C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

121쪽

EPISTULARUM V 4. 5. 91 IIII.

c. PLINIUS IULI VALERIAN SU0 S. Res parva, sed initium non parvae Vir praetorius Sollers ad senatu petiit ut sibi instituere nundinas in agris suis permitte-5retur contradixerunt legati Vicetinorum adsuit Tuscilius Nominatus dilata causa est. Alio senatu Vicetini sine advocato intraverunt, dixerunt se deceptos, lapsine verbo an quia ita sentiebant. Interrogati a Nepote praetore quem docuissent, responderunt quem prius. Interrogati an tunc gratis adfuisset, 10 responderunt sex milibus nummum an rursus aliquid dedissent, dixerunt mille denarios Nepos postulavit ut Nominatus induceretur. Hactenus illo die. Sed quantum auguror, longius 3 res procedit Nam pleraque tacta tantum et omnino commota latissime serpunt. Erexi aures tuas. Quam diu nunc oportet, 15 quam blande roges ut reliqua cognoscas si tamen non ante ob haec ipsa Veneris Romam spectatorque malueris esse quam lector Vale.

e. PLINIUS N0ΝI MXIM SU0 S. 20 Nuntiatum mihi est . Fannium decessisse, qui nuntius mea gravi dolore confudit, primum, quod amavi hominem elegantem disertum, deinde, quod iudicio eius uti solebam. Erat enim

acutus natura, usu exercitatus, Veritate promptissimus. Angit 2 me super ista casus ipsius decessit veteri testamento, omisit 25 quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior erat. Sed hoc utcumque tolerabile, gravius illud, quod pulcherrimum pus inpersectum reliquit. Quamvis enim agendis causis 3 distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone, et iam tres libros absolverat, subtiles et dili-30 gentes et Latinos adque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem videtur acerba semper et in 4 matura mors eorum qui immortale aliquid parant. Nam qui Voluptatibus dediti quasi in diem vivunt vivendi causas cotidie 35 finiunt qui ver posteros cogitant et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quae semper inchoatum aliquid abrumpat catus quidem Fannius quod acci-5

122쪽

92 c. PLINI

dit muli ante praesensit Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus in habitu studentis, habere ante se scrinium Ita solebat): mox imaginatus est Venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum Ilibrum quem de sceleribus eius ediderat eumque ad extremum revol 56visse, idem in secundo ac tertio secisse, tunc abisse. Expavit et sic interpretatus est, tamquam idem sibi suturus esset scri-

bendi finis qui fuisset illi legendi, et sui idem. Quod me recordantem miseratio subit quantum vigiliarum, quantum laboris exhauserit frustra occursant animo mea mortalitas, mea Ioscripta. Nec dubito te quoque eadem cogitatione terreri pro 8 istis quae inter manus habes. Proinde, dum suppetit vita, enitamur ut mors quam paucissima quae abolere possit inveniat. Vale.

c. PLINIUS D0MITI AP0LLIΝARI SU0 8. 1 Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod, cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne sacerem suasisti, dum 2 putas insalubres Est sane gravis et pestilens ora Tuscorum 20 quae per litus extenditur sed hi procul a mari recesserunt,3 quin etiam Appennino, saluberrimo montium, subiacent. Adque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli, regionis situm, villae amoenitatem quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt caelum est hieme frigidum et ge 2blidum myrtos oleas, quaeque alia adsiduo tepore laetantur, aspernatur ac respuit laurum tamen patitur atque etiam nitidissimam proseri, interdum, sed non saepius quam sub urbe 5 nostra necat. Aestatis mira clementia semper aer spiritu aliquo movetur frequentius tamen auras quam Ventos habet. 306Hinc senes multi videas avos proavosque iam iuVenum, audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque Veneris illo, 7 putes Ilio te saeculo natum Regionis sorma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod inmensum et quale sola rerum natura possit effingere lata et diffusa planities montibus in 35gitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua ha-8 bent. Frequens ibi et varia venatio. Inde caeduae silvae cum ipso monte descendunt has inter pingues terrenique colles

123쪽

EPISTULARUM V. 6. 93

neque enim lacile usquam saxum, etiam si quaeratur, occurrit planissimis campis sertilitate non cedunt opimamque messem serius tantum sed non minus percoquunt. Sub his per la 9tus Omne vineae porriguntur unamque aciem longe lateque 5 contexunt quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur. Prata inde campique campi, quos non nisi ingentes 10 boves et sortissima aratra perfringunt. Tantis glaebis tenacissimum solum, cum primum prosecatur, adsurgit ut non demum sulco perdometur. Prata florida et gemmea trifolium alias-1110que herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt. cuncta enim perennibus rivis nutriuntur: sed ubi aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quidquid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim. medios ille agros secat, 12

navium patiens, omnisque fruges devehit in urbem, hieme dum-15 taxat et vere aestate summittitur, immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit. Magnam capies volu-13ptatem, si hunc regionis situm ex monte prospexeris. Neque enim terras tibi sed sormam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam videberis cernere ea arietate, ea descriptione,

20 quocumque inciderint oculi, reficientur. Villa in colle imo sita 14 prospicit quasi ex summo ita leniter et sensim clivo sallente

consurgit ut, cum ascendere te non putes, sentias ascendisse.

A tergo Appenninum, sed longius habet accipit ab hoc auras quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immο-25 dicas, sed spatio ipso lassas et infractas Magna sui parte me-15ridiem spectat aestivumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius, quasi invitat in porticum latam et pro modo longam. Multa in hac membra, atrium etiam ex more Veterum. Ante porticum xystus in plurimas species distinctus concisus- 16 30que buxo demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit acanthus in plano mollis et paene dixerim liquidus. Ambit hunc ambulatio pres-17sis varieque tonsis viridibus inclusa ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu 35 arbusculas circumit. Gmnia maceria muniuntur: hanc gradata buxus operit et subtrahit. ratum inde non minus natura quam 18 superiora illa arte visendum campi deinde porro multaque alia prata et arbusta. A capite porticus triclinium excurrit: 19

124쪽

94 c. PLINI

valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque Iuris videt, senestris hac latus xysti et quod prosilit villae haemadiacentis hippodromi nemus comasque prospectat. contra mediam sere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam,

quae quattuor platanis inumbratur. Inter has marmore labro 5 aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni 21 aspergine lavet. Est in hac diaeta dormitorium cubiculum, quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque ei cotidiana amicorum cenatio, quae areolam illam, porticum aliam eadem reque omnia quae porticus aspicit. Est et aliud cubiculum 10

proxuma platan viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ra-

ramis aves imitata pictura fonticulus in hoc, in lante crater; circa sipunculi plures miscent iucundissimum murmur In codin porticus amplissimum cubiculum a triclinio occurrit aliis 15 fenestris xystum aliis dis icit pratum, sed ante piscinam, quae 24 senestris sera it ac subiacet, strepitu visuque iucundam. Nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit. Idem cubicu-25lum hieme tepidissimum, quia plurimo sole persunditur. ο- haeret hypocauston, et si dies nubilus, inmisso vapore solis 20 vicem supplet. Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella rigidaria, in qua baptisterium amplum adque opacum. Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in pro-Xum puteus, e quo possis rursus adstringi, si paeniteat tepo-26ris. Frigidariae cellae conectitur media, cui sol benignissime vpraesto est caldariae magis prominet enim. In hac tres descensiones, duae in sole, tertia a sole longius, a luce non to 27 gius Apodyteri superpositum est sphaeristerium, quod plura genera exercitationis pluresque circulos capit. Non procul a balineo scalae, quae in cryptoporticum ferunt, prius ad diaetas 30 tres. Harum alia areolae illi in qua platani quattuor alia prato alia vineis imminet diversasque caeli partes ut prospestus ha-28 bet. In summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa cryptoporticu excisum, quod hippodromum vineas montes intuetur. Iungitur cubiculum obvium soli, maxime hibemo mino ritur diaeta, Mquae villae hippodromum adnectit. Haec acies, hic usus a 29 fronte. A latere aestiva cryptoporticus in edito posita, quae non aspicere Vineas, sed tangere videtur in media triclinium

125쪽

EPISTULARUM V. 6. 5

saluberrimum adflatum ex Appenninis vallibus recipit post

latissimis fenestris vineas, ValVis aeque Vineas, sed per cryptoporticum, quasi admittit A latere triclinii, quod senestris mcaret, scalae convisi utilia secretiore ambitu suggerunt. In 5 fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum crvtoporticus ipsa quam vineae praebent. Subest cryptoporticus subterraneae similis aestate incluso frigore riget contentaque aere su nec desiderat auras nec admittit. Post utram 31que cryptoporticum unde triclinium desinit incipit porticus, 10 ante medium diem hiberna, inclinato die aestiva. Hac adeuntur diaetae duae, quarum in altera cubicula quattuor altera tria, ut circumit sol, aut sole utuntur aut umbra Hanc dispositio 32nem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus. medius patescit statimque intrantium culis totus

15iffertur, platanis circumitur. Illae hedera Vestiuntur utque summae suis ita imae alienis frondibus virent hedera truncum et ramos pererrat vicinasque platanos transitu suo copulat has buxus interiaeet exteriores buxos circumvenit laurus umbraeque platanorum suam consert. Rectus hippodromi limes in ex Mistrem parte hemicycli Dangitur mutatque aciem cupressis ambitur et tegitur, densiore umbra opacior nigriorque interioribus circulis sunt enim plures purissimum diem recipit Inde etiam rosas effert umbrarumque frigus non ingrato sole 34 distinguit. Finito vario illo multiplicique curvamine recto limitidi redditur, nec huic uni. Nam viae plures intercedentibus buxis dividuntur. alibi pratulum alibi ipsa buxus intervenit in sor 3bmas mille descripta, litteras interdum, quae modo nomen domini dicunt modo artificis alternis metulae surgunt alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo subita velut inlati ru-3oris imitatio. Medium spatium brevioribus utrimque platanis adoreator post has acanthus hinc inde lubricus et flexuosus, 36 deinde plures figurae pluraque nomina. In capite stibadium candido marmore vite protegitur vitem quattuor columellae carystia subeunt. Ex stibadio aqua, velut expressa cubantium 35 pondere , sipunculis emuit, cavat lapide suscipitur, gracili marmore continetur, adque ita occulte temperatur ut impleat nec redundet. Gustatorium graviorque cena margini inponitur, 37 levior naucularum et avium figuris innatans circumit. contra

126쪽

96 c. PLINI

fons egerit aquam et recipit: nam expulsa in altum in se cadit iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur. Ε regione stibadi adversum cubiculum tantum stibadi reddit matus quantum 38 accipit ab illo. Marmore splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus inserioribusque fenestris sus-5cipit dispicitque Mox othecula refugit quasi in cubiculum idem atque aliud. Lectus hic et undique senestrae, et tamenta lumen Obscurum umbra premente. Nam laetissima vitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit. Non secus ibi quam in nemore iaceas, imbrem tantum tamquam in nemore non sen 10

40 tias. Hic quoque sons nascitur simulque subducitur. Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore, quae ambulatione sessos ut cubiculum ipsum iuvant. Fonticuli sedilibus adiacent: per totum hippodromum inducti fistullis strepunt rivi et qua manus duxit secuntur. His nunc illa viridi nunc haec interdum simul 15 Omnia lavantur. sitassem iam dudum ne viderer argutior, nisi 41 proposuissem omnes angulos tecum epistula circumire. Neque enim verebar ne laboriosum esset legenti tibi quod visenti non suisset praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque epistula quasi residere saepius posses. Praeterea indulsi amori 20 meo amo enim quae maxima ex parte ipse inchoavi aut in-42 choata percolui. In summa, cur enim non aperiam tibi vel iudicium meum vel errorem' primum ego officium scriptoris existim ut titulum suum Iegat adque identidem interroget sequi coeperit scribere sciatque, si materiae immoratur, non 25 esse longum, longissimum, si aliquid arcessit adque attrahit. 43Vides quot versibus Homerus, quot Vergilius arma, hic Aeneae, Achillis ille, describat brevis tamen uterque est, quia lacit quod instituit. Vides ut Aratus minutissima etiam sidera

consectetur et colligat modum tamen servat. Non enim ex-3044 cursus hic eius, sed opus ipsum est. Similiter nos, ut parva magnis, cum totam illam oculis tuis subicere conamur, si nihil inductum et quasi devium loquimur, non epistula quae describit sed villa quae describitur magna est. Verum illuc unde coepi, ne secundum legem meam iure reprehendar, si longior 3545 uero in hoc in quod excessi. Habes causas cur ego Tuscos meos Tusculanis, Tiburtinis, Praenestinisque praeponam. Nam super illa quae rettuli altius ibi otium et pinguius eoque secu-

127쪽

EPISTULARUM V. 7. 8. 97

rius nulla necessitas togae, nemo accersitor ex proximo placida omnia et quiescentia quod ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut asi liquidior accedit. Ibi animo, ibi corpore maxime valeo. Nam studiis animum, Venatu corpus exerceo. 5 ei quoque nusquam salubrius degunt usque adhuc certe ne-46minem ex iis quos eduxeram mecum venia sit dicto ibi amisi. Di modo in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco servent. Vale.

Nec heredem institui nec praecipere posse rem publicam 1 constat Saturninus autem, qui nos reliquit heredes, quadrantemus publicae nostrae, deinde pro quadrante praeceptionem quadringentorum milium dedit Hoc, si ius aspicias, inritum, 15 si defuncti voluntatem, ratum et firmum est mihi autem de usuncti voluntas vereor quam in partem iuris consulti quod sum dicturus accipiant antiquior iure est, utique in eo quod ad communem patriam Voluit pervenire. An cui de meo sester 3tium se decies contuli, huic quadringentorum milium paulo 20 amplius tertiam partem ex adventicio denegem Scio te quoque a iudicio meo non abhorrere, cum eandem rem publicam ut civis Optimus diligas Velim ergo, cum proxime decuriones contrahentur, quid sit iuris indices, parce tamen et modeste: deinde subiungas nos quadringenta milia offerre, sicut prae-25 ceperit Satuminus. Illius hoc munus, illius liberalitas nostrum tantum obsequium vocetur Haec ego scribere publice 5 supersedi, primum, quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro lacultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus ungi deinde, quia vere-30 bar ne modum, quem tibi in serinone custodire lacile est, tenuisse in epistula non viderer. Nam sermonem Vultus, gestus 66x ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur. Vale.

VIII.

35 C. LIMUS TITINI CAPIT0Ν SU0 S. Suades ut historiam scribam, et suades non solus multi 1 hoc me saepe monuerunt, et ego volo, non quia commode PLIN EP. 7

128쪽

98 c. PLINI

sacturaim esse confidam id enim temere credas nisi expertus , sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere quibus aetemitas debeatur aliorumque famam cum sua 2 extendere me autem nihil aeque ac diutumitatis amor et cupido sollicitat, res homine dignissima, e praesertim qui nul-5lius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non resormidet. 3Itaque diebus ac noctibus cogito si qua me quoque possim tollere humo id enim voto meo sufficit, illud supra votum victorque virum volitare per ora. Quamquam O sed hoc satis est, quod prope sola historia polliceri videtur. Orationi enim Ioel carmini parva gratia, nisi eloquentia est summa historia quoquo modo scripta delectat. Sunt enim homines natura curiosi et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam labellisque ducantur me vero ad hoc studium 5 impellit domesticum quoque exemplum. Munculus meus idem-15que per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit. Invenio autem apud sapientis honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint. 6 cur ergo cunctor Eo magnas et graves causas Has, etiamsi mihi tenuis ex his spes, destino retractare, ne tantus ille labor mmeus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pa-Priter intercidat. Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non inchoato est. Dices potes simul et rescribere actiones et componere historiam. Utinam sed 8 utrumque tam magnum est ut abunde sit alterum efficere Uno 25 devicensim aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem vi-9 deo. Quid, si huic oneri novum accesserit Habet quidem Oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis quae communia videntur. Narrat illa narrat haec, sed aliter: Mhuic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia 10 recondita splendida excelsa conveniunt hanc saepius ossa musculi nervi, illam tori quidam et quasi iubae decent: haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate adque etiam dulcedine placet. Postrem alia verba, alius so- 35 Ilnus, alia constructio. Nam plurimum refert, ut Thu dides ait, κτῆμα sit an αγωνισμα quorum alterum oratio, alterum

historia est. R. itficausis non adducor ut duo dissimilia et hoc

129쪽

ipso diversa quod maxima confundam misceamque, ne tanta

quasi colluvione turbatus ibi laciam quod hic debeo ideoque

interim veniam, ne a meis verbis recedam, advocandi peto. Tu tamen iam nunc cogita quae potissimum tempora aggre-125 diar Vetera et scripta aliis parata inquisitio, sed onerosa collatio intacta et nova gravis offensae, levis gratia. Nam 13 praeter id quod in tantis vitiis hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum, si laudaveris, parcus, si culpaveris, nimius suisse dicaris quamvis illud plenissime, hoc restrictis-10sime seceris. Sed haec me non retardant est enim mihi pro I fide satis animi. Illud peto, praestema ad quod hortaris elliga

que materiam, ne mihi iam scribere parat alia rursus cunctationis et morae iusta ratio nascatur. Vale.

c. PLINIUS RUFO SUO S. Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus proxi-1ma comperendinatione respondere debebam. Sedebant iudi-2ces, decemviri Venerant, obversabantur advocati, silentium 20 longum, tandem a praetore nuntius. Dimittuntur centumviri, eximitur dies, me gaudente, qui numquam ita paratus sum ut

non mora laeter causa dilationis Nepos praetor, qui legibus 3

quaerit Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto conditinerentur. Suberat edicto senatus consultum hoc Omnes, 4

quisquis negotium haberet, iurare prius quam agerent iubebantur nihil se ob advocationem cuiquam dedisse promisisse cavisse. His enim verbis ac mille praeterea et Venire advocationes et emi vetabantur aeractis tamen negotiis permitteba-30 tur pecuniam dumtaxat decem milium dare. Hoc sacto Nepo 5tis commotus praetor qui centumviralibus praesidebat, deliberaturus an sequeretur exemplum inopinatum nobis tium dedit. Interim tota civitate Nepotis edictum carpitur laudatur. 6Multi 'invenimus qui curva corrigeret. Quid ante hunc prae-35tores non fuerunt quis autem hic est qui emendet publicos mores ' Alii contra rectissime secit initurus magistratum iura cognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherrimam turpissimo venire non patitur.

130쪽

100 c. PLINI

7 Tales ubique sermones qui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt. Est omnino iniquom sed usu receptum quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prosper c dunt, ita vel probantur vel reprehenduntur. Inde plerumque eadem facta modo diligentiae modo vanitatis, modo libertatis 5 modo furoris nomen accipiunt. Vale.

c. PLINIUS SUETONI TRANQUILL SU0 S. Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scri-10pta tua communibus amicis spoponderunt Appellantur cotidie et flagitantur, ac iam periculum est ne cogantur ad exhi-aebendum formulam accipere Sum et ipse in edendo haesitator, tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti. Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libel-1blos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non pos-3 sunt, convicio scazontes extorqueant. Persectum opus absο- lutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur. Patere me videre titulum tuum, patere audire describi legi venire volumina Tranquilli mei Aequom est nos in amore tam mu 20 tuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis. Vale.

XI. IXII l

c. PLINIUS CALPURNI FABATO PR0S0αR SU0 S. Σ1 Recepi litteras tuas, ex quibus cognovi te speciosissimam porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum omatum pecuniam promisisse, ut initium novae libe- Tralitatis esset consummatio prioris Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat: 30 deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis operibus vide proferri; postremo quod patria nostra florescit, quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te vero laetissimum est 3 Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, iam isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet mihi futurum Mut peracto quod proxime promisisti inchoes aliud. Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius pulchritudinem sim ipse

commendat. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION