Dissertatio medica inauguralis, de peripneumonia vera : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissi

발행: 1780년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

opiniones hac in dissertatiuncula proferre et ex- . cutere non nostrum ducimus ; hoc enim plus temporis, quam iis impendere operae foret, postularet, nosque ab incepto longius traheret. Igitur obstructionem, errorem loci, sanguinem praeter naturam viscidum, multaque alia aeque incerta et relatu nimis longa, silentio ex toto praetereunda putamus. Causae illius tantum, quae signa inflammationis propria ' Optime eXponei C, igiturque verisiima esse videatur, mentionem injiciemus. Haec autem est spasmus vasis extremis illatus, actionem adauctam in reliquis earundem partibus continuam essiciens.

De causis Remotis. Has ad capita quatuor retulit Cullenus illustrissimus, et sub his quidem omnes aliae comprehendi videntur. i. Stimulantia corpori admota, quibus accensenda ignis actio vel exustio. et . Violentia externa vulnerando, contundendo, partesve nimis tentendo, mechanice agens.

12쪽

3. Extranea in qualibet corporis parte inhaerentia, quamvis nec dotibus acria, nec forma

acuminata.

. Certus frigoris gradus, gangraenam proti

nus movere non Valens.

Hae autem causae remotae, ut facile videre est, separatae vel conjunctae, ad causam proximam faciendam ex toto accommodantur.

D Finibus. Inflammatio variis modis finiri consuevit: i. Resolutione. Hac finiri dicitur inflammatio, si, statu et textura partis laborantis integris manentibus, tollatur. Hoc autem incidit, 'cum congestio spasmusque antecedentia modica fuerunt, et impetus sanguinis auctus spasmum superare vasa dilatare, congestionemque, adeo ut pars ad sanitatem solitam reducatur, tollere valuit. Quinetiam resolutio fit, cum impetus humorum adauctus in causa est, cur humor vulgo exhalans in telam cellulosam vicinam copiosius solito effundatur, vel excretio in aliqua parte vicina augeatur,

13쪽

geatur, et ita congestionem in vasis levat, spaLmumque partis assectae relaxat. Resolutio denique incidit, cum impetus sanguinis in universosystemate adauctus facit, ut tantum sanguinis, quamvis e parte distante, profundatur, quantum ad diathesin totius syllematis phlogisticam tollendam, et igitur ad congestionem spasinumque partis affectae singularis levanda, sussicit. Hoc in exemplo, sanguis e vasis haemorrhoidalibus, uterinis, vel membranae Schneiderianae propriis, solet prorumpere.

a. Suppuratione.-Haec incidit, cum impetus sanguinis adauctus in parte laborante vascula exhalantia adeo dilatat, ut serum effundant integrum. Namque lympha, quam continet, coagulabilis non aeque facile, ac partes ejus tenuiores, absorbetur; sed in albidum, opacum, modice viscidum, mitem liquorem, quem pus appellamus, mutatur. Hoc facto, imminuuntur rubor, calor,

3. Gangraena.-Cum materia in telam partis inflammatae cellulosam effusa fermento putridovitiatur, hoc ut mutationem ad putredinem absolutam magis minusve accedentem subeat facit.

Si putredo modica et humores effusos substantiamque telae cellulosae tantum asscit, pars gangraena ;

14쪽

graena ; si Vero quoque Vascula musculosque paristis, sphaeelo laborare dicitur. Gangraenam autem movere videntur fermentum putridum in materiam saepissime est usam agens, natura mat

riae effusae ad putredinem proclivis, excitatio inflammationis violenta tonum vimque vasis ex toto labefactans. . Schirrho.-Hic finibus inflammationis vix annumerandus, utpote qui glandulis solis fere

proprius sit, et inflammationem saepius antecedat, quam subsequatur. Inflammatio quoque aliter finitur. Aliquantum massae sanguinis integrae nonnunquam vel per rupturam, vel anastomosin, in telam cellulosam vicinam effunditur, quod, potissimum in inflammationibus pulmonum, Vasa comprimendo, circuitumque sanguinis impediendo, aegrotum suffocat. Quinetiam, in quibusdam inflammationibus culaneis, subter cuticulam effunditur humor adeo crassus, ut per spiracula ejus nequeat transire; qui igitur eam a cute vera separat, et sub forma vesiculae humorem effusum continentis elevat. Denique, in stiperficie partium internarum inflammatione laborantium aliquid fere semper exudatur, quod partim sub forma concretionis viscidae in superficie viscerum inflammato

rum a

15쪽

rum, partitii sub forma humoris tenuis serosit, , in cava ubi sita, effusi, sese ostendit.

Cum morbus, de quo acturi simus, in pulmonibus sedeat, structuram eorum depingere neces. 'farium duximus.

De Structura Pulmonum. Pulmones sunt duo viscera ampla, spongiosa, in pueris colore rubra, in adultis cinerea, in senibus caerulea, totum thoracis caVum replentia, quorum unum partem huius dextram, alterum sinistram tenent, per mediastinum et cor inter sese divisa, costas versus convexa, diaphragma versus concava, mediastinum corque versus pa-

16쪽

io DE PERIPNEUMONIA VERA.

rum regulariter depressa. In tres lobos divisi sunt pulmones dextri, in duos sinistri. Pulmones autem componunt bronchia, vesiculae aeriferae, tela cellulosa his ubique interposita, vasa sanguifera, nervi, Vasa glandulaeque lymphaticae, membranae. Aspera autem arteria, per quam omnis spiritus ad pulmones adducitur, se in duos tubos sub tertiam dorsi vertebram, quorum unus ad pulmo'es dextros, alter ad stinistros tendit, deinde in alios innumeros dividit. Hi, qui bronchia, quamdiu aliquid indolis cartilaginosae retinent, appellantur, cartilagines, quibus, instructi, haud dubie ut compressioni melius Occurratur, gradatim deponunt, et substantiam pulmonum ingressi ex toto membranacei fiunt, tandemque in vesiculas aeriferas desinunt, quae cum substantia cellulosa iis interposita partem pulmonum longe maximam constituunt. Hae, saltem ejusdem lo-bi propriae, inter sese communicant. Lobi pulmonum in iobulos rursus divisi, quorum forma ex toto abnormis. Vasa sanguifera, quae ad pul mones veniunt, duplicia sunt, pulmonea et bronchialia. Arteria autem pulmonea e deXtro cordis ventriculo proficiscitur, et recta sursum ad arcumaortae usque ascendens duos in ramos discerpi

turr

17쪽

tur, quorum unus dextrorsum, alter sinistrorsum tendit. Cum primum substantiam pulmonum ingrediuntur, in ramulos innumeros dividuntur,

qui in pulmones universos sese diffundunt. Quae

venae sanguinem a pulmonibus reducunt, eae sunt pulmoneae, quae tandem in quatuor magnos truncos collectae per aperturam communem in auriculam cordis sinistram ingrediuntur. Arteriae bronchiales, quae ad pulmone S DU- triendos forsan destinantur, quantum ad originem attinet, nonnunquam Variant. Caeterum

sinistia plerumque ab aorta, dextra ab inter costam ii ejusdem lateris suprema oritur. Sanguis per Venas cognomines ad venam sine pari saepissime redit. Nervi pulmonet a pare octavo et intercostalibus, et filamenta nonnulla a plexibus cardiaco stomachicoque veniunt. Vasa glandulaeque lymphaticae plurimae in pulmonibus reperiuntur Tunicae vel membranae duae pulmonibus sunt, quarum eXterior a pleura oritur, hujusve potius continuatio est. Interior cellulosa est, omnibustobulis interposita.

Respiratione, quae summi momenti sunctio est, haud dubie inserviunt pulmones. Alia, physiologoruin judicio, praestant ; qualia vero haec sint,

nondum

18쪽

nondum pro certo novimus. An ad sanguinem rite conficiendum conferunt i An densiorem reddunt ' An partes ejus oleolas cum aquosis commiscent i An aliquid ei nitrosum, dum per pulmones transit, impertiuntur t Caeterum hoc minime dubium, eos aliquid e corpore humano inutile et nocivum expellere, et aliquid, contra,

utile et necessarium in idem invehere.

De Morbo iniendo.

Hunc morbum adeo clare, ut ab aliis pulmonum morbis facila dignoscatur, finire in primis dissicile. Peripneumoniam sub classe pyrexiarum, it ordine phlegmasiarum, Cullenus nos logus ille accuratissimus collocavit, eamque perspicuitate, quae in uniyersis ejus definitionibus reperiunda, mirabili, sequentem in modum fini it: Pneumonia peripneumonia) pulsu non sern-' per duro, aliquando molli ; dolore thoracis ob-f tuso ; respiratione perpetuo dissicili, saepe nou nisi trunco corporis erecto exercenda ; faciei tumidae

19쪽

tumidae colore purpureo ; tussi plerumque hu mida, saepe cruenta.

Signa praecipua, quae hoc in morbo se ostentadere solent, enumeranda curabo. Peripheumoniam a frigoris sensu magnoque horrore, quibus calor auctus succedit, incipere quasi una voce testantur auctores. Adsunt quoque languor, lassitudo, anxietas, vires admodum convulsae et infractae. Pulsus arteriarum citati, pleni, molles plerumque. Tussis saepius humida et cruenta,

nonnunquam sicca, aegrotum eXercet. Facies,

oculi, fauces, lingua et labia praeter consuetudi-dem rubescunt. Spiritus fit dissicilis et frequens. Dolor degravans et obtusus saepius, quam pungens et acutus, sub sterno vel inter scapulas sentita consuevit. Sensum gravitatis et distensioni habent praecordia, dolore quodam tendente aDiecta. Si functiones mentis magnopere turbentur, et aliena

20쪽

, aliena loquatur aegrotus; si ictus arteriarum parvi, debiles, tremuli. et ex toto inaequales evadant ; si spiritus cum sibilo trahatur ; si sputu in supprimatur ; si extrema frigescant; si sudores erumpant frigidi, loco proprii et non totum in corpus ex aequo diffusi ; si anxietas flamma oria- tur, et huic stupor deliriumque brevi superveniant, aegrotum in summo periculo versari, et ad extrema jam ventum esse concludere licet.' Haec omnia signa autem ad peripneumoniam constituendam haudquaquain necessaria. Pauca enim eorum tantum, quae pathognomonica di euntur, eodem tempore accedere consuerunt quae Vero pathognomonica sunt, ea in definitione supra posita referuntur. Reliqua absentia vel praesentia naturam morbi non mutant, et sortuita, si stridie loquaris, appellari possunt. S E C T. IV.

De Morbo ab aliis secernendo. Cum de periptae umonia vera sola agamus, opus est ut eam a reliquis ejus speciebus, et nonnullis

SEARCH

MENU NAVIGATION