Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

651쪽

tingit , an idcirco omnis talis eventus cori metae asseribendus est. Si te ambulante fulguraverit, ait Aristot . N. post. t. 3 .

non quia tu ambulasti fulguravit , nec , quia fulguravit tu ambulasti, sed hoe cum illo per accidens coincidit. Non loquor de stella, quae ante aliquot annos in Cassiopeia nunc ad pedes Serpentarii, inter stellas fixas . apparuit, quod cum

Cometis confundi non debeant. nec omnem de Cometis religionem hominum animis exsculptam velim: id tantum dico, non possie a Cometis certas Reis Tum p. causas accersi, cum- pauci anni transeant sine Cometis , Respub. vero

toties non intereant, nec renascantur.

De Eelipsibus idem est judicium, quas a

quia magnorum corporum desectus ob oculos nobis ponunt, de extremo judicio nos admonere C H R I s T v S ipse voluit, cum tamen causas habeant regulares& naturales non est, ut in rebus agendis ab iis nos impediri sinamus , sicut Niciae exercitus internecione deletus fuit , cum enim Nicias prae metu Eclipseos intra castra continuisset: Plutarch. in Thucyd. lib. . aut ut tantopere ab iis nobis metuamus, sicut Ludovicus Pius, conistracta ex defectus solis moestitia, mortem sibi contraxisse scribitur, Sigon. q. do hist. Ital. 3c Archelaus rex, deficiente Sole . solebat regiam claudere, dc filiam , quasi in maximo luctu, tondere,ilan .l b. s.

652쪽

L I 3. II. C A v II. de benes. c. s. Rectius Pericles . qNi cum exercitum ob deliquium Solis consternatum videret, nequaqum , ut Cleombro ius fecerat , Herodor. lib. s. eum re Iroduxit, sed circumitis stationibus , Caulas aperuit ,& exercItum in ossicio continuit, Frontin. lib . I. cap. I 2. reuintil. li.

c. Io. Valer lib. R. cap. II. Patrit . Σ. de Repub. tit. I 6. Noverat enim ex Thaletas ,

qui Ionas primus Eclipsium caulas do cuerat , Herodor. lib. I. cic. de divi. M. Anaxagorae praeceptoris sui doctrina, Plin.

lib. a. c. I 2. naturaliter accidere, non tantum Solis & Lunae, sed & aliorum Plane rarum Eclipses , si eorum lumen turris eripiatur, quas causas Claudius Imper . Romae publice proposuit, cum Sol die ejus natali deficeret, ne inde aliquid tu

multuum oriretur, veritus. Diynli. 6O. Notum est ex Tacit. a. se nn. de Druso ,& de Sulpitio Gallo ex Flor. it. Φ.Dec. r. quomodo exercitum ob Eclipses contur halum demulserint , edditis causis naturalibus , de ostenso , quod nihil inde sibi metuendum esset. Quo sophismate Columbus, Eclipsi Lunae erga Americanos at usus fuerit , ex hist. Ind.pat t. Qu.id igitur de ariorum inclinatione dicemus, cum in voluntates hominum unde corruptiones Rerum pub. originem ducunt, non sint emcacia, & si qui e quam e Sciant , a sapiente tamen prae verti aut impediri possint , cum sapiens domine

653쪽

De Causis Suibus Corrui t. sec. ss dominetur astris Z Nimirum sicut Cassius, cum a Chaldaeo vetaretur Parthos bello lacestere , priusquam Sol Scorpii sidus evasistet: Non, inquit, Scorpiones metuo . sed Sagittarios, ad Parthos alludens quorum sagittis Crassius erat obrutus , Plutarch. in Crasi. simulque ostendens . Causariam proximarum sibi rationem hahendam , & non remotarum , quibus proximae modum imponunt: Ita Politico non Astrorum cursus respiciendi sunt priamario, sed quae ex suadiiciplina derivaniatur , causae proximae. Nam cum Manuel Comnenus cum Siculis confligere nollet. nisi proclivi siderum politu prius observat O , tandem Constantinum ducem in aciem prodire jussit, quod fidera consentiaee videremur, quo essecit , ut amissis; copiis, dux ipse caperetur, Nicer . 2. Manuel. Quapropter Silalla lib, 3. oracul. oviantium de bonis hominibus ait: quod ου τε ηελίου κυκλιον φο υν, ουπι σελίιης curant, ουδου --, τα et μανlια

654쪽

L I B. II, C A F. III-CAru T. III. De Causs Mutationum spontanearumo per fallaciam. Τ igitur ad causas proximas Mpoliticas, quae sunt hujus loci, descendamus . sciendum est ex Plat. s. de Rep. rip. s. politis 633. 667. duplices eas esse, externas Sc- internas , quam divisionem sequitur ScPobb. lib. II. dum ait : In testinos hostes dissicilius vitari, quam externos, dc Liavius. lib. 3. ubi vocem Annibalis refert e

Nulla magna civitas diu cosistere potesst, si foris hostem non habet, domi invenit.

De intestinis, ducti Aristo t. agemus prius. Triplici autem modo ex internis causis corrumpuntur Resp. vel per vim, vel per sallaciam, quos duos modos ponitzsris'. s.pol. pag. 4io. vel denique sponIe& cum gratia tum Imperant Ium , tum Parentium. Id quod fit uno modo, per deditionem, ut pote, quando Campani, a Samnitibus in angustum coacti, in Romanorum fidem & civitatem se recipiunt. Livius lib. 7. cujus deditionis duo illustria exempla apud Livium habentur, Campanorum lib. 7. Sc Colla-

inorum lib. I. . Diut. lib. I parerg. capag.

Aliter per indulgentiam eorum , qui

655쪽

ne causis Mutatisη. cte. 397 Reipub. potestatem in manu habent,

quod tamen raro admodum accidere Aristo t. q. polit. cap. II. credit , ubi & re Cordatur, unum tantum ex principibus inventum, cui persuaderi potuerit, ut Ioco regio cederet o Cadmum fortasse

intelligens , qui patriam Tyrannidem in

Co mutavit in Democratiam, Herod. l. 7. Nihil enim est dulcius quam imperare, ut Selymus I. dicere solitus fuit: Fas in ejus. iit. Sc Antonodorum a consilio depone-di Tyrannidem, dehortata est Domocrata uxor, admonens ipsum usurpatae a Dionysio vocis, qua pedibus tractum, non nsidentem equo, relinquere Tyranni dem dixerit oportere, in tor.ad Sssol. pag. 73. Et quanquam Augustus populo regnum reddere vellet, levi tamen ratione

persuasus, animum mutavit, et.in v.

Tiberium quoque ab initio dubitasse , utrum retineret sibi imperium, vel patribus resignaret, Tac. I. Annal. autor est, sed dulcedo imperii praevaluit. Invenimus nihilominus apud E Elian. lib. 6. variar. Gelonis Imeraei exemplum, qui devictis Carthaginensibus & tota Sicilia, inforta processit nudus, dixitque , se civibus suis Principatum γωλλπα Canter. q. IVlit. c. II. Post tempora Aristotelis Aristaenus paud. Livium lib. 3 . Nabidi in memoriam revocat multos Tyrannos, qui

deposita Tyrannide. honoratam inter cives vitam egelint. et Nostro

656쪽

L I B. II. CAP. III. Nostro tempore , Andreas Auria , Cum patriam Genuam ad pacem composuisset, principatum, qui ipsi offerebatur, maluit, ut ipse loquebatur, patiae dono dedicare, Io v. lib . 34. Multi quidem regum aut principum , vel propter metum , vel propter Onus imperii, vel ut religiosiorem vitam capierent, vel etiam defessi, ab imperiis abierunt, quorum catalogum vel apud Tholo arr. lib. 26. de Repub. cap. I. 2.9 3. legere licet, sed quia Resputi. non mutarunt, ad hunc locum minime quadrant. Nec in Monarchiis ea mutatio tantum locum habuit, led, in aliis Rerum pub. formis. Nam Mitylenaeorum Democratia in Monarchiam mutata fuit. cum Pyliaco Aly mentae summam omnium rerum comis tercnt , . frutor . 3. polit. cap. Io. Laert. in Pittac. εί Venetorum in

Aristocratiam , cum Tribunis , mox in Monarchiam , cum Duci Rempub. in manum traderent, de quo diximus lib.

net.' Duodecim Palatinorum in Polonia Aristocratia, qui post interitum Vandae,

centum annos, ut computat Micho v. lib. I. Chron. rebus praefuerant, in regnum desiit, cum uni Praemisiao se subjicerent , qui sua prudentia , Alexandri M. exerincitum , ut errat Vincent. aut Moravorum

S Ungarorum chortes, ut rectivi Dratos .f- aurumat, compresserat id quod ite-1 um in eo dcm regno contigit, cum pro

ceres

657쪽

De Causas Mutation. see s syceres, nisi in unius manu Rem p consistere non posse videntes, per a oo.& ampli Us annos intermissium regnum Pramai- 1lao redderent, Cromer. li. II. Nonnunquam cum indulgentia Principum concurrit error eorum & sophisina

iubditorum , idque potissimum , ubi electio invaluit, vel pura , iVel cum successione temperata. Qui enim ita ad principatus deveniunt , priusquam eos sibi elaborent, vel ut eos in stripe sua propagent , quam multum de jure suo remitistere coguntur , ne ambitu & spe sua excidant, nec cogitant interim, quod haevia , interdum seipsos, sed successores sine dubio solida potestate privent, pr Cut in

Lacedaemoniorum, Germanorum, Venetorum , SI Polonorum Rebuspub. elare videre est. Nam cum Theopompus , ut volunt risor . s. polit. pM. 473. 9 Plutarch in Lycurg. Ephororum magistrais tum institueret, ut regnum sibi firmius faceret, quantumvis admonitu et ab uxore , ne liberis regnum ea facilitate perderet , brevi effecit totam Rempub. sui juris , suis certe successoribus praeter honorem regium nihil reliquit, ut retro decla

ravimus.

In imperio Germanorum Carolus Quartus , ut V Vencesta o filio ius succedendi emeret, multa de jure Imperatoris Electoribus concessit, Cu*in in Caesar. si e ut & apud Polonos Ludovicus Ungainst 3 rus ,

658쪽

goo L et B. II. C A P. III. rus, ut uni ex filiabus , Lib. I. Stat. Polon

cap. 2. a. I.&Iagello, ut uni ex filiis regnurelinqueret, Cromer. Sebastianus Cyanus apud Venetos , cum senatoribus jura majestatis divist, ex quo sensim Monarchiae delapsae sunt, aut in mi*ras, laut in puras Aristocratias, per in de , si cu t ex indulgentia unius Valerii. omnis potestas patribus Romanis erepta, de paulatim ad plebem deducta fuit, Liυα us lib. 2. Plut.1u Publie. Possunt hic igitur,

α soliti sunt jam diu subditi, sophistica

quadam fallacia uti, ut non admittant ad imperium, nisi certis legibus circumscriptum , quas non facile aspernaturus est, qui praeder electionem nullum regna-di jus habet. Si enim hae leges de anno in

annum acuantur, & sensim particulae maiestatis, una post aliam decerpantur, ita ut tota majestas uno ictu praecidi non sentiatur, vere SophisticGs proceditur ad potestatem unius minuendam. Ita Veneti, mortuo Augustino Bariabarino duce, cujus laxior fuerat potentia , angustioribus terminis successores illigarunt, 'Sabesi. in hosior Venet. Ita Danorum Arastocratia tum maxime incrementa sumpsit : cum abdicato Christierno, Frideri cmm juratum,&novis arctiois

ribusque legibus circumscriptum substituerent, Osrticu t. tu quos Feder. juravit.

Carolo Quinto tanto graviores leges posuerunt Germgni, 'quanto ad imperi-

659쪽

De causis Mutat Iov. cre. Corum minus juris habebat, Steidanus lib. i. poloni, quoties peregrinos reges acceperunt , toties juramenta & leges regni acuerunt , ut in Ludovico Vngariae , VVeneessa o Bohemiae , Iagellone Lit uan. Zc nostro tempore in Henrico Gallo

patuit, quod& Angli in Philippo Hispano, & Galli in Henrieo Quinto, Angloobservarunt. N n enim facile putarunt quascunque conditiones recusaturum,

cui sine iis Repub. exulare liberet. Per sallaciam putat Aristo t. mutari Respub. quando vulgo , vel universo populo tam callidi imponitur, ut quod fit, fieri non sentiat, quam fallaciam risor. q. O vocat risσμα, dc Tacitus arcana imperii, ut post dicemus, Plutonis enim Sc Xenophon l. dictum est : Magistratibus non aliter, quam Medicis erga pueros & aegrotos , interdum mentiri licere, quem dolum, si ad bonum finem

diligatur, bonum I Cta vocat, si vero ad malum, fallaciam hic nominamus. Et Solon quidem cum reformationem Reipub. animo moliretur, ambiguis promissis voluit animos civium primum praeoccupare. Cum enim aequales se laturum leges 1 ponderet, non minus Vulgi, quam τ ευπά προ ν animos pellexit quod hi Geometricam, illi Arithmeticam aequalitatem sperarent, Plutarcho in Solem Lycurgus vero a populo obtinuit jara-

660쪽

έσα L et B. II. C A P. IV. mentum, se servaturum leges ipsius , donec ab Apollinis oraculo earum confirmationem afferret. Interim ivit in exilium , nec unquam Spartam rediit, ut suis legibus cives perpetuo obligati manerent, Plutarc b. in Lycurg: Facit rus ea ratione uterque mutarit statum Reipub. quam si

vi uti voluissent , sicut Agis postea MCleomenes , frustra tentarunt, Plutarchis

in Agid. ct Cleom. Nam ubi Leonina pellis nihil evicit, Vulpina induenda eth, ut fertur vox Lysandri , Probus O Pluistarch. in Lysandr. Pisistratus hac fraude , non tantum sine sanguine obtinuit, sed& pacificam servavit Tyrannidem , quod in judicium se duci pateretur , -Urs: Π.polit ec: Aso: Sc ad Solonem humaniter scriberet , se nec ex libertate populi , nec ex legibus ejus quicquam immuta re, La rt. in Solon. Caesar quoque , quod plebi se familiarissimum faceret dc Augustus , quod se ejus tribunum vocaret , Tacit. lib . I. Annato & Tiberius , quod pleraque a patribus sine provocatione decidi pateretur , Tacit. ibid: O lib. seqq. potestates sibi acquisiverunt, idque areanum patefecit Aristor: s: polir: pag: so. ubi docet: Qui plebi imponere volue

illi se non committet . Omniaque ejus acta

SEARCH

MENU NAVIGATION