Dissertatio medica inauguralis, de peripneumonia vera : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissi

발행: 1780년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

tur, conversae faciunt. Haec sunt praecipua hujus morbi seminia. His percursis, proximum est

ut exequamur, a. Ea quae morbum excitant.

Ea omnia ad stimulantia et spasmum a frigore proficiscentem redeunt. Frigus quidem, unde spasmus . oritur, vim plane stimulantem habet, praeter alias ejus potestates. Caeterum, per stimulantia hoc in loco significo ea cibi potionisque genera sola, quae corpori stimulo et irritamento esse consuerunt. Hujus generis sunt caro, praesertim fumo indurata, omnia inde parata, pisces, fructus quidam et radices. Quantum ad potiones attinet, vim stimulatricem habent omnia vini genera et liquores fermentati. Haec autem in superficiem omnium vasorum, praesertim extremorum, ubi inflammatio maxime sedet, interiorem agunt, et ibi tum nervos, tum fibras vasorum musculares, stimulant. Hinc universis vasis tonus, contractilitaS viresque contractionum ipsarum et numerus

augentur; in quo diathesis inflammatoria plane consistit. Ita haec, quorum mentio modo facta, non tantum humorum abundantiam progenerant, seminiumque morbi ponunt, sed hoc positum et

D per

32쪽

per se magna ex parte genitum intendunt, et ex aberratione morbosa in justum verumque morbum convertunt. Quin ab his causis, nulla alia corpori noxa admota, inflammatio nonnunquam

Oriatur, vix ambigi potest. Stimulantibus supra comprehensiis addi potest nimia pulmonum

ipsorum, ut inter loquendum vel cantandum, CX-ercitatio. Causa vero peripneumoniae frequentissima esse videtur spasmus vasorum eXtremorum a frigore proficiscens. Frigus autem ad spasmum hujus inodi inferet sium quam optime accommodatur. Si admodum vehemens corpori admoveatur, Vim nervosam adeo imminuit et debilitat, ut actio vasorum, ab hac ex toto pendens, cestat, et vita extinguatur. Hoc vi sua sedante facere dicitur. Magis vero corpori modicum applicatum sum- Inum tantummodo partibus ejus extremis pallorem infert, molemque totius aliqua eX Parte Hnminuit. Hoc plane praestat vascula' sanguifera extrema spasmodice constringendo, et ita cursum humorum, quos vehunt, interiora versus faciendo. Hunc essectum facillime edit, corpore

pleno, irritabili, nimisque calefacto. Ita frigus, visua adstringente impetum sanguinis pulmones versus faciens, congestionem in illis progignit, u 'numque

33쪽

numque morbi dimidium constituit. Hanc autem frigoris actionem adstringentem brevi excipit altera, nempe stimulans. Natura enim, systematis humani saluti consulens, perpetuoqUC cavens ne aliquid detrimenti capiat, noxae corpori

summo admotae occurrendi consilio renisum vasorum sanguiferorum movet; qui renisus aut actio adauci a alterum morbi dimidium facit. Ita frigus potestatibus adstringente et stimulante, quarum haec sapieritiae naturae providae legi-ve systematis inexplic bili trib enda, morbum integrum valet excitare. Ηψc forsitan aliquando absque seminio praestat, sed plerumque ei adjunctum. Cum enim seminia admodum intensa et valida morbum vi sua videantur posse movere, quid obstat quo minus causa occassipnalis, si modo potens sit, idem possit efficere tS E C T. VII.

De Signorum Explicatione. Non omnia signa, quae in historia morbi re censentur, quod facere longius foret, sed ea tantum, quae in desinitione comprehenduntur, exponenda suscipietnus.

34쪽

αῖ DE PERIPNEUMONIA VERA.

texta. -Qua ratione frigus, causa peripneumoniae maxime communis, spasmum, quem horror sensusque frigoris semper comitantur, VasCU-lis corporis extremis inferat, et quomodo hunc rursus tollendi quasi consilio per potestatem corpori humano salutiferam insitam renisus systematis, vel actio vasorum adaucta moveatur, supra explicavimus. Cum vero in his, spasmo, nempe, et renisu eum subsequente, pyrexia videatur, saltem magna ex parte, consistere, nihil amplius de ea hic addendum ducimus. Dolor thoracis obtusis et quaedam alia quoque hujus morbi signa expositu minime facilia. Modo vero sequente aliqua ex parte forsitan explicari potest. Cum inflammatio membranam firmam occupat, vasa hujus sanguifera per vim sanguinis in ea irruentis non absque summa dissicultate tenduntur. Quo dissicilius vero vasa tenduntur et dilatantur, eo major semper est dolor. Hanc ob caulam, dolor in pleuritide nunquam non pungens et acutuS; in peripneumonia, Contra, ubi pars pulmonum interior mollis et pulpos itaborat, Vasa nulla membrana firma sustentata impetui sanguinis facilius cedunt, ct dolor obtusu8, non acutus est,

Idem

35쪽

Idem ad pulsus arteriarum saepius molles exponendos nonnihil facere videtur. Quo aegrius enim vasa partis infammatione laborantis tenduntur, eo major irritatio oritur, et validiores et duriores totius syllematis arteriosi contractiones evadunt. Contra, vasis se dilatari facilius patientibus, ictus arteriarum molliores sint oportet. Si vero pulsus arteriarum sub inlesium duri et validi sunt, et, morbo provectiore, debiles et molles fiunt, hoc sanguini serove, aut utrique, in telam cellulosam effuso, arteriae pulmoneae ramOS Comprimenti, et ita sanguinem, per pulmones fluentem, tardius ad auriculam cordis sinistram pervenire sinenti, vel vasis potius per effusionem congestione liberatis, et igitur magis naturaliter molliusque micantibus, tribuendum.

Respiratio perpetuo docilis.--Haec difficili sanguinis per pulmones transitui plane debetur;

nam vesiculae aeriferae, a Vasis sanguiferis turgidis et distentis compres ae, idoneam aeris quantitatem nequeunt recipere, Insuper, aegrotus dii tationem thoracis plenam vascula inflammata comprimendo, dolorem inferre comperietas, minus

libere inspirat, quod spiritum dissiciliorem, quamylioquin foret, eis cit. Dissicilis quoque spiritus Pulnionibus

36쪽

pulmonibus ipsis, ob impedimenta obstantia, difficulter explicatis, aliqua ex parte referendus. Faciei tumidae color purpureus. Ob summam congestionem in pulmonibus factam, reditumque sanguinis liberum a capite impedientem, quantitas sanguinis praeter consuetudinem magna invasis capitis, et faciei accumulatur, quod et ut facies tumeat, et colore purpureo tingatur, sa-cit. sis plerumque humida, saepe cruensa. us sim movent omnia irritamenta pulmonibus ipsis vel asperae arteriae applicata. Irritationem autem in peripneumonia diversa dant, velut sanguis in vasis pulmoneis accumulatus, humor in bronesua nimis liberaliter exhalans, sanguis serumve in haec telamve cellulosam effusum, &c. Tussis his causis et similibus levitate vel gravitate prorata ratione respondebit. Si sicca est sub initium morbi, constrictioni spasmodicae validae arteriolas exhalantes glandulasve mucosas tenenti, et halituni mucumve in bronchia exire impedienti ; si finem morbi versus, quantitati majori in br chia effusae, quam quae per potestates exspuendi ejici possit, tribuenda. Si humida, qualis fere sub initium est, hoc a constrictione vasorum exis balantium supra comprehepsorum spasmodica mi-

37쪽

nore, aut impetu, quo humores in ea impelluntur, majore proficiscitur. Si cruenta est, hoc incidit, quod distensio vel vascula rupit, vel extrema ita laxavit, ut globuli rubri finibus earum possint elabi.

De Eventu. Finem hujus morbi faustum fore promittunt omnia spasmi soluti signa, qualia sunt sputum crassum, albidum, subflavum, aliquantulum sanguine tinctum ; copiosum, absque multa gravi tusii ejectum sudor calidus, fluidus, copiosus, universus ; pulsu minus frequente, et calore corporeo aliisque signis febrilibus imminutis stipatus; haemorrhagia narium primis morbi diebus incidens. Idem significare dicuntur, sanguis e venis haemorrhoidalibus profusus, excretiones alvinae biliosae, urina liberaliter excreta, et sedimentum copiosum deponens. Pyrexia, contra, violenta semper periculosa. Quinetiam periculum subesse indicat spiritus dissicilis, praesertim cum in alterum latus tantum, cum in neutrum,

38쪽

sed in dorsum solum decumbere potesst aegrotus icum, nisi trunco corporis erecto, nulla cum falcilitate spirat; cum etiam in hac positura respiratio admodum dissicilis est, et tumore faciei et rubore, sudoribus circa caput et cervicem topicis, et pulsu abnormi stipatur. Ut tussis frequens, violenta, dolorem adaugens semper morbum gravem significat; ita sicca non bona. Dolor acutus respirationem multum impediens, perpetuo signum est morbi gravis, sed non gravioris, quam obtusus spiritu dissicili stipatus. Cum dolores, qui unum latus sub initium tantum invaserant, semet postea in alterum quoque diffundunt, vel cum latus prius affectum relinquunt, et ad alterum ex toto transeunt, pro signo morbi periculosi semper habendi. Delirium perip-neumoniae adjunctum aegrotum in summo periculo versari restatur.

Cum morbus gravis est, sed tamen solvi potest, solutio intra spatium primae hebdomadis saepius incidit, sed, morbo leviore, in secundam differtur. Μorbus diem tertium inter et septimum plerumque remittit; quod tamen saepe fallaX, cum nonnunquam gravitate priore, et in exemplo hujusmodi majore periculo repetat. Altero tertiove die ali-

39쪽

quando decedit, dum erysipelas in aliqua parte externa se ostendit. Si hoc in sede externa fixum manet, peripneumonia non amplius redit. Si morbus ultra diem decimum quartum perstat, , suppuratione plerumque, et haec phthisi, de qua nihil hic dicere licet, finitur. Finis hujus morbi rarissimus est gangraena, quae, cum accedit, semet effusioni supra positae adjungere solet, adeo ut signa sinis unius ab alterius propriis vix Possint secerni.

De Ratione Medendi. Consilia autem medendi sunt: I. irritationem tollere. H. Impetum humorum adauctum, et in toto corpore et in parte laborante, imminuere. III. Sputum promoVere.

Consilio primo respondent sequentia :I. Regimen antiphiusicum sine adhibitum. Hoc in stimulis omnigenis vitandis consistit. IEgitur

40쪽

gitur omnia quae aegrotanti terrorem possunt incutere, aut animum ejus ullo modo nimis commovere, diligenter cauteque fugienda. Alimento stimulante abstineatur, potissimum carne et ex ea paratis. In quorum locum susticiantur farinacea diluta. Siti diluentibas non frigidis, sed

tepidis, Occurratur. Lux nimia, utpote quae non parum stimulet, vitetur. Calor quoque justo major arcendus. Itaque aegrotus in cubiculo, cujus calor gradum thermo metri Fahrenhelti-anei seXagesimum non superat, habendus. Alvus dura, quae summo stimulo est, solvenda. Communis humorum acrimonia dilutione vitanda aut corrigenda. 2. Refrigerantia quaedam. Horum praecipua sunt acida omnia satis diluta, et sales medii. Il-

lorum optima, quaeque saepisti me adhibentur, sunt vitrio licum et vegetabile. Hoc illi praestat, quod magis liberaliter sumi potest, alvumque efficacius solvit. E salibus mediis nitrum potiss-mum adhibetur. Nauteam, quam a liquando fa- icit, movere minus periclitabitur, si potioni non adjungitur, sed per se sumatur. Thasiim nonnullis excitant et acida et nitrum. Quod, cum non faciunt, utilistima sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION