Acta philosophica societatis regiae in Anglia, anni 1669. Auctore Henrico Oldenburgio, soc. reg. secr. Anglicè conscripta, & in Latinum versa interprete C.S

발행: 1676년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3 6 Acta Philosophica

Cissordis, circa suas ADmptotos, esse aequales solidis finitis.

cap. 6. Autor considerat, quod Vince lius Titiani invenit in libro suo De Maximis Minimis. quod si ad parabolas, quotquot eodem vertice & axe describi possunt, a puncto in axe communi dato, ducerentur minimae lineae ; omnia puncta Incidentiae forent in eadem Ellipsi data ; & Analysis Authorum docuit,propositionem universaliter veram esse, ubicunque tandem sit punctum, a quo minima ducenda pro scribitur: quod etiam extendit, & verum esse asserit in infinitis illis Parabolis, in quibus quaelibet dignitates applicatarum eandem inter se rationem habent, quam aliae partium axis dignitates.

cap. 7. agit de Figurarum dimensione eκ dato centro AEquilibrii r de hoc ita accura. te hactenus a Viris doctissimis scriptum esse ait, ut nihil addi posse videatur; aliquot amen modos adscribit , ut non dificiles, ita nee inutiles ad investiganda AEquilibrii centra: quod applicari potest in pulchrum usum ;Nam in quavis curva , si ordinatae fuerint sussicienti numero datae, stantes perpendiculares aequaliter ab invicem & parallele distantes, spacii mensuram habere poteris, di si istius ope inveneris centrum gravitatis, tum obtinebis mensuram solidi vel potandi,

42쪽

Mensis Martii 1 669. 3 7

tione datae figurae, vel portionum e lindro rum Parabolicorum, erectarum super ea ceu basi. cap. 8. Author ostendit modum facilem inveniendi Centri gravitatis Conoidis Η - perboliet: idque in resolutionem hujus Problematis g Locum invenire, ad quem sunt omnia Centra cono idum 'herbolicarum, quae

fiunt ab hyperbolis in dato Cono recto sectis, quarum Axes sint Axi ejusdem coni parat Iesi , quem invenit esse H perbolam. cap. 9. Agit de Centro Gravitatis Lumia . Hippocratis Chii; re ostendit quod Hippo'

crates, si non tantum Lunulae suae Quadraturam , verum etiam ejusdem Centrum

Gravitatis nos docuisset, eo ipso circulam

quadrasset.

cap. io. Agit de Problematibus Arithmeticis, ubi ait Quaestiones Arithmeticas magna subtilitate solvere solitum Diaphan

tum, verum numeris solis uti, cum tamen

eaedem facilius sepe ac universalius solvi possint, si numerorum loco , ut a viris doctis fieri coepit, species adhibeantur. In exempla apponit tertiam quaestionem libri quarti, squam ipse reformat, di complectitur plures istius generis , quas addidit Bachetus, unica propositione & analysi; quaestionem libri quarti ejusdem Dio-pbanti, squam quaestionem solutam lon

43쪽

38 Acta Philosophica

analysio ; ia. Libri tertii, & 36. Libri

quarti, propter operationis cum priore si- militudinem. Ita exhibuimus enarrationem libri nostri authoris. Quanti Mimetur ille inter eru- diros, nil attinet ut multum dicam. Cele bris vel in epistola ad hunc uihorem scribit ; Credo me esse debere, qui orbi notum faciat, te invenisse exempli gratia hanc Parabolam, quae est locus tradens dimensiones superficiem soslidorum Cycloidis circa Basin, nec non alia admiranda tuae Novae reabseor, & talia plura quae mecum communicaui, ea be . nignitate, qua erga me assectus es, me. Liber hic eommendatus est secunda editio Mesolabi praestantissimi huius Geometrae , Aut horis nostri : de cujus editione prima ita scribit Stephanus Angeli pag. 2II.

ce lanis ad Mereometriam Mechanicen.

momodo autem hujusmodi Problemata Solida confirmantur, edoctum fuit a quam plurimis a Jed Herculeas metas in insinitum tran fendit Nobilissimus is clarissimur Geometra Renatus Franciscus Stusius Leodiensis, tu

suo admirabili Mesolabo, in quo hae insinitis

enucleat modis.

De eodem libro, comperimus iudicium nostratium esse, oc procul dubio idem erit iudicium eruditorum in aliis locis) in eo contineri excellentiismum promotionem

44쪽

Monsis Martii i669. 39

hujus generis Geometria , post celeberr mum Mathematicum dc Philosophum camisum.

A. Richardo Lower, M. D. Londini iu8. impensii Iacobi Allestry, I 669.

Eruditus autor hujus tractatus eius R. Societatis secum perpendens. quanti sit momenti ad obtinendam plenariam cognitionem Naturae & malitatum Sanguinis, investigare praeter ejus circulationem friginem & Celeritatem hujus motus circu

laris, variasque ejus alterationes, una cum earum causis, nec non aestimare quantit

tem istius Liquoris emissi ad singulas pulsationes ; operae pretium omnino duxit . ex propriis observationibus tradere perspicuam de 'ecialem relationem universi istius negotii. Et quandoquidem sentit Motum Sanguinis dependere a motu cordis, exorditur distursu de isu dc Structura cordis, ut ostendat, quam exacte ista sint comparata ad ejus motum, & quam bene accommoda ad distribuendum sanguinem in partes universi corporis.

In primo itaque capite coasid at diserm

45쪽

o Acta Philosophica

latem situs Cordis in diversis animalibus ,

ejusque rationem et progrediens ad discur. sum de Pericardio, ejusque usu, una cum

Origine & Usu Seri in eo , & qui in Isimi, ne tantum capseula illa Cordii Diaphragmati

adhaereat, & Ob quam causam ; nec non qui Conas in Humano Corde magis sinistrorsum tendat, quam in Brutis : deinde o stendit, Arterias oriri ex corde; sed Venas in eo terminari, & quomodo ac per quae vasa Cor nutriatur succo Alimentario : agit etiam de vasis cordis, ejus nervis, & vario influxu animalium Spirituum per Nervos in Cor, secundum varias figuras animalium , de similiter de istius varietatis causa. Porrb probat , substantiam cordis esse perfecte musculosem, & in perfectione

superantem omnes alios musculos Corporis ubi digreditur in Observationes extraordinarias de Musculis in genere ;) post dencendit ad specialissimam explicationem partium Cordis, dc ibi speciatim ostendit Mechanicam structuram Cordis , pro ejus Systole di Diastole, una cum accurata descriptione Foraminis Ovalis , ejusqueusu in D ra, clausuraque in animalibus natis. In Secundo capite agit de motu & Ulaio Cordis ; Ubi sicut non admittit ullum Fe mentum vel ebullitionem sanguinis in Cose de , quam ait obstaculum esse ejus S stolae,

tur,

46쪽

tur, Motum cordis non dependere a tali ebullitione cquod experimentis confirmat,& ab Objectionibus vindicat;) sed genuina dc immediata Instrumenta Motus Cordis esse ejus fibras, nervos, & spiritus per eos fluentes, cum actio cordis penitus conformis sit actioni aliorum musculorum.Ubi occasionem arripit demonstrandi, Motum Musculorum non dependere ab eorum inflatione , neque ab aliqua explosione Spirituum permeantium, sed eo modo fieri, quo duo homines arreptis mutuo manibus . semet arcte amplectuntur : Inde pergit ostendere, totum motum cordis consistere revera in Systole, cum Diastole tantum sit motus Restitutionis. Ulterius ait , esse ne-nessarium commercium inter cor & cerebrum causam omnium sensuum & motuum: Sed utrumque ultimate depende. re ex Ventriculo, ceu perpetuo Promo condo

seu Procuratori Materia: Pro sanguine &spiritibus. In tertio eap. docet , quanta celeritate omnis sanguis transeat per cor, & quae differentia sit inter venarum & arteriarum sanguinem. Quod ad primum attinet, calculat omnem sanguinem, permeare corpus decies ter, non bexies, ut errore typo

graphico in libro ipso impressum est spacio uniustione. Et quod postremum concernit, sentit purpaream et floridum colorem san-

47쪽

Σ Acta Philosophica

guinis in Arteriis procedere non e X eius ac-eeηsione in corde, liquid tale est,) sed omnino dependere eg pulmonibus , ex com mixtione Aeri r cum sanguine ibidem: quod probat ex notandis experimentis; simul refutans opinionem eorum, qui id ex com-n inutione sanguinis in pulmonibus derivari

contendunt.

In qArrio cap. reddit rationem ortus, progressias & uius Inventionis transsu idendi sanguinem ex uno animali in aliud : quinquam in historia hujus rei committit nes.cio qua negligentia) errorem quando dicit , D. Diona sum sibi ipsi arrogare istam inventionem cum tamen ille saltem dicat, quosdam sibi conterraneos id facere. Praeterea animadvertere cogimus alium errorem in hae parte libri, scit . quAndo autor accepta occasione loquendi de Actis Philopbicis, cadem vocat Acta Societatis 3 quod certe non fecisset, si vel observasset quaediista sunt de illis Num. i i. vel alias considerasset, tam iuustre & eruditum collegium profecto rebus sublimioris naturae, & congrua eloquentia Orbem eruditorum donaturum fuisse, ii illi quicquam rerum suarum publici juris facere animus fuisset. Sed hare obiter. In quinto e . agit de GIIo, ejusque m tristatione in sanguinem; ubi observat , nia

hil ex stlene transire per vas breve in stoma

chum c

48쪽

Mensis Martii 1669. Φῖ

ehum; sed FermentAm stomachi procedere immediate ex sanguine ipso : ulterius explanans , quomodo Separatio chyli perficiatur in Intestinis, dc quomodo ille, ad faciliorem sibi parandum transitum, diluatur & attenuetur per Succum Pancreaticum secretum in duodenum. Reddit etiam rationem , cur omnes glandulae in abdomine, inque omnibus inferioribus partibus corporis deponant suam Mnipham vel succum in magnum commune receptaculum chyli, decur receptaculum illud situm sit inter teudines Diaphragmatis; nec non, cur vasa deferentia Chylum in venam sub - claviam sint duplicia. Quibus addit, omnem Chylum per ductum thoracicum tantum transmitti in fanguinem ec cor , quod probat diversis

notandis experimentis, addita quadam reflexione super experimentum Bilbianum allegatum in favorem sententiae contrariae. Quae omnia concludit ostendendo gradus& modos mutationis, quibus Chylus tandem convertitur in sanguinem, di quomodo serviat pro nutrimento variarum partium

corporis.

Omnia egregie elucidantur & exornantur accuratis figuris, in Τabulis 6. annexis. Plures curiois & graves observationes occasione data inseruntur, cujusmodi sunt:

Vasa Capillaria seiusdem speciei) mutuo in invicem aperta esse in omnibus partibus

49쪽

si Acta Philosophica

corporis : Omnes musculos corporis esse biventres : Sicut Motus Cordis ic Sanguinis est Circulato is, ita fibras, ceu moventia organa eorum, circa Conum Cordis duci in Circulum & Centrum : Motum in Musculis non esse similem Desilationi, sed gladiationi : quod plura alia concernit, remittimus lectorem ad librum ipsum.

ACTA

PHILOSOPHICA.

Contenta.

prius edita fuere de Vegetatione. II. auadam exempla ostendentia Commercium Medullae s Ligni cum Semine Planta ; nec non Corticis vel Succi in Cortice cum pulpa fructus. III. E xcerpta ex epistola , praebeo'tia ulteriores directiones pro cultura

Melonum. IV. Summaria enarra

tio Regularum Motus, per D. Hu

50쪽

Mensis April. 1669. . S genium. V. Narratio concernens r

solutionem AEquationum in Numeris, per D. Ioannem Collins. VI. Enam

ratio duorum librorum, quorum I.

CA Roberti Morison, D. a. CL. SALMASII Praefatio

in librum de HOMONYMIS HYLES IATRICAE: Rusdem de P L I N I O JUD LCIUM. Disione, A. 1668. in

quarto.

I. Promiscua additiones Doctoris Tong, ad ea qua ab eodem commu

nicata fuere Nuna. qi. O qq. de

Vegetatione. x. π Ropersemone experimenti de suo

eo, & inventione , utrum magis, minusve ascendat in punctatis Circulis corporis, quam in illis inter truncum et corticem ; arbor , exhausta omni suo succo die praecedente, prim6 terebretur, tantum per Corticem, & quantitas succi emissa exacte mensuretur & ponderetur: deinde eodem tempore aliud foramen terex Bre-

SEARCH

MENU NAVIGATION