Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

391쪽

CAPUT VIII. 369

Tertius expensarum fons manabat ab ipsis sacerdotibus, quorum plurimi loco opulento nati haereditatem suam pio huic operi consecraverunt. Sed nec aliorum in Europa defuit munificentia , qui, audita religionis apud populos barbaros felici progressione, opes suas in salutare istud institutum liberalissime Contulerunt. Restat ad extremum, ut de civili quoque gentis gubernatione nonnihil adtingamus. Cum sacri Curiones probe intelligerent, homines barbaros religione, cum certa spe successus, stabilitatis , imbui non ante posse, quam feritate posita mores humanoS induissent, necesse habebant formam quamdam regiminis , qua civilis societas firmaretur, instituere, quae ad n tionis indolem adcommodata, & simplex admodum esset. Caput coloniae, judex, magister, pater, medicus, OeconomuS, immo& servus ipse erat curio: ceteri magistratus

392쪽

s o LIBER QUINTUS.

prima die Januarii quotannis legebantur.

Qui munia anno superiore gnaviter admianistrarunt, ad altiores dignitatis gradu S promovebantur, segniores contra in ordinem redigebantur, quae res, dici vix potest, quantam apud gentem, gloriae adpetentem, Qxcitaverit aemulationem. Risu sane digna quotannis in orbem redibat scena: vidisses anno ad finem inclinante miras arteS, mi-xam apud omnes solicitudinem expiscandi,

utrum suo in munere conservandi, an pro

vehendi, an gradu movendi essent. Uolupe fuit mensibus Decembri, Ss Ianuario coloniam regore; imperia quiSque praeveniebat priore quidem, ne ossicium perderet : posteriore , ut delectus aequitatem opere ipso confirmaret. Sed haec diligentia cum mense Ianuario plerumque finiebatur. Propter nativam illam, de qua superius diximus, gentis desidiam, rerumque suarum incuriam multis in locis necesse fuit

393쪽

homines ut pupillos speerare, rerum GHmnium administrationem suscipere, neces oria cuique suppeditare, & OmneS, tanquan1 qui usum tantum, & fruetum rerum sua

rum habent, conliderare. Ita communiSomnibuS erat ager communi excolenduS Ο-pera: ad domum cujusvis vel exstruendam, vel instavryndam convocabantur universi: gomplum limul omnes plantabant, & Colligebant ' equi, ac cetera pene Cnania CurioniS arbitrio, prout necessitas cujusvis ferebat, distribuebantur. Instituto hujusmodi obtinebatur, ut, cum ad opuS QUOdlibet faciendum omnibus eoncurrendunt fuerit, ipsimet segniores incitarent, absentibus autem negligentiam severo exprobra.

rent.

Ad curas etiam Sacerdotis pertinebat , ut vestes nitide, quantum fieri poterat, servarentur: ut in publico, templo cum primis, lori, atque pexi comparerent: ut. A a 2 atri

394쪽

L1BER QUINTUS. altilia, quibuscum promiscue habitare solebant, e cubiculis eliminarent, suisque in

cortibus recluderent : ut aedes 1uas una cum adsita plateae parte quotidie sub auroram everrerent, & quidquid oculos, vel nares offenderet, submoverent. Scamna complura, ininio sellae quoque corio inductae suppeditabantur , ne, quemadmodum consue- Verant, humi uti canes considerent, quod tamen cum fieri interdum necesse sit, pro- Vis una erat, ut floreae opere plucherrimo contextae substernerentur, quibus non pauci pavimentum omne diebus solemnioribus contegCbant. Poenae quoque, & quaevis correctionum genera in ejuSdem arbitrio Crant. Nemo certe, qui gentis charactarem ex hactenus

dictis perspexit, judicis ossicium indigenae cuiquam committi potuisse sibi persuaserit: primus enim, ut Noster ait, legum tran- gressor judex ipse fuisset. Accedit, colo

niam

395쪽

CAPUT VIII.

niam quamvis constare nationibus diversis, diu se bellis, mutuisque odiis lacessentihus, quorum memoria, & quaedam reliquiae multorum animis hodie dum infixae sunt, unde irae veteres, & rixae facile si1- scitarentur. Sed nec Hispano cuiquam gu- hernacula tradi poterant: quid enim HispanuS in regione, qualem in superioribus descripsimus, & in tanta Indorum egestate quaereret Sed de Hispanorum cum coloniis lilia Ce commercio paulo infra differemus , nunc recepta poenarum genera VideamuS. Poenae delictis proportione responde

hant. In usu erat Carcer Cum moderata

abstinentia, qine sola proprie poena dici poterat: nam carcer Indo stertendi occasionem suppeditans praemii potius habebat locum. Iehus flagello numquam ultra duodecim infligebantur. Siquis delictum gravius admisit, crines ejusdem forficibus re- sesabantur, quae puniendi ratio delinquen-

396쪽

374 LIBER QUINTUS.tem vehementer adfecit. Oui crimen pae, travit atrociuS, uti sunt incendia sponte excitaza, vel commota seditio, plectebatur exilio, & vel in coloniam aliam, vel ad proximum Hispanorum oppidum ad tempus,put etiam in perpetuum deportabatur. Haec erat Μissionum illarum facies , quas Iesultae apud Μoxitas multo sudore, ac sanguine fundaverunt, ad unam & vi εginti colonias propagaverunt, & ad nostra VSque tςmpora gubernarunt. Non deeranet

ramen, qui sive odio, sive invidia incitati easdem duplici potissimum cavillationis genere insectarentur. Crimen primum, ple risque Iesultarum Missionibus commune, orat, quod Hispani a commercio neophyroruni penixus excluderentur: alterum,

quod Μoxitae ad regii aer rium nihil quidquam conserrent. Ad utrumque Autori argumentis breviter respondebimus.

397쪽

Quantum ad primum, testes adpella, muS Omnes illos , qui annis 1763 & 176 6 bello inter Hispanos, dc Lusitanos fervente apud Moxitas diversati, omnique cum benevolentia accepti fuerunt, qua de cat sa natio a Praefectis militum Proregi, ac ipsi etiam Catholico Regi magnopere fuit commendata. Intrant certe quotannis Hispani tametsi pauci, & hi ipsi necessitate magiS , quam commercii causa compulsi. Quid enim quaerant apud egentissimos, & rebus pene omnibus, quibus Vigere commercia solent, destitutost Quid illos alliciat, ut superent tot fluviorum, & paludum impedimenta , pervadant silvas impervias, aeferis infestas, iter tam longinquum nullis uspiam instructum hospitiis emetiantur Illud negari minime potest, Hispanos sacerdotibus admodum infensos a Μogitis non paucos rediisse, qui criminationum hujusmodi autores erant. Homines hi lu-

398쪽

3 6 LIBER QUINTUS.

cro, & nundinationi unice inhianteS a neophytis rerum, & pretiorum aeque ignaris Paucis granis vitreis , aut vilissimis tintininnabulis vestem , lectum , & complures gos-sipii libras mercabantur , ita ut multi re-

rum suarum incurii nudi non raro remanserint, temploque abstinere mensibus integris coacti fuerint. Quare pam hujusmodi

Conventa Curionum autoritate, non sine emtorum bile , rescindebantur , atque advenarum emacitas coercebatur. Certe ipse quoque militum Hispanorum dux severe interdixit , nequis suorum absque Sacerdotis consensu quidquam cum neophytiS stipuletur. Expetendum sane fuisset sacrorum curatoribus, Ut Hispani mercibus onulli adveniant, ne semper Limam, vel ad urbes remotiores Conis fugiendum esset, unde illas sumtu maximo post duos interdum annos, nec raro semiis putridas, aut confractas sibi compararent.

399쪽

Neque alterum calumniae genus majoris est ponderis. Tametsi enim tributum Moxitae, utpote genS omniUm pene rerum egentissima, nullam pendant, pensant tamen illud abunde aliis obsequiis, & maxima in loco, & tempore adserunt emolumenta. Bello Lusitanico ultimo exercitum integrum navibus onerariis devexerunt: annonam gratuito anno toto largissime suppeditarunt, triticum scilicet Turcicum, o riZam, secrematum, saccharum, fabaS , Cucurbitas , platanos, & id genus alia: congesserunt in usum castrorum ligna: eqUOS militi deducendo commodarunt, quorum plerique vel perierunt, vel propter incuriam profugerunt: fuderunt machinas bellicas : sclopos vitiatos repararunt: adveXerunt tormenta, & annonam ad locum usque obsidionis: domos denique per viam exstruxerunt militi recipiendo opportunas,

400쪽

378 LIBER QUINTUS. quae Praefecti omnia scripto Regi transsu,

serunt.

Uerum tametsi haec abessent aerarii regii emolumenta, sunt alia utiliora, Regis quidem Catholici nomini longe honorificentissima. Audiamus Autoreiri, & opus verbis ejusdem concludamuS. DAn non se satis sit Regi Catholico tot millia capi. is tum infidelium, quae nullam Creatoris is notitiam, nullam humanitatis speciemis praeferebant, & homines, & Ecclesiae fi- ω lios ericisset An non gloriosum magis is tot ecclesias vero Deo dicatas numerare, is ubi prius incultae silvae, & mera camini porum VastitaSt An non auro pretiosio- ω, reS tot animae, parvulorum praecipue, in quae submissis a Rege Μissionariis salu- tem suam debent i An non magni faciendaeis a Regibus Catholicis tot, tamque vasta re αλ gioneS, quarum ne nomina quidem ano tecessoribus suis nota erant, nomini His

SEARCH

MENU NAVIGATION