장음표시 사용
371쪽
fascem sagittarum cum arcu. Nulla de linaentis , & vestitu solicitudo: cum enim ferendis incommodis jam inde a teneris adsueverint, famem non magnopere curant laciniis quibusvis tegi non erubescunt, cunis cta sibi deesse aequo ferunt animo, & in beneficentia aliorum acquiescunt. Dies ipse nuptiarum futurae prauudit egestati. Nullum eo die prandium, nulli convivae, nullUS adparatu S, nulla denique hilaritatis vestigia. PeractiS ad aram conis suetis ceremoniis, sponsa lectulo humeris in jecto domum mariti adit, eodemque sepene quidem salutato ingreditur, Obsonium e rebus conquisitis, unico, eoque vilissimo, definiendum cibo adparat. Nec quidquam ultra de nuptiiS. Liberorum sive defectus , sive copia conjugum amorem nec auget, nec minuit: soli erant honamitae, qui mulieres, antequam parere inciperent, nullo plane habebant
372쪽
hebant loco, neque cibos illis , aut alia ad usum vitae quotidianum necessaria suppeditabant. Prolium numerus nullam Moxitis parit dissicultatem, nullum imponit Onus :tametsi enim incredibili rerum omnium premantur inopia, tamen educatio liberorum est facillima , cum nihil iis p taeter corpuS,& lac maternum suppeditent, securi, si non ab aliis, a curione certe iisdem provisum iri. Quotidianae nuptarum OccupationeS VULgo sunt, diem circumcursando , & C onfabulando exigere; reliquarum actiones, & ornatuS in censuram vocare , crepundia sua pro festo imminente in novum ordinem disponere , & id genus alia. Ceterum viris suis pleraeque sunt industriores . multae certe vestem e gossipio tam sibi, quam marito quotannis contexunt: eundem in messe facienda, domumque comportanda adj vant: triticum Turcicum semitostum lapide
373쪽
super trunco quopiam contundunt , & in farinam redigunt: altilia curant : potum quotidianum praeparant : lumbricos anto auroram in campis colligunt, atque exsiccatos more asparagorum in fasciculos colligant: ligna pro foco comparant : floreas texunt: maritum pectunt, & crines amygdalorum oleo ungunt. Suere acu nesciunt , idque fere unicum ex omni domestico opere viro relinquunt. Exspectaverit procul dubio lector, ut Curam quoque probum inter quotidianas
mulierum occupationeS commemorem Verum negotium istud matres non magnoperodistinet. Nullae hic, sicut jam innuimus, Cunae, nullae fasciolae , nullae , quibus infans tegatur, laciniae : Omnia bonae naturae relinquuntur , nec tamen unquam videbis Indum aliqua corporis deformitate laborantem. Quantum sit, duris a teneris assuescere, in fantum horum exempla luculente docent.
374쪽
3 2 LIBER QUIN TU s. Procumbunt sub dio nudi, culicum nube
obsidentur, nec tamen eorum aculeiS VCl e somno excitantur, Vel pustulaS contrahunt.
Nulla sunt stata ablactandi tempora ; Ubera tunc demum, cum iptis perlubet, deserunt. VidereS non raro ab uno uberum infantem Paucorum mensium, ab altero puerum quin quennem pendere. Cum ad lactantem aliae sanguine, vel amicitia juncitae invisunt, aut eidem in plateis occurrunt, officii genus est, ut proli ubera sugenda unaquaeque perquam liberaliter offerat. Puerorum gressum formare , aut in gradiendo saltem adjuvare, reS est apud matres inaudita: incedat quando, aut quomodo velit, nulli plane curae est ,' hinc quatuor etiam annos egressi ViX repere norunt.
Si pugnare exemplo velis, & oggeras, prolem in Europa post annum ablactari, &ad gressus moliendos institui , audies sole. nane illud: mentiris. Ut rem tanti momenti
375쪽
Autor persuaderet mulieribus, infantem lacte duntaxat materno nutriendum anno u nico, moreque nostro instituendum curavit, quem cum eodem elapso inambulantem V1- dissent, mirabantur quidem plurimum, eXemplum tamen non sequebantur, excusationem illam consuetam obtendentes: Tu ex alio, quam noS, hominum eS genere; qua in rebus quoque aliis passim utuntur.
De Morbis , O eorum Curationibus. Morborum apud MoxitaS genera longe pauciora sunt, quam hic inter nos in Europa. Nihil illic quisquam patitur ab apoplexia , calculis, haemorrhoidibus, lepra , lue Venerea, & morbis innumeris aliis, quibus nos miserum in modum crucia. mur: variolae ipse temporibus hisce postremis erant ab Hispanis primum illatae, vi-2 cosis
376쪽
cosque duoS pene ex integro deleverunt. Grassantur contra dysenteria, pleuritiS , febreS malignae, catarrhil S, tumoreS OmniS generis, apostemata; cumprimiS autem lumbricis divexatur natio, & inter1t. Remedia vulgaria sunt: Batua , medicis Lusita, nis non ignoto vimine, colica depellitur :herba, cujus emcacitate morsus Rajae s natur , paucis est cognita. Fruricis cujusdam radix denti imposita dolores ejusdem acerbissimos momento sedat, ac intus rellista totum frustillatim citra doloris sensum exedit. His tribus absoluitur tota gentis
pharmaceutica, quae tamen tantopere abundat herbis, restinis, radicibuSque saluberr=mis, si usum earum ediscere Voluisset, nec vitam longiorem cum praecoci mGrte pari in pretio haberet. Sed neque sacerdotum Europaeorum curae, ac soliditudines in curatione morborum multum proficiunt, cum impetrari
377쪽
non possit, ut aegroti cibis, & potionibus
noxiis tantisper abstineant. Intraverat ex Europa Iesu ita medicae artis peritissimus eum in finem , ut in morbos gentis solerter inquireret , & modum iisdem succurrendi sacrorum administros edoceret; at cum ad ingrotanteS invisere coepisset, obstupuit ad novum hominum genus, qui dum capitis doloribus vexabantur, de ventre, aut alio quopiam membro querebantur, nec ullis se artis legibus adstringi patiebantur, ac propterea passim emoriebantur. Indignatus vir optimae voluntatiS , nullo operae pretio rediit, contestans malle se equorum, quam horum morbos curandΟS suscipere; nam equi, ajebat , cum loqui nesciant, non. etiam, ut hi, mentiuntur, ac proinde diserte edicebat, nec illis medicinas, nec illos medicinis esse aptoS. Quod morborum plerorumque Causam, atque originem adtinet, pervagata apud
378쪽
Omnes, & experientia quoque confirmata erat opinio, eosdem a lumbricis, quibus hominum corpora rgferta sunt, progigni, hoc autem ipsum inde existere, quod tenellis infantibus, quibus nutriendiS non putant lac maternum sussicere, fructuS Omnis generis
crudi, & cocti promiscue ingerantur. More inductum erat, ut sacerdos his quotidie ad ii
firmos animabuS aeque, atque corporibuS medelam adlaturus inviseret ; cum vero morbo quodam epidemico invadente numeruS aegrotantium augeretur, vecit quidam in cogitationem exstruendi nos conati, & re- ipsa aptum, & sat amplum excitandum curavit , in quod aegri, novitate ipsa illecti, promte immigrabant. At ubi viderunt a janitore inexorabili, ipso nimirum Curione, cibos & potus noxios solicite arceri, usum medicamentorum temporibus statis urgeri , egressum denique balnei causa vetari, damnabant consilium, ac tametsi necessitate
379쪽
parerent, & plerique convalescerent, tanto nihilominus odio hospitium illud perse quebantur, ut mallent deinceps morbum celare, seque in silvas perituri abdere, quam eodem regredi. Ira, ne remedium malo ipso pejus esset, aedificium funditus dirutum est. Cum sedes morbi pIerumque non nisi divinando dehuerit detegi, consultius erat aegrotantem ne quidem interrogare, aut certe longiore investigatione veritatem per ambageS elicere, vel, ut manu locum de monstret, praecipere. Nam saepe, qui de stomachi doloribus querebatur, partem adfectam indicare jussus caput, vel pectus offendit, ut adeo stomachum in capite, vel caput in pectore quaerere, & curare oportuerit. Sed quid profuit sedem mali operose detexisse, ac medicamenta pri scri- here, si ea non horrore quopiam, sed epura puta desidia sumere negligant λ Sane
380쪽
unguenta columnae domus , aut parieti non raro adpingunt, quasi vero domus, ac non ipsimet aegrotarent. Ligamina praeter-ςa, & fascias, siquid molestiae adferant , abjiciunt. At sumserint denique medicamenta; si
modica accedat sitis, vim eorum omnem noxia, & immoderata potione elidunt; aut fructuum , ac piscium quorumvis promiscuo esu morbum reddunt periculosiorem. βο- si uel quis febri vehementissima, vel in fluvium, si vires etiamnum suppetant, lavandi causa descendet; vel domi aqua corpori senum adfusa priesens ardori remedium quae- Tet, Unde mors, vel certe series morborum diuturnorum consequitur. Si morte, quam sibi ipsi accersit, imminente redarguatur , reponet maxima cum animi tranquillitate : Sine , moriar, quid tum po sea rΗuc referimus partus qUoque multest