentionem facit Quintius Consul, dum confitetur se futurum in potestate tribuni ussisti. lib. 2: & Tribuni iterum , dum promittunt se futuros in autoritate patrum. Liv. lib. 3. Item cum patres nollent autores fieri, ut crearer tur consul ex plebe, non potuerunt tribuni ple jum consulem jubere , & Ap. Claudius Sextium 3c Licinium tribun . pl. inerepat, ne patribus autoritatem eripiant, Liυ. lib. 6. Quin Sc Florus Epito. o. dc Dio lib. I. C-3usdem patrum autoritatis mentionem faciunt, ex quo patet, dictam male flatis divisionem populari statui nequaquam obstare. Restat igitur tertius modus , quando jura majestatis separantur, Zc diversa diversis statibus attribuuntur. Quod enim. Bodinus objicit, maiestatem consistere in

indivisibili, nisi de summa de persectissima majestate intelligat, falsum est. Plura enim sunt capita & jura , quorum concursus eiscit majestatem perfectam, quasn quidem totam S in universum pluribus communicari impossibile est , sed partes ejus nihil prohibet disjungi , &pluribus attribui, ita quidem, ut in singulis sit particula majestatis: in toto vero corpore summa dc plecia majestas , eae

239쪽

2I4 CApuae VIIIa concursu partium , suas majestatis partiae uias Iu unum comportantium . remu

Non sunt autem jura majestatis ad eum modum dividenda, quem fingit Bodinus ut populus magistratuum creandorum, aerarii publici, vitaeque jus & necis habeat : nobilitati l l. ferendarum, belli, pacitaque ac tributorum imperandorum ius tribuatur: regi vero tum universi , tum singuli cives jurejurando obstringantur ad fidelitatem , obsequiumque, sine Ca-jusquam exceptione praestandum. Nam lingulis partibus talia jura concedit, quae trahant secum universam majestatem , quod fieri non posse, paulo ante diximus. Legum enim de omnibus rebus ferendarum potestas nulli parti soli committi potest, quia cum illa conjungitur imperium omnium rerum : sed neque ad omnia regi possunt subditi obligari in mixta hae Rep. quia & hoc modo omnium rerum summa deponitur in sinum regis. Sed, quia leges. aut ad statum Reipub.

pertinent, cujus conformatio ad omnes partes spectat, aut de rebus aliis feruntur, illas oportet, aut jam anter fundationem Rei p. conscriptas esse, aut consensu omnium conscribi, electis ad hoc prudentissimis viris cum sussicienti potestate. Sic Athenienses Soloni, Lacedaemonii. Lycurgo id negotii dederunt,& ad eorum leges tuis juramentis se obligarunt. Plutarri m

240쪽

De mxta Republica: a I sSolon se Lyeurg. Sic Terentillus Arsa trib. pleb. quinque viros nominari voluit,quill . omnibus aequas, sine praejudiciis fer

rent. Cum autem patres id recusarent, in inter utrosque conventum est, ut legumlatores & ex picbe,5 ex patribus, qui utri que utilia ferrent, quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari , missi qua sunt triumviri Athenas, ad Il. deseri bendas, Liviur, lib. 3. Quia Interdum dicebatur dictator, ut legem perferret. Habr. lib. s. de Florentini octo aut X. viros crea re solebant, emendanda: Rei p. Bodi1ms 1.

Si quis vero commodiorum miscendi modum desideret, licet unus omnino nousit, sed pro ratione Rei p. diversus, vel has vel alia quavis ratione liceat eum sine absurditate institui. Summa dignitas sic

penes regem , . cui ad praestandam reve rentiam omnes obligentur. Quam enim Curtius lib. 3. nonnullis gentibus erga reges, ait, insitam Uenerationem, ea promovenda est, quia majestas imperii salutis est tutela, ut idem Curescribit Eb ρ. Sed ne in sola dignitate majestatem regis locemus . poterit adjungi potestas conscribendi exercitum, bellum gerendi . dc paciscendi cum externis ad salutem Rei. aeiod ipsum scribit Herod. lib. 6. concelsum suisse regibus Lacedaem. In bello enim maxime requiri unitatem Imperatoris Fabius Mart. & Minutius ostende

SEARCH

MENU NAVIGATION