Dissertatio medica inauguralis, de peripneumonia vera : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissi

발행: 1780년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

q. Opium.-Nobis forsan vitio vertetur, quod Itoc remediusia hic collocavimus. Ubi vero collocetur parum refert, sit modo memoria teneatur ad id, nisi phlogosi per remedia sua magna ex parte sublata, nunquam confugi debere. Cum vero tussis, reliquis signis levatis, urgere pergit, somnumque impedit, Opium somnum revocando, motusque abnormes compescendo, plurimum prodest. Nec sputum, ut nonnulli sunt opinati, supprimit. Tantum enim, ut hoc faciat, abest, ut contra promoveat copiosiusque efficiat. Ita opium ad irritationem tollendam plurimum confert, et hoc in loco, non absque causa, memo

ratur.

Alteri accommodantur et I. Sanguinis missio. Hac nihil ad tonum systematis arteriosi, qui jam nimius magnamque morbi partem constituit, imminuendum efficacius. Id adeo nonnunquam relaxat, ut effectus suos ad corporis superficiem usque diffundat, et vasa extrema, quo constringuntur spasmo liberet, ut sudor eam subsequens plane testatur. Brachio lateris affecti, si cum aegrotantis et chirurgi commodo fieri potest, sanguis detrahatur. Si non, ex utro emitti potest. Quantitas gravitati mor.

42쪽

bi viribusque aegroti accommodanda, et plerumque tam larga, quam hae patientur, esse debet. Remissio doloris spiritusque levatus, sanguine

profluente, copiae eo tempore detrahendae limites ponere possunt. Si vero haec signa non se ostendant, in detractione, donec notae syncopes incipientis accedant, perstandum. Una emissio, utcunque fuerit ampla, morbum raro tollit, et

dolor difficultasque spirandi, licet prima detractione multum leventur, plerumque, Ct non longo ex intervallo, repetunt, aeque ac antea gravia. Si res ita se habent, sanguis rursus, etiam eodem die, et forsitan aeque ac antea copiose, mittendus. Altera detractio priore nonnunqua in largior esse potest. Nonnulli enim sunt, qui, sanguine modice detracto, animo linqui consuerunt; quod tantum sanguinis, quantum inflammatio praeumonica postulat, emitti prohibet. Caeterum iidem nonnunquam detractiones subsequentes aeque largas, ac signa morbi exigunt,

melius ferre reperiuntur. Missio sanguinis pro statu signorum solo re iteranda. Quod sanguinis primis tribus diebus detrahitur, quam quod postea, magis prodest. Quatuor morbi diebu elapsis, detrahi debet. Immo, signis graviter urgentibUs, quolibet tempore, praesertim intra

43쪽

quatuordecim ab initio dies, et etiam postea, si morbus ad suppurationem non evidenter vergat. Vel, quantum potuit judicari, solutus rursus redierit, eliciatur necesse est. Quantum sanguinis quantitatem, quae tuto potest emitti, spectat, nihil pro certo assirmari potest. Pro conditione

morbi habituque aegrotantis admodum varietoportet. In adulto, cui vires sunt mediocres,

libra sanguinis detractio plena est. Quaelibet

quantitas supra viguiti uncias larga, quaelibet infra duodecim modica. Quatuor aut quinque librae spatio duorum triumve dierum detractae plerumque tantum est, quantum aegroti supra comprehenso similes tuto ferent. Si vero inteξ- valla detractionum, et totum tempuS, Per quod hae fuerint adhibitae, fuerint longa, quantitas emissa in summa major esse potest. Cum tantum sanguinis, quantum tuto emitti

posse videtur, brachio fuit detractum, aliquando

plus per cucurbitulas cruentes et scarificationem elicere valebis. Hoc autem conveniet, si dolor potius, quam dissicultas spirandi, manet aut repetit, et potissimum urget. Sanguis quam proxime partem laborantem semper mittatur. Sputum nonnunquam, morbo non longe provecto, se

44쪽

se ostendit. Si vero nihilominus signa urgere pergant, missio sanguinis minime omittenda.

Curatio morbi primos per dies non sputo, utcunque fuerit liberum et copiosam, concredenda. Tantum, morbo longe progresso, et signis magna ex parte levatis, expectorationi copiosae et liberae ex toto relinquenda. Primos per dies

morbi sputum non supprnia it sanguinis detractio, id, contra, saepe promovet. Illud tantum praestari videtur, viribus aegroto per largas CVacuationes et morbi longitudinem convulsis. Hoc etiam, judicio nostro, facit non tam vires exspUendi debilitando, quam effusioni in bronchia serosae favendo. 2. Atur purgatio. -Utrum purgantia hoc in morbo tuto necne possint adhiberi, medici nonnulli dubitarunt. Diarrhoea quidem sub initium morbi accedens raro prodest. Caeterum, laxantia refrigerantia modice adhibita plerumque tuta, et alvum per enemata emollientia solutam tenere semper utile . 3. Emetica.-Vomitionem per haec, quod partes laborantes concutit et irritat, movere Periculosum esse ducimus. Caeterum, portiunculae C- meticorum nauseam moventes prodesse repertae.

45쪽

q. Fomenta et Cataplasemata. t haec parti laboranti admoveantur nonnulli suadent. Prodesse possunt; sed tamen, ob multaS rationes, cum remedio sequente haudquaquam comparanda.

cum quam proxime partem laborantem debet applicari. Cum vero, hoc irritante, detractio sanguinis minus sit efficax, non ante sanguinem semel emissum admovendum. Si morbus minus

gravis sit, epis pasticum post primam sanguinis

detractionem applicari potest. Si, contra, morbus violentus sit, et altera sanguinis detractio brevi necessaria futura esse videatur, epis pastico, donec sanguis bis fuerit emissus, abstinere conveniet. Si hoc feceris, alia sanguinis detractio vixerit necessaria, donec irritatio epis pastici cessaverit. Ad epis pastica hoc in morbo saepe confugias aliquando necesse est. Rebus ita se habentibus, alicui thoracis parti semper admovenda ;partibus enim magis distantibus applicata parum

prosunt.

6. Sudatio.-Quanquam sudor sponte prorumpens morbum saepe solvit ; arte tamen, nisi admodum caute, non eXcitandus. Cum, signis aliquantum levatis, sponte oritur sudor idoneus promovendus, sed absque multo calore et absque medicamentis

46쪽

medicamentis stimulantibus. Si vero loco proprius et .viscidus siti, et magna spirandi dissicultas adhuc maneat, non absque summo periculo promovebitur. Tertio conveniunt, athali volatile, morbo provecto, datum, demulcentia mucilaginosa et oleola; vapores calidi aceto imbuti in pulmones inspirando recepti, et, quae reliquis potentiora et esticaciora, ex antimonio praeparata, dosibus ad nauseam movendam accommodatis, assumpta.

SEARCH

MENU NAVIGATION