Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

691쪽

De Caus. Mutat. cte. Crire non possit, metu& severitate subditos sub obedientiam cogat , contra quem

disputat Mntimach. lib. 3. theor. 8. O 9. Certe quod Tyrannum attinet , aliter imperium confirmare nequit. Errat enim, si quis existimet, tutum ibi esse regem , ubi nihil a rege tutum est. decuritas securitate mutua pascenda est, Seriecar. de Clem. cap. Ist. Expertus est Caesar, quanto pere opus sit custodia novello Tyranno,

quippe qui, ut custodiam sibi jungeret,

admonitus, respondit et Mori semel praestabilius esse, quam metu tam diu languere, Plutarch .in Cas. Brevi enim ita contein tui factus adversariis , lit sanguinolentis man bus non timuerint ejus corpus violare. Rectius Augultus, qui nec victo ad Actiu in Antonio, pr Iz torianos milites a se dimisit, Seruium, uti credo , imitaturus, qui cum praeter vim nullum jus ad imperium haberet, ut ait Liυius. lib. I. praesidio militum usus

est , gratiaque populari simul adjuncta,

sumnia integritate ac fides egessit. Quadraginta quoque Atheniensium Tyranis ni , ut a se dissentientibus metum injicerent, armatos undique milites per forum disposuerunt, Thuod. lib. caute Ba silides, cum inseditiosos milites graviter advertere decrevis let, prius optimos &forti 1Iimos quosque viros in satellitium strum adoptavit, Paul. Oderbor. lib. a. invit. Eolid. Nec potuisset Cosmus Medi

692쪽

ces occiso Alexandro Florentinorum Tyrannidem sibi retinere , nisi arcibus Mpraesidiis conatus adversariorum retudisset. Haec eb faciunt, ut ostendant, qui cupit Rempub. suam sartam tectam , illi

ante omnia videndum , ne contemtum incurrat, & si in alterutram partem peccandum est , quanquam neutrum fieri debet, ut in remediis dicemus, tutius esse adseveritatem declinare , quam ad contemtum. Hanuibal enim conscrip G-tium militem Ig. an. absque turbis &s duione, sola severitate & autoritate conistinuit : Severus Imp. post victoriam Britannicam, AI. Consulares Praetorios Senatores interfecit, Elian . Spart. in Se- Der. nec tamen de imperio dejectus fuit, sicut Heliogabalus, Macrinus ,& Gallie

nus, Obsolum contemtum. Huic enim,

quod domi in mollitie torpesceret, Vict. Trebest. Posi. in Gallien . alteri, quod gulosus esset, de histrionibus deditus .

Id erod. in Macrin. tertio , quod muliebrem vitam viveret, Herod. in Heliog. interitus causa extitit. Ut autem ex stirpe contemtum e T cI-dere possimus, longius progrediendum

est, minutioresque & priores contemtus causae inquirendae, quarum primana merito facimus, quae gravissima est , &contemtum ipso jure meretur, nempe neglectum rerum publicarum. Qui e nian alios contemnit, ab iisdem erito

693쪽

De Caus Mutat. contemnitur. Ea ratione scribit .Aristo. S polit. cap. Io. Sardanapalum periisse, cu injus interitum ex hac causa refert Iustin. lib. I. Francorum Rex Chilpericus eadem de causa regno excidit , quod ejus administrationi non lassiceret, mo timilitis Paul. in histor. Franc. Nihil enim inter est , sive propter malitiam , sive propter impotentiam ossicium negligas.

Nam Innocentius Quartus San M- una Portu galliae regem , fratrit Alphonio regrin in cedere jussit, quod ipse inidoneus estet: Via seu, inChron. Hisp. & V Ve n- cessaum Bojemum abdicarunt Electores, quod moli imperii non sussiceret, Cusi pin. in Cresar. Persuaserat Argobastes E uia genio Philosopho, ut interfecto Valen tiniano, Viennae imperium usurparet Sed quia rerum gerendarum imperitus erat, facile: a militibus contemtus & deis

fert us ent, Zo m. in Theod. Eos enim, quii in Scholis consenuerunt, ad res gerendas ignavos existimat Isocr. in Archisi. 9Plu- Iarch. in Pericl. ait : Non est eadem meo

judicio Philothphi, rebus dediti perspi

ciendis , atque in Republica versantis vita, quod Plato docet 3. de lL Studiis videlicet sapicntiae emolliri animum Custodis civitatis . nisi ad Gyinnasti

cam Una abducatur , Cuius exemplum

1 e praesentat nobis Michia et Dueae filiuς, qui , cum in Pselli sui Schola sudaret, te

694쪽

rumque administrationem Nicephoro relinqueret, ita suis contemtui fuit , ut vela Servo impeteretur, denique a Nicephoro Boloniare superaretur, & a Se

natu in monasterium detruderetur, Zona r. in Michael. Alterum locum merito debemus pravis moribus Sc vitiis , quae naturaliter Ο-

disse dc despectui habere solemus, nedum in Principe, qui tanto conspemus in se crimen habet , quanto major qui peccat habetur. A πλοωQκως γτες ait Cap. IO. ευ b φρονη*ιτα , dc multas oportunitates praebent

insidiantibus : Apud Stob. rit. de magist Eusebii dictio refertur : Homines in odietes sunt illis, qui, cum injuste vivant,

aliis praeesse volunt. Nam Dion Dionysium ausus fuit armis impetere, quem ebrium quo ridie intelligeret, s.polit . . IO.& Seuthes Thrax Amadoco Xenophon lib. . rerun3 Grαc ιr. 6c Cyrus Allyagi bellum intulit , Herodorus libr. I: quod uterque otio dissi ueret, δρ copias desides haberet, Aristo seles S .polit .pag. 46 s. Scylem regem suum Scythae trucidarunt , quod

eum more Graecorum debacchantem viderent , Inierodor. lib. . Lucullum deseruit miles, quod luxuriolus vi Ueret, Pluta

veh.in Luculi. Pausaniae vitio datus fuit habitus Persicus , ThucId. lib. I. qui&Heliogabali contemtum auxit, Herodi

695쪽

De Caus. Mutat. cte. σ1' anus AHeliog. Quomodo Phocam riserit pupolus ob ebrietatem , refert Zonari in

Cum enim sero in theatrum venisset, eunti occlamatum est : Rursum bibisti, xursum mentem amisisti. Paulo post memorabo exempla eorum , quos libido perdidit, cum hoc vitium sit plerunque cum contumelia alterius conjunctum. Quin & leviora saepe vitia , &quae sapiens minime moraretur, contem tu ianissam praebent in animis vulgi. Scimus e nim homines, ut metuant, aut ode Iint, non minus opinione & fama, quam certa aliqua ratione moveri, ut dreet Cicero pro t. Manil. Quanti enim aestimandum putes, quod Agesilaus claudicaret Parum tamen aberat, quin propterea a regno exula re cogeretur , Xenoph. O Plutarch. ruMarius apud Salust. in Iugurth. conqueritur novitatem suam contemni. At recte Martiat. lib. I. Dur. Nec me quod tibi sum novus, recuses. Nam quondam hoc veteres tui fuerunt. Sertorius

Pompe jum contempsit, ob pueritiam , illique virgas minitatus est , Plutarch. in Sert. dc Darius Alexandrum vocavit Philippi adolescentulum , quem jussit ver heribus caedi, & vinctum sibi tradi, Curtim lib. 2. Et simili ratione quam plures ob

alios levi eulos naevos contempti sunt ossi est. apud Plutarch. in lib. deger. Repub.

696쪽

ca 3 L 1 3 II. C A 3. IV. O adprincip. indoct. Iulianum vocarunt adulatores Constantii, Graecum literionem, purpuratam simiam, loquacem talpam. capellam, &c. Erat enim hirsutus, .Ammian. lib. I 7. Antigono nune collisus nasus, nunc pumila statura probro dabatur, Soeneca I. de ira cap. 22.

Praeterea adversa fortuna , paupertas&caetera ejus generis, imprimunt animis vulgi vilem quandam de Principibus opinionem. Prosperis tuis rebus, ait Tacit. a. histor. certaturi ad obsequium, fortunam adversam omnes ex aequo detrectabunt. Laxa denique disciplina & nimia familiaritas facit ingenia luxuriare, nec satis decoro in precio Principem habere. Vnde Dio ait in Never. Malum quidem, Principem habere. sub quo nihil ulli Iseeat: Pejus vero, eum, sub quo Omnia omnibust. Atque haec non tantum ad Principes in Monarchia pertinere putanda sunt, sed 3c ad plebem dc optim tes. Nam Thebanorum popularis sta tus fractus est, post praelium oenophyta nutri, cum a plebe infeliciter pugnatuesset: Item Megarensium& Syraculano inrum ante Tyrannidem Gelonis, cum plebs rebus suis male praeesset, & propterea contemni cepisset. Arist. r. i Polit. IV. 397 Pyrrhum non alia, nisi hare ea uiata, si Cynidicae oratio vera esst, apud Plu 3areb. in Pyrrh. ad expugnandam Sicili--m evibravit . . quod post Agathoclis

697쪽

De Caus. Mutat. Oe. 629 mortem omnia illic tu rbata, & cujusque armis expedita videre r. . Alio modo contemptus ad mutatio-ngm Reipub. facere potest, quando qui co- temnuntur, prae dolore contra assurgunt.. &vindicta quaerat . Nihil enim est, quod

ingenuum animum vehementius Urat,

quam contemni, aut convitiis proscindi ab alio. Memorabile exemplum affert hujus rei Machia. l. 2. c. 2ς. quod in Asia aecidit, cum Mida a Gabade Pelsa oppugna -- retur. Hic enim cum obsidionem I lvere vellet, convitiis oppidanoru commotus, exercitum reduxit, expugnaramque Urbe militi in praedam cessit. Italorum prover-hiu est. Le faceti ea spre, quando e i l - h i no troppo di verita,r Imangono a grame- te ne ita memoria di quegli, a cui torca no . Sed accommodatius ad peto positu ni citus s. Annal. scribit: Accrbarum facetiarum apud praepotentes longa memoria et . Iocati erant Antiocheni in Carae allam, matrem ejus Iocastam vocitantes : Sed is ad spectaculum congregatos, ad unli omnes interfecit. I Drod. in Caras.

Gallieni socordiam tetigeria ut quidam , qui Persis , quos ille in triumpho, quasi captivos ducebat, se immiscentes, G

gulosque accurate contemplantes , mox quid quaererent, interrogati . Patrem, inquiebant , Imperatoris qu erimus Sed is comprehensos vivos combu Gr. Trest eli. Poll. in GelL Polonus quidam

698쪽

ς o L I 3 II. C A P. IU. Petrus Danus Palatinus , Vladisiai I. regis

iocum, cum in terra procumbenti dice-ert: Fortasse uxor tua melius cubat cum Abbate Serinenli , retorsit in regem et Fortasse SI tua cum Do besto. Erat autem hie stupri apud vulgum suspectus. Sed regina, postquam hoc comperit, Petro linguam de oculos execari curavit, Cromcr. lib. 6.

Ra: b enim adeo patientis ingenii sunt Principes, atque Augustus, qui Timagenem histor cum quidvis de se scribere

impune passiis est, Seneca 3. de Ira cap. 23. aut ut Antigonus , qui, cum audiret so a duobus militibus criminari, palla tantum leviter remota : Longius, inquit, , discedite, ne vos rex exaudiat: seneca ibid.ea p. a 2. aut etiam ut Pyrrhus, qui juvenes quosdam , a quibus satis gravi verborum injuria. allectus erat, sine objurgatione dimisit, quod dicerent: Nisi lagena defecisses, Pyrrhe , etiam occidissenHIs te. Non ita Coridanus, qui legatis respondit: Se memorem Romanorum injuriae futurum. Livius lib. 2. Qtiippe contem pium & ignominiam, qua se affectum putabat , concoquere non poterat, nec Volscos putabat speciosiorem , aut magis plausibilem potuisse suo hello causam Praetexere, quam contemptum , quod jussi ellent Vrbe excedere . Libim l b. 2:Imo ipse populus Romanus seditionibus suas superbiam patrum dc sui c on

699쪽

temptum praetexuerunt : Ecquid sentitis, ait Canulejus , in qUanto contemptu vivatis Liυius lib. .& idem ibid. Nemo est nomen daturus , nemo arma cap-tUrus, nemo dimicaturus, pro superbis

dominis: cum quibus nec in Rep. honPru , nec in privata connubii foetetas est. Rep. Pedites indignati, ait Iisin l. 13. nullas consiliorum partes relictas, Ariwa: um Alexandri fratrem regem appellant. Hieronymum regem Siciliae sub cliti trucidarunt , quod ab eo se negligi spernique cernerent, Livivi li. 2 . eandem que ob causam, d coli Arga dum proregem suum , post abdieatum Conariana magistratu

abire jusserunt. Duc n. lib. . . Atque hoc est quodSolon Croelum admonebat, Herois dor. lib . I. Plutarch.in Sol. Qiri tot. 8. El.

cap. II. quodque vulgo dici solet: Superbiam futuri interitus praer unciam elle.

ἡ γον τνα , τπτου ταλει- νεμξm ευ sσσοο AD , de Seneca in Heccinur. Dominare tumidus, Spiritus altos gere: Sequitur superbos victor a tergo Deus. Peculiariter h. aec causa locum habet in Aristo cratia, ut de illa, quae sequitur , quia peculiare est optimatibus, ut plebem premant & prae se contemnant, cujus in Democratia nullum est periculum. Nam Salust. in IV. Nobilium ingenia in L Metello adumbraturus. Quanquam ,

700쪽

L r n. II. C A P. IV. inquit , illi virtus , gloria , atque alia o ptanda bonis superabant, tamen inerat

contemptor animus & luperbia , commune nobilitatis malum : dc Ari f. r. Rhet. c. denetorib. nobis. Nobilium ait esse , ταφρονητη 'ν ειν , καὶ των Ῥοίων σποπτοις τοιό αυτουν, & paulo post

de divitibus scribit, quod sint e Sy φανο , contumeliosi & superbi, quae

vitia Cic. det .aσra. Campanis quoqu2 ex abundantia profecta impingito Campani, ait, semper luperbi, bonitate agrorum dc fructuum, magnitudine Vrbis, salu-bi ita te, descriptione , pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum affluentia , primum illa nata sunt i arrogantia, quae a majorib. nostris alterurri Capuae onsuleri postulavit . deinde ea luxuries, quae ipsum Hannibal. armis etiam tum invictum, voluptate Vicit. Alsand. Pισcol. in Injlit. Moral. lib.de mo ib. hom. Hinc fit, ut quae in contemptu perpeti b vivere se videt plebs facile etiam. cujusvis hominis vocibus contra nobiles patiatur se commoveri, sicut plebs Romana. arctius quodammodo dc contentius a patribus habita, vel Sicionio duce dc amore, in sacrum montem ab e sit : Liυius libr. 2. Heracleensium 6 s. Tyrannos ejecit Clearchus discipulus Platonis, Iustin. l. IS. δ Aristot. s.po Iit. Et a ' 42- . ex hac causa tellatur oligarchi am

SEARCH

MENU NAVIGATION