Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

571쪽

s IO CAPUT XV. quam suae potestas arrogaret. Addit aliam rationem Ioseph. lib. I. cap. 13. quod in capita censitorum aes certum, Exod. 3o: Ziers 12. Ise praescriptum, non exolvisset.

Nec tantum ad gerendum bellum multitudo civium cognosci debet, sed & in

pace, quo annonae frumentariae ratio haberi possit, item pomaeriorum ampliandorum & deducendarum coloniarum. Propterea Romani, licet in albo armis ferendis idoneos tantum scripserint', sicut Liυius lib. i. ex Fabio Pictore testatur, primo lustro censa fuisse So. millia , armis ferendis idonea , omnes tamen homines censuerunt, id quod Halyc. docet, lib. 2. dum scribit. r. lustro , mulierum ,

puerorum, servorum , mercatorum , dc

sordidas artes exercentium , triplo plus fuisse, quam turbae civilis: Qui enim in census erat, vendebatur , ut patet Vlp. de cap: mim Maxima capitis diminutio est, cum civitas ac libertas amittitur, ut cum incensus aliquis venierit: De aetate quoque cujusque Reip: constare debet , non tantum ad ordinandos tutores, sed quia certis magistratibus certata aetas praefinita est,t. 84fdeMundo hon: Az: de Mιnori Gello lib: . CierinManil: Seon: deant: jBr: cio: liboc: ro Gruch: i de comite

Rom: Lips com din 3: n: Tacito Scipe lib. xi: discos. 9 Ovid: in Fast. ait: finitaque certis Legibus est aetas , unde petatur

honos, Servius igitur instituit, ut quotus uitis

572쪽

De Magistratibus. II

quIsque nasceretur, toties aera singula in arcam in fano Iunonis Lucinae colloca tam , inferrentur e deinde, cum anno 17. togam primam acciperent, singula viis cisiim aera in templo Iuventae offerrentur, S denique in fano Veneris Libitinae, quando quisque moreretur, Halycar. lib. 6. M. Antoninus jussit apud praefectos aerarii, nomen liberorum, intra 3Ο. diem, ut nati fuerint, edi: Capit. in . qnton. dc Franciscus rex Galliae anno Is 3 s. edictum promulgavit, ut singuli Curiones baptiZatorum 8c mortuorum in regesto nomina conscriberent, GodUred: ad l:

ratem 3 :ss: de Cens: Ordinis quoque & conditionum seu statuum distinctio quantum prodest ei- P. 3 ad differentiam nobilium & plebe-jorum, civium dc peregrinorum vel incoritarum , ex cujus neglect u experimur magnas familias obliterari, & novas prodire, de quibus illud Iuven: Sat: 8: usurpare possumus : Majoru primus quisquis fuit ille tuorum , Aut pastor fuit, aut ii lud , quod dicere nolo- Livius autor est,so ooo. Latinorum deleta fuisse per censum , quod se pro civibus venditastent,& Fab. Max. libertos, qui omnes frib.

corruperant, inde revocavit, inque quatuor ucbanas tribus contraxit, Livius libryminsn: Pericles quoque cu censum Atheianis ageret, quinque millia exautoravit,&

sub hasta vendidit, quod, cum peregrini

euro

573쪽

e1sent, In civium ordinem se ingessi sient,

Confert denique census divitiarum ;quem, quomodo iusti rui debeat, descri-hu Ulpian. l. ast. de Cens. ad exequanda tributa pro cujusque facultatibus. In hoc c-nim commendat Flor. lib. I. cap. 6. censiam Servii, quod , cum patrimoniorum diserimina in tabulas retulerit, siti gulis certa imperaverit tributa, cubantea aequaliter omnes conferrent. Universum enim

populum in quinque clalles distinxit, divitiarum differentiis distinctas , quibus

adjeeli sextam ex proletariis&capite censis. Proletarii autem, secundum fi lium Paulum erant, qui non amplius, quam mille quingentum aeris in censum deferebant. Qui ver b nullo, aut perquam parvo

aere censebantur, capite censi vocaban-xur. Extremus autem census capite censorum aeris fuit ccc Lxxv. Gell. lib. I 6: c: Io.

Hane infimam classem scriptores inter dum praetereunt , quod in si Eragi is parum poterat. Na Gellius ex sentemia Tu heronis scribit, Tulitum quinque tantum classes instituisse,&Liviis ait. Tribunos decem creatos , ex singulis classibus bi- nos, quod Ucon. in Cornel. repetit. Alterum ossicium , quod Lus. ψ .polit. σap. II. peculiariter censuram Vocat, in emendatione morum consistens, Iulius Caesar, utpote maxime necessariuria, χἀ Iu in sere retinuit , dum se Magistrum morum i

574쪽

. De Marastra 'ibus. s Igmorum vocavit, Plui. O Suet. in Iul. Caes. Censoris enim potestas. ait Dion lib. - Ο.pri vatim quoque in cujusque vita inquirendi , meritosque infama di ius habebat,& dic nte Cicero. in Pison. quinto quouis anno de moribus judicabat. Nonnulli. Et Gest. refert lib. 7. cap. 2 a. existimant, notam censoriam poenam non fuisse, sed muneris remis ii oriem sine ignominia. CLcero quoque 4: de Repub. ait : Censoris ju diei una damnato nihil affert praeter rubois reme depro Cluent. ostendit, sine infamia fuisse , Cato tamen in ora r. quam de sacrifeommis scripsit. Objicit hanc rem criminosius, ut magis cum ignominia videri possit. Quod ut verum sit, cum Livius

lib. 4. Mamercum ignominia notatum scribat, infamia tamen caruit, cum a Censoribus notati, saepe ipsi cesores facti fuerint, ut ostendit Cic.pro Cluent. Cum autem in nostris Rebuspub. pecis , cata adhuc multa increbescant, quae li. certis non puniuntur, ignominiam tamen afferunt, omnino ex usu Reipub. esst, ut censura reducatur. Quanquam nim Ecclesiasticis personis statuta Polo n. l. I. cap. 4. a. δ. l. G. correctionem verbalem concedunt, inanis tam rn est, quia caret executione, nec ulli imprimit ignomini se notam. Vitia verb , quae censura maxime resecare debeat, quis omnia referre

pomu Z Unum atque alter uiri tet igiste Latsit, ut ab iis progressius ostendatur ad-

575쪽

caetera. Nullus hodie contemtum religi - . onis punit . quem apud Iudaeos Deus Capite innixati voluit. Turpe sit, cum audiamus , Turcas aliquot plagis excipere, qui a consuetis precibus absunt, Mena D: in his: reo Sturm Mermoz: de belli. rci cita impune sacra a Christianis negligi, nisi cum publico damno Reip. neglecta sunt. Nec minus in caetetis peccatur, de quibus it. tacent. Quam angusta, ait Senec, innocentia est . ad legem bonum este quanto latius patet ossiciorum, quam ju- Iis regula λ quam multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides exigui, quae extra tabulas publieas sui. Digna meherculer virtus est liberalitas , quae maxime in Repub. floreat, quamque Diocletianus primam dotem principum vocabat IPON: Lat. in Diocl: non tantum quod ad verum usum divitias accommodet, se . plurima excitet ingenia , quae adminiculis destituta, alias perii llent: Uerum post

qua ira censura eviluit, nec est, qui hanc civibus imperet. Cum censura adhuc vigeret, scribit Salus: in Catilo Romanos dandis magis, quam accipiendis beneficiis amicitias parasse : post qua extingui cepit, bona pars hominum decepta Cupidine salso, Nil satis est, inquit, quia tanti,

quantum habeas, sis. Nescis, quHi valeat nummus, quem praebeat usum Ho

Quidnam est gravius vitium , quam

576쪽

νηκε ν α αβ η, Fb τ αμαυροτε η γνεημετο Πρ9ε λελει , Ανθος η' ε ovis γνεὴ μετrmBεν αμε νων. Id eit, ut Claudiani versibus utar, In prolem dilata ruunt per juria patris , Et poenam merito filius ore legit. Et quas fallacis collegit lingua parentis, Has eadem nati lingua

refundit opes. Nunc tamen, ut sit ni mores, verer licet de noli ra aetate ver i Menanis dri usurpare: 3 ν- τί VP ΣΠ Avo .9' υ aut cum Comico et Clamare : O Iupiter, ubi nunc est fides 3 suntcnim , qlli in fortunae iam casibus omnia ponunt, Et nullo credunt mundum rectore moveri, Natura volvente vices δίIucis & anni: Atque ideo intrepidr quae incunque altaria tangunt. Est alius metuens, ne crimen poena sequatur. Hic putat esse Deos, & pejerat, atque ita secum, De cernat, quodcunque Volet de corpore noltro Isis, 3c irato feriat mea lumina sit stro , Dummodo vel caecus teneam, qVOS abnego, nummos, Et phtisis & voni leae putres Sc dimidium crus Sunr tantii pauper locupletem optare podagram Ne dubitet. His verbis depingit Iuvs n. Sat. I . nostros mercatores, qui tamen illud Isim dori 2. sent. notare debebant: Otia cun-

577쪽

sI 6 CAru T XV. que arte verborum quis juret, Deus tamen , qui conscientiae testis est , ita hoc accipit, sicut ille, cui Juratur, intclligit. Dupliciter autem reus fit, quia & nomen Dei in vanum assumit ,& proximum dolo capit , c. quacunqBe aa: q. F. Prolixus essent, si omnia censerrae cor rigenda, vitia congregarem. Foenerari,

ait Cato, quid est, niti hominem occidere , apud Cicerra: e osse insin: idemque in pro libedere rus: adsi: Majores nostri, ita in il .posiverunt: furem duplico demnari, eneratorem quadrupli. Quanto pejorem civem aestimarint sceneratorem, quam furem, hinc licet aestimare. Hodie summi quique viri hac fraude ditescunt, quos nisi censores, nemo notat, postquam leX IZω tot plebiscita, tot praetorum edictat Cori tra foenebre malum evanuere, Tacitus Annal: Praetereo avaritiam , morositatem, scurrilitatem, neglectum amicitiae, incontinentiam . &o. quae Censoribus emendanda sunt. Non minima adhuci pars Censurae est, in civium vitam inquirere, quod fuisse Areopagi ossietum Ιβ-erates docet in Areopag. Solon enim instituit, ut ab Areopagitis inquireretur, quid quisque Atheniensium ageret, dc quo se quaestu sustentaret , Plutarchetin Solon. ipse que Caesar , cum esset Magister morum , privatas aedes amisbiit , quomodo quisque Viveret, percontans, Psui. iii Cas. Dion AI: Cectorum enim

578쪽

en na esse , ait Cicero I. de P. populi arvitates, soboles, familias, pecuniasque censeis Te, coelibes esse prohibere. Primum enim , quia rei familiarI fundamentum est coniugium , huic a Censs. prospiciendum est ni recte instituatur. Solon enim juvenem in sinu vetulae pinguescentem notari voluit. Plui.

in Sol: quod ea conjugiaRei p. instillia puis

di I. Papia Poppaea improbabat, Lamini:

libri: Vlpian: . una cum multis aliis ad conjugia pertinentibus. Lipsco m.

in 3. n=rato Tacit. Romani censores ita rogabant maritos: Et tu ex animi tui senistentia uxorem habes 3 quam interrogationem cum eluderet cavillator : Habeo, sed non ex animi tui sententia, propter ea In aerarios relatus est, Gellius lib. q. cap. ao. Tanta enim erat Censi . reverentia,

ut & condemnarint aliquem quod imia re stans oscitasset, Scipio in orat. de Censdc Pyrrhander acriter objurgavit Athenienses , quod praesente Areopago risita sent, ut memorat Vchines. Camillus MPosthumus multam dixerunt iis, quet coelibes.ad sen tutem prevenissent, quod in naturam deliquissent, Valer. lib: II: cap est: Natura enim sicut nascendi, ita dc gignendi legem scribit mortalibus, Patrit: lib. ye de Repub: r. 7. Carbilium Rugam coegerunt divortium sacere, quodux Oxem habet et sterilem, Gel Ius lil: εἰ cap y r

579쪽

sunt. Cato enim Manilium, consulatus candidatum , a senatu removit . qn auxorem impudicius exosculatus fuisset, se ilicet inspectante filia, Plκ t. in Caro. M .Proxima cura deflectitur ad institutionem puerorum, non tantum, ut unu

quisque, quod ex se natum est , educare cogatur, sed ut ita educet, prout Reipub. lconducit. Multos enim divites invenias, qui prae avaritia nolunt liberos ad libera- llia studia educare, ne sumptus fori e facere cogantur, quos cum pauperes sui ei inpendere non possint, illi a censoribus compellendi essent, ut ad sumptuosa studia, quibus Respub. carere nequit, liberos potissimum instituendos darent. Tum vero imprimis luxuriosum illud Sedelicatum instituendi genus, censuram exigit. Nam , ut nunc sunt mores, Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgor '& fingitur artubus Iam nunc, dc incestos

amores De tenero meditatur ungui, Hσ- ratisv lib. 3. Od. o. Nec vero Uirg'nes tantum, sed in quo Reipub. se maxime miis fertum dicit Scipio African. apud Macrob. s. t. cap. I . virgines simul & pueri ingenui eunt in ludum saltatorium, quasi

ut ait Arnob. 2. eoni. gent. membra adici

accepissent, ut incompositos di sibi vereniatur in motus, saltaret, &cantarent, orbes saltatorios verterem,&c. Non his juventus praedita moribus, Infecit aequor fan

guine

580쪽

guine Punicor Pyrrhum que&ingen, em cecidit Antiochum, Annibalemque dirum, Horat: d: loe: Rejicit enim has levitates, Sen.Da prol. Deci quod est ceminet coris PQra, eaque de causa Plato 3. de st. Ionica harmoniam a Repe removet. Cicero sane I. de . inter illiberales reis ponit saltatorcs, & pro Mur. ait: Saltato rem appellat L. Murenam Cato : maledictum est: ex quo fundamenta saltandi peritiam exprobrat Gabinio. in orat. Covi. PVon. quam Sc M. Caelio & Licinio Crasso vitio datam , Macrob. testatur lib. 3. cap. Iq. Domitianus quaestorium virum, quodi esticulandi, saltandique studio teneretur, movit Senatu , Suet. in Domit. cap. 8.α inter caetera Iohanni Camatero obji- Cit, Psicer. 4. Ann. Man. quod Cordacem saltaverit, de pedes celeriter huc atque illuc agitarit. Nota est repulsa Hippoclidae, qui desaltavit matrimonium, Herod.

vocat 1Mωα. Sed haec intelliis gii volumus de luxuriosa & histrionica saltatione, quae lauream saltando aucupatur. Quid enim, ait.Salqq. Psallere, salistare elegantius, quam necesse est probae Ade ore ipse Semproniam reprehcndit, non quod saltane, sed quod opi me scierit Macrob. 3. Sat.c. 14. Quae vero honestam voluptatem, aut corpori flexercitium sibi propositum habet, prorsus contemni non debet, dummodo non sit nI

SEARCH

MENU NAVIGATION