Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

671쪽

quae Rebuspub. minitatur interitum, non tantum , quod potentiae nimiae invideatur ἰ, sed quia nimia potentia liberis Rehusp. suspecta esse solet', imo &Monarchicis. Nec enitar hac via tantum Syracusae occupatae fuerunt ab Agathocle , Dionysio , &c. aut Cyprus ab Evagora , Athenae a Pisistrato , Verona a scaligero, Mediolanum a S fortia. Florentia a Medicis , sed Sc multis Monarchis imperiis

iam ereptum , aut saltem maximis motibus agitatum fuit. Omnes enim hi Imperatoribus arma intenta Iunt , aut etiam intulerunt, quod ab iisdem nimia

potentia armati prius fuerant , Sejanus Tiberio , Tacitin A. nnat' Ottho Galbae, Plutarchin Oth. Casperius Alianus Nervae , Vict. in Nerv. Cassius Antonino . Capit: ct Dion in Marco Perennis Com modo, Herod. in Com. Maximinus Alexandro, Lamprid. in Olex. Philippus Gordiis an O, Capit. in Gord. Iun.ssimilianus Gallo, Zosm. O Let. in Gall. Ingebus, Lollianus, Aureolus, &c. Gallieno , . Pollio in 3 o. Dinvann. Magnentius Constantio , Zos . in Const. Maximus Gratiano , Zo . in Grat. AIbogastes Ualetiniano, Zos. in Theod. Russinus Arcadio, Si ilico Honorio, Ζο- piar. in Orcad. Et vix leguntur postremi Imperatqres alia via de imperio praecipitati, quam per nimiam potentiam ducum e Tercitus. Qui enim arma in manu Rr . 2 ' ha -

672쪽

habent, eorum arbitrii, est Aristor. 7 Ips inlit.cap.9. esse, ut maneat Uel non maneat

Respub. Mortuo Marciano unus Asparis tantae potentiae fuit , ut solus Leonem ad imperium evehere potuerit, Zonar. Diac. in Leo. Mauritium Phocas, Phocam Heraclius . Iustinianum II. Leontius , Theodosium Adramyttenum Leo Isaurius, Irenem Nicephorus, Michaelem Curopalatem Leo Armenius , Conias antinum Romanus Lacapenus, Romanum Puerum Nicephorus Phocas. hunc Ionannes Zimisces , Michaelem Stratioticum Isaac Comnenus, Michaelem Ducae filium Nicephorus Boloniates , hunc Alexius Comnenus imperio exuit , eaque fallacia duravit usque ad

imperii eversionem , ut ex Zonar. Cedren. Diac. Nicet. Gregor. pa ei. Possem perseriem temporum historiarum usque ad nostra tempora ottendere, quam merIto

Rebusp. unius hominis excedens potestas timeri deberet, nisi lib. I. C.de magist. jam aliquid de hac re monuissem. Nostra aetate, non ita pridem Rex Pegusinus regno Tangu exutus fuit a vicario vel pro rege, cui nimis licenter iliud regnum administrandum dederat, Eoter. Iib. 2. Cosmograph. parm 2. Assinis huic causa est, quam ristot Ies septimo loco numerat, scis ησιν vocat, de qua Bald.ad Conυentia. depac., am.frm. in Feud. Custodia regni est,

673쪽

De Caus. Mutat. cte. εις non permittere ullum crescere ultra commensurationem. Sicut enim , ait

stor. inter membra corporis humani mons tum nascitur, si unum eorum inquantitate proportionem, quam ad caetera habere debebat, exuperet e ita si in Repub. quam humano corpori bene cois Parabat Menenius Agrippa, ap. Liυ. lib.

a. pars una multitudine reliquas omnes transcendat, non tantum ordo , qui est

forma Rei p. violatur. sed Sc pars, quae superat, alteram facile sibi subjicere, &R em p. suam facere potest. Hoc nimirum est, quo Manlius plebem contra patres CommoVere volebat. Quousque, inquit, ignorabitis vires vestras, quas naturane belluas quidem ignorare voluit. Numerate saltem , quot ipsi sitis , quot adversarios habeatis o Quot enim clienistes circa singulos fuistis pat Ionos , to enunc adversus unum hostes eritis. Ostendite modo bellum , pacem habebitis : Videant vos paratos ad vim , jus ipsi remit tent, Livius lib. 6. Hoc quoque consideravit Senator ille , qui dissuasit, quo minus servi a civibus vestitu distinguerentur , ne si vires suas cognoscerent servi, civibus manus inferrent, quod quidem Tyri fecerunt, Iusin. lib. I 3.ap Ud Sarma tas , Marcell. lib. I 7. SI apud AEgyptios,

quorum omnino se dominos fecerunt, Martyr, 3. de . legat. Bais l. adeo ut non immerito Aristot. a. polit . cap. 7. mulii

674쪽

tudinem servorum in Laconum Repub reprehendat , tanquam periculosam. quam ut diminuerent Spart atae, Helotas suos, circa sanum Iovis congregatos, uno die omnes trucidarunt, Thucyd. lib. q. quo remedio erga Templariqs quoque usi sunt Franci, cum nimia illorum multitudo regi suspecta esse inciperet, Platan. iuvat. Clem. UAddit. ris. quo tempore haec

causa frequentius in Rebuspub. inveniatur, quando videlicet casu quodam, imis primis belli , altera pars infringitur Mdecrescit, sicut Tarenti, cum nobiliam plurimi ab. Iapygibus extincti essent L populus Rempub. ad se transtulit: Athenis, cum nobiles pugna terrestri perii γsent, res ad populum delapsa est : dc Argivorum Rempub. Occuparunt πικρεDisse cum civitas a Cleomene Lacedaemon exhausta esset. Plebs quoque Romana incrementa sumere cepit, postquam ter. centum Fabii una acie ceciderant. Quinta causa apud Aristo t. est Metus,

seu desperatio, quando quis sibi magnualiquod malum metuit, occasionemque effugiendi desperat. Tum enim nihil non moliturus videtur, etiamsi Tartaxa coelo miscenda sciat, ut Impendens infortunium aliqua saltem via devitet. Nam, ut Scip. Ammis. LIAio. 8.υerbisu rar , dat Ia disperatione nasce in un subit Oun sermo proponimento di commet- aer Ogni coci empla & sc elerata , dc Cyr. - θρης.

675쪽

De causis Mutat. cte. K r TSponi. par. . cor del. princip. quamvis aliis verbis , eodem tamen sentia ait , ii. pi incipe non trova mai ne mici piu ferocid'citi ad inini dispe ali. Qui enim in tali casu costituti sunt, nullum putant bella iustitis esse , quam quod necessitas suggerit, sicut ibid.idem docet de Machia υ. disputat, Iustuna bellum este iis , quibus, nisi in armis, spes nulla est. Propterea

Scipio, cum. Numantinos prae desperatione obitinate nimium mortem oppetituros praevideret, noluit etiam cum si agriatibus pugnam committere, inquit, cum desperatis pugnandum non est, Flor. l. 2. c. I S. Ex quo fundament o depend2Τpra: ceptum Pyrrhi, relatum a Iulso Front π..Hbr. 2. Strata . cap. 6. non e ii e pertinaci ter instandum hosti fugienti, ne fortius eae neccessitate resistere incipiat. Clausis enim , ait Veget. lib. 3. de re milit. c. I. Ex desperatione crescit audacia, & cum st ei nihil esti . sumit arma formido. QUI praecepto usi sunt mul. i probati dueea, quorum exempla Front. d. lo c. recent t. Nam Antigonus rex Macedon. A to Ios ex obsidione , Cesar Germanos e Tacie sua, cui inclusi erant, S: Hannibal eosdem, vel auod maυAlt Ste υνech inc M. Froni. ex Oroslib. 6. Liv. lib. 2. Flor.Iis . a. P Lutareh. in Hannibal. Sil. lib. Roma nos ipsos ad Thasymeenum, fugere permisit, ne obstinatius ad pugnam c2a

676쪽

618 L I E. II. C A P. IV.Cn. Manlius Consul, cum Hetruscos In Romanis castiis, quae ceperant, ab omni latere obsedisset, inclusos hostes in eam rabiem efferavit, ut Use in praelio caderet: Et victoriam fortatic perdidimet, nisi Iepati ejus hosti ad fugam portam aperuissent , Frontin. dict. loc. Huic quoque basi innititur praeceptum Machia v. lib. 3. dis I 2. Prudentem Imperatorem debere operam dare, uti uis militibus pugnandi

necessitatem Imponat. Nam necessitarem vocat Vectius Messius Volscorum Imper. ultimum ac ma X imum telum : Livius lib. q. lc Pontius Samnitum Impe- Iat. e. maxime putat suos a a moneri posse, quod necessiario pugnandum esset, Liυ. lib. S. Necessitas , ait Seneca. li. 9. do Clement. magnum imbecillitatis humanae patrocinium , omnem legem frangit: dc Valer. l. 7. cap. 6. Ah ominandae necessi ratis amarissimae leges, & truculentissima imperia , tum urbem nostram , tum etiam CXteras gentes , multa n Cn intellectu tantum, sed etiam auditu gravia perpeti coegerunt. Agathocles cum in Africam trajecisset, naves in littore combussit, Iustin. lib. 22. quod& AlexanderM. fecit, cum exercitum in Asiam duceret, iquo effugiendi spem in ilitibus praecideret. Quoniani vero Darius in Scythica expeditione id ipsum negligeret, effecit, ut cum milites pugnare deberent impen- sis te, fugiendi occasione illecti , ad

677쪽

De Caus. Mutat. ς Isnaves certatim redirent, Herodot. lib. s.

Romani , cum Cenomannos , quibus parum fidebant, trans Padum duxissent, pontem dejecerunt, nisi mori mallent, fortiter pugnare cogerentur , Polyb. lib. 2. Par est in Rebula ub. ratio, quia, qui mortem, aliudue infortunium ante pe des advertunt, quam diu in sua potestate sunt, nihil reliqui faciunt, quo viam quadam , quantumvis ancipitem &detesta. bilem , elabendi inveniant. Affert rist. s. polit. pig. idis exemplum Rhodiorum

Nobilium, qui in pernitiem plebis con-jurarunt, ob lites, sibi a plebe intentatas , quod solvendo non essent: dc pericles bellum concitavit,ne sΟ. talenta redindere cogeretur, quae intervertisse dicebatur, Tholos lib. 22. cap. I a. num . . Quin&Plutarch. & Sueton. suspicantur Caesa- Iem, nCn tam regnandi cupiditate impulsum Tyrannidem affectata, quam ne

cog cretur aes alienum , cujus magnam molem contra Xerat, exolvere, & rerum gestarum rationem reddere. Accommodat Oilristo t. s.polit .pag. 463. hanc causam

etiam ad Monarchiam , affertque exemplum Artabanis, quem ait Xerxi manus intulisse, ob metum criminis de Dario suspenso, tanquam suspendiiset, non Iussi

Apud Turcas frequenter hinc eXcitantur turbae , quod filiis Imperatoriis, cx- cupio prim Og cnito, cum patre certo mo-

678쪽

ls o L 13. II. C A P. 3IV. riendum sit. Nec enim recte a dues bri Alexandri M. usurpatum fuit: Fratrum caedes ad securitatem regis esse, Plutarc. a. in Demet. Quia qui scit sibi morien dum , nihil intentatum relicturus est, quo vel

non moriatur, vel nemoriatur inuit Us . Libenter cupit commori, ait Veget. lib. I.

de re milit e. qui scit sine dubio se moriaturum, sic ut'Macrinus, cum Astrologos Caracallae indicasse videret , regnum a se ambiri, ne ipse mori cogeretur , Cainracallam potius interimendum curavit, Part. in Caracall. idque admonet Machin υella ib.3. dis . 6. nunquam eo adduiscendos homines, ut videant, Vel sibi pere-Undum esse , vel alium tollendun. Hinc enim Selymus patrem de regno abegit: Vis in Bajata. 3c BajaZethes primum erissa fratrem Selymum , mox etiam contra patrem arma sumpsit, Busbeqv. D. I . Saepe enim , ait Cicero I. de usc. a metu proficiscuntur, cum is , qui alteri nocere cogitat, timet, ne, nili id fecerit, ipsa aliquo assiciatur in zommodo. Ita Mnestheus , insidiator Aureliani, ut deliinata morte se eximeret, manum dc scripturam Imperatoris imitatus , consignavit ma gnUm catalogum Procerum . morti ab Imperatore adjudicatorum , eumque quasi ab Imperatore scriptum, clangulum iis communicavit , qui nihil aliud nisi rem vere ita esse Hispicati, ut praevenirent potius . quam praeveniremur , Impe-

679쪽

De caus. Mutat. se. ciarratorem trucidarunt. Flaυ. Vop. in Auria. Ita & commodi concubina Martia . cum se inter morituros scriptam legeret, metu excita, Electum Sc Laetum Eunuchos, itidem secum damnatos, ad interficiendum Imperatorem extimulavir, He-νod. O Lamprid. in Comm. Nois recte igitur Machia vel, vult metui Imperatorem vel Principem debere , cum metus non conservationis , sed corruptionis Re-xup. causa sit. Quem enim quis metuit, ait Cicero , eum sublatum cupit , & Dena b.

in Philipp. negabat , adeo stabilem fore

dominatum Phil. Macedon .ut vulgo credebatur, quod a mutiis metueretur. Sexta causa est: Contemtus, qui potes: corruptionis Rerumia Pub. causa esse , tum respectu Imperantium, tum respectu Parentium, quem u-LIumque modum paucis complexus eth Ari oretes. Et utroque modo dnpliciter. Vel enim eum invadunt carieri , quem

Contemnunt: vel, qui contemnitur, Caeteros. Vtriusque probabiles sunt ratio nes&exempla. Si enim Curi. recte dixit: Majestatem imperii, salutis esse

tutelam, e contrario argumentando, o

Dortet c Item tuetn ejus esse perniciem , cui Plinius consentit in Paneg. Nunquam nisi ex contem tu imperii nostri factum est, ut vinceremur. Duas facit Aris .f. polit.pag. 4685meruus Tyrannidum causas: Odium dc contemtum. Et de odio , cicero

680쪽

Cicero Z. deo sic. loquitur e Nulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna. Nihilominus odium contemnebat Caligula, dummodo contemtus non accederet et Oderint inquit, dum metuant, Sueton in Calig. Putabat enim odium suffocari posse, modo contem tu non armetur , ita, ut audere aliquid, Scse manifestare in effectu possit. Ideoque crudelitas multos qDidem Tyrannos prae cipites dedit, dicente Seneca I Aeciem . sed

plures contemtus, ut vult Lodin. q. de Re-Pub. c. I. Crudelitas enim, nisi modum nimium excedat, SI cives ad incitas seu ad desperationem adigat, terrore quodam abigit eos ab innovandis rebus, imprimis si autoritate armetur, quam nescio quomodo homines suspicere solent, ut& quidam, qui a Persarum rege fustigatus erat, gratias egerit ma ximas, quod se non negligi, sed in notitia regis esse intelligeret, Ν1 col. in lib. de morib. Qua de causa Tyranni, quamvis in odio se esse sciant, diligenter tamun dant operam, ut

contemtum avertant , SI autoritatem sibi retineant. Et hinc referebat . fristor. 3. 2 q.polit. pol. pag. 47s. mores Tyran

norum , quod latera sua praesidiis milituarmare soleant, ne odium civium per cote intum , securius& audacias ad nocendum prodire audeat, dc Machiaυessi lib. de pr/nc. cap. II. principi, qui per vim im-Perium occupavit, aut OI est, ut, si amo-- re non

SEARCH

MENU NAVIGATION