장음표시 사용
21쪽
nullis aliis morbis, inter quos et eam similitudo intercedere potest, rite secernam US. Sauvagesius illustris, in Nos logia sua methodi-dica, varia huic morbo, pro causis unde proficisci videtur diversis, nomina indit. Quas ejus spe-
Cies enumerat, eae numerosae. Caeterum Varie
tates hujusmodi medico nulli commodo sunt, et nihil aliud quam medicinae operam navare incipientem perturbant. Medici non pauci peripneumoniam in insanimatoriam, notham, et malignam diviserunt. Notae Vero, quae veram potissimum a spuria distinguunt, saepe admodum obscurae, et astera saepe alteram adeo reddit, ut a se invicem vix possint dignosci. Quicunque vero animum ad eas rite considerandas attentus admovebit, is notas, quibus inter se disserant, non semper deesse, et igitur interdum posse secerni, coin periet. Vera autem et spuria per speciem materiae, quae pulmones in farcit, possunt distingui. In illa sanguinea est, in hac pituitos a. Verae magis objiciuntur pleni, vinosii, otiosi, nimiam thoracis angustiam fibrasque tensas habentes. Quinetiam, tempore hyberno, et in regionibus frigidis, potissimum grassari consuevit. Hyems autem,' inquit Celsus, ε capitis
22쪽
capitis dolores, tussi in et quicquid in faucibus, in visceribus mali contrahitur, irritat :' ε Aqui- lo, idem auctor postea memoriae tradit, tussim movet, item dolores lateris et pectoris exci-
Notha a sero et pituita pulmones infarcientibus proficiscitur, et senes, phlegmaticos, laxos, debiles, et cachecticos invadit. Coelo humido, nebuloso, pluvioso, et locis in palludosis, se saepius ostendit. Μodus quoque, quo morbus uterque accedit, unum ab altero satis secernit. Signa verae, sub initium, quam spuriae, minus obscura. Febris illius propria synocham, hujus typhum magis refert. Vera a sensu frigoris incipit, quem excipiunt calor auctus, spiritus dissicilis et calidus ; pulsus arteriarum celeres, pleniores, molles, sacies tumidior, plenior, rubrior, dolor potius
obtusus et degravans, quam acutus et pungens; urina rubrior et turbida. Sanguis detractus crusta coriacea obducitur. Notha, contra, tardius accedit, et signa sub initium adeo levia sunt, ut viae morbum appropinquare novisse possis. Frigus et calor alterna se tandem ostendunt. Pulsus arteriarum modo celeres, debiles, exiles, modo lenti et oppressi. Febris saepe vix notabilis. Hebetudo insolita subest, aegrotus ad motum Om nigenum
23쪽
nigenum piger, anXietatem, dolorem capitis, et vertiginem queritur. Urina pallidior, et sanguis, quanquam primam in vicem nonnihil lymphae coagulabilis a reliqua massae separatae, summoque crassamento incumbentis detractus, ostendit, postea laxus et serosus, nonnunquam tenuis et floridus, saepe colore subobscuro-lividus evadit. Detractionem sanguinis, licet spiritus difficilis pectusque oppressum eam videantur requirere, nisi sub initium morbi, nullo modo ferre posseunt aegroti. Haec forsitan, si animus ad ea rite attendatur, ad morbos a se invicem secernendos susscient. Quantum ad peripneum Oniam malignam attinet, ea nihil aliud quam peripneumonia id iopathica cum febre putrida conjuncta. Signa igituriebris putridae propria hanc speciem a vera satis aperte distinguent. Silentio autem non praetereundum, hanc speciem, utpote quae ex insana-matione et putredine coinjunctis constet, imprimis esse periculosam, et aegrotos paucissimos ex
Quantum pleuritidem spectat, medici non pauci peripneumoniam ab hac non posse iecerni contendunt. Notas quidem, quibus inter sese differunt, cum morbi saepe Conjungantur, et signa
24쪽
compluria sibi invicem communia habeant, non parum Obscuras esse, confitemur. Si quis vero morbum utrumque attentus considerabit, is signa, quibus distingui possint, saepe non deesse
In peripneumonia, pulsus arteriarum saepius celeres, pleni, et molles evadunt. Dolor frequentius degravans et obtusus, non acutus et pungens, sub sterno vel inter scapulas sedet. Facies tumidior et plenior. Decubitus in latus utrumque molestus, in dorsum saepe facilior. Anxietas magna spiritusque dissicilis subsunt. In pleuritide, contra, pulsus semper durus. Dolor lateris pungens et acutus tussisque dolentissima aegrotum eXercent. Decubitus modo in latus dextrum, modo in sinistrum, minus molestus. De hoc autem alii auctores alia tradunt. Morgagnius in latus affectum decumbere minus doloris facere contendit. Cleghornius vero, Homius, materiaC medicae hac in academia Proseor illustris, et Cullenus sagacissimus, qui raro falli consuevit, in sententim omnino contrariam iverunt, et de- cubitum in latus affectum plerumque magis ino testum esse assirmant. Haec signa aliqua ex Par te saltem diversa ad peripneumoniam a pleuritide secernendam fortasse sussicient. Diversitas
25쪽
autem eorum a sedibus morborum diversis oriri videtur. In illa, pars pulmonum pulposa et cellulosa laborat, plusque humoris effunditur. In hac, inflammatio pleuram, membranam densisti
Nonnihil similitudinis peripneumoniam interet asthina interesse videtur. Illam ab hoc vero satis clare distinguit febris antecedens et comi
Peripneumonia insuper ab angina infla Rarnationem habente hoc secernitur, quod in illa facilius devoratur, et dolor sedem in pestore profundiorem habet. S E C T. V. Causa proxima.
Cum phaenomena inflammationis pulmonum propria non adeo manifesta intellectuque facilia sint, ut inde causam ejus proximam facile deducere possimus, eam 4b analogia inflammationis talium partium, quales sensibus nostris magis ob jiciuntur, petamus oportet. Si sagna vero omnia hoc genus infammationis diversa attentus examinabis,
26쪽
nabis, ea a spasmo vasorum extremorum proficisci judicabis. Hoc enim per medicamCnta antispasmodica auxiliumve naturae spontaneum sublato, reliqua inflammationis signa brevi decedunt. Quod notioni causae proximae Gaubianae ex toto respondet, qui, de hac causa disserens, inquit, Hac possita, morbus continuo se manifestat, hac' ablata, tollitur.' Igitur spasmus vasculorum eX-
tremorum impetum sanguinis adauctum in vasis pulmonum continuum ericiens, pro causa perip-neumoniae proxima habendus. Rem ita se ha-
here testari videntur siccitas cutis, quae plerumque per totum morbi spatium manere solet, et ipsa curatio, quae antispasmodicis, velut sanguinis detractione, epis pasticis, et similibus, magna parte absolvitur.
De Causis remotis. Sub his et ea quae mortales ad morbum Pria- clivςs efiiciunt, et ea quae eundem etacitant, Comprehendere decrevimus.. I M
27쪽
I. Ea quae homines morbo opportunos reddunt.
Seminium autem peripneumoniae praecipuum facere videntur plenitudo corporis universi, eaque irritabilitas, quae plenitudinem semper comitatur. Quae vero plenitudinem progignunt, ea, ubilaquuntur, et proclivitatem ad morbum dare merito existimantur. I. Certa anni tempora.-Haec Digidiora sunt, ut hyemale et vernum, quae, Digore tunc invalescente, spiracula cutis magis minusve semper occludunt ; et igitur perspirationem, per quam pars
ingestorum longe maxima e corpore excernitur, imminuunt. Quam evacuationem parciorem minusve liberalem redditam, nec excretiones alvinae tempestatibus Digidis copiosiores, nec urina quantitate adaucta pensare valet. Igitur ab hac causa plenitudo oriatur necesse est. Insuper,
Ver, quo coelum ladmodum mutabile, et corpus
agitur modo Digori . modo calori objicitur, ut mortales insanimatione corripi maxime periclitentur facit. Vires enim stigoris constringentes calori praecedenti, qui corpus relaxavit, prorata ratione semper respondent. a. Animi corpori ue Cum exercitatio corpus universum strinet, et omnes secretionet et
28쪽
et excretiones adaugeat, haec effectus contrarios edat, totum corpus solvat, tonumque systemati universo convellat necesse est. Quod ut vasa humoreS, quOS Vehunt, ad corporis extrema non amplius propellere possint, unde perspiratio minuitur, et ut humores in vasis ipsis praeter consuetudinem relaxatis nimia quantitate accumulentur faciet. Hinc, ingestis excreta excedentibus, corpus justo plenius evadet. 3. Cibus multum alimenti praebens hoc comprehenduntur Omnia, quae pro mole plurimum nutriunt, cibus potissimum animalis, qui vegetabili minus perspirabilis, et, utpote qui multum glutinis contineat, ad crassamentum sanguinis lymphamque coagulabilem augenda plurimum confert; igitur plenitudinem recta facit.
Idem praestant liquores spirituosi, praesertim vivum, liberaliter adhibiti. . Evacuationes solitae, sue naturales sive arte factae, imminutae vel suppressae -Illarum sunt perspiratio, cujus mentio supra injecta, menses aliaeque haemorrhagiae, quae usu inveterarunt, harum profluvia per setacea, fonticulos, &c. facta. Qua ratione hae diminutae vel suppressae plethoram progenerent, non opus est ut exponere
29쪽
nere aggrediamur. Res enim per se satis manifesta nullius indigit explicationis. 5. Misiones sanguinis crebrae. aradoxon forintasse videbitur remedium ad plenitudinem imminuendam efiicacissimum corpus plenum essicere valere ; rem tamen ita se habere, verum nec inexplicabile. Omnis enim sanguinis detractio tensionem systemati sanguifero, et igitur tonum, et actionem ab hoc pendentem, imminuit. A tione autem systematis sanguiferi minus valida
reddita, excretiones corporis diversae imminuantur necesse est ; hae enim, prout Vis a tergo intenditur vel minuitur, magis minusve copiosae erunt. Quo parci res autem CXCrctiones sunt, eo plus humorum, qui debent eXcerni, in corpore retinebitur, et plenitudinem, brevi periculos anievasuram, pro certo movebit. Ita missiones sanguinis crebras ad plenitudinem faciendam multum conferre manifestum. Quinetiam aetas sexusque homines peripneu moniae opportuniores cssiciunt. Ex aetatibus, juvenilis morbo maxime patet, quia tum tonus et irritabilitas maxima sunt. Cum haec vero in
aetate provectioribus, et in illis quibus multum aetatis nondum accessit, desint, senectus et pueritia tutiora sunt. Viri quoque ad morbum, quam foemi-
30쪽
foeminae, procliviores sunt, quod habitus magia robustos fibrasque tensiores habent.
Praeterea, prava thoracis conformatio seminium hujus morbi, nec parvum nec unquam contemnendum, constituit. Si thorax nimis augustus vel distortus sit, minus spatii, quam necessarium, pulmones habeant, coarctentur, et vasa illis aliqua ex parte comprimantur necesse est. Rebus autem ita se habentibus, si aliqua causa impetum humorum pulmones versus nimium faciet, sanguis, cujus motus ibi, quam alibi, semper multo rapidior, quod tota massa sanguinea in systema pulmoneum, cujus spatium multo minu8, et in omne reliquum corpus, cujus spatium multo majus, aequo tempore diffunditur, eos, obstaculis supra positis sibi adversantibus, dissicillime perfluet; et igitur congestionem in iis, quae inflammationem movebit, facere periclitabitur. Effectus denique morborum antecedentium proclivitatem ad peripneumoniam dare solent. Hoc duplice modo, vel pulmones nimis relaxando, et congestionibus igitur opportuniores reddendo, vel eosdem infarciendo, spatiumque eorum angustius faciendo, praestant. Illud perirneumoniae priores, catarrhi graviores, variola, rubeola, &c. hoc tumores quilibet duri, et ad