Quid in libris M. Terentii Varronis De re rustica ad litteras attineat ...

발행: 1843년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 문학

11쪽

s QUID

IN LIBRIS M. TERENTII VARRONIS

DE RE RIISTIC,

AD LITTERAS ATTINEAT

DIMERTATIO ACADEMICA

E TYPT M. FOURNIER, VIA SANCTI BENEDICTI, I

13쪽

Qui rest adeo illiteratus, ut de M. Terentio adirone, eruditissimo Romanorum, quem Cicero dixit Hyρα'iubetis, habuit familiarem, et induxit inter collocutores Academicorum, non aliquid audierit Ad palmam universae doctrinae ei conferendam veteres plerique scriptores consensere. Quorum unus, et is quidem summae auctoritatis : Quam multa imo paene omnia tradidit Varro svit Quintilianus . Ad profanorum testimonium accedit Augustinus, qui de Varroneta Vir doctis-

14쪽

simus undecumque, qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere vacasse miremur tam multa scripsit, quam multa vix quemquam legere potuisse

credamus . nTot suffragiis apud veteres consecrata, doctrina Varronis usque in aetatem nostram non admodum integra evasit. Vir quidem eruditissimus, verum, ut Germanis mos est, ad conjectandum imperterritus, Nie ur historicus, in prooemio iustoriae R manae, adfirmat omissa Varronis scripta non adeo esse desideranda nempe sermonem Etrus m,

vel etiam oscum, nesciebat Varro . Quidquid sit de tali disputatione, et quamvis aut parum aut nihil omnino osci fuisse apud Varronem inter Germanos constet, tamen de aliquo ejusdem opere aliquid dicere tentemus. Tam multa confecit opera Varro ut ipse de se dicere potuerit a Sedam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse, et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum, hoc est librosas conscripsisse'. is Cum Varrone colloquens Cicero: Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum jura, tu sacerdotum, tui mesticam, tu bellicam disciplinam; tu sedem rem gionum, locorum tu omnium divinarum huma

15쪽

nammque remm nomina genera ossicia, causas aperuisti . a Maxima pars tam multarum opum

interiit, ut pauca praeter fragmenta duo Varronis opera tantummodo supersint nimirum libri de Re Rustica, et quae restant librorum de Iangua Latina Sed quid ex iis fragmentis de ingenio viri conjicere licet, quae adeo trunca et tot lacunis hiantia habemus, ut unus ex annotatoribus adfi mei: a Natalitium sidus grave fuisse his libris'. o Melius egit fortuna cum libris de Re Rustica qui

ita non integri ad nos pervenere, ut non Varronem quidem, sed Varronis praebeant conspectum aliquem, et peculiare scribendi genus nobis approbent. Cum autem tot et tam eruditi viri incubuerint his de Re Rustica libris, non tantum Romanorum agriculturae, sed et moribus, institutis et domesticae disciplinae facem admoventibus, fatemur nos non sine quadam admiratione inter hanc commentariorum varietatem incassum quaesivisse vel minimam sententiam de Varronis ingenio, aut de propria ejus circa stylum ratione. Omnes de agris

rio,Multi vero de litteram Varrone dixerunt; et probabimus, nisi spes fallit, in libros de Re Rustica litteras saepius irrepsisse. Quaestio igitur illa levissima forsan, sed non

et Aeadem. II, lib. X, a. a. E pristit. c. o. uelleri, M. T. vare de L. L. quae supers.

16쪽

plane otiosa, nobis concedatur Ouid in libris iam Rustico aci litteras attineac In hunc arronianae villae angulum confugiamus, et post vendemiam eruditorum locupletem et dudum confectam, hic, ut dicamus cum ipso Varrone, riacem itentemus.

II, Sed priusquam de opere sermonem instituamus, pauca de viro ipso dicenda sunt, ut inde eluceat opus pauca profecto, nam nihil admodum certi de vita Varronis compertum est. Licet tamen a firmare plerosque scriptores in errorem fuisse inductos, qui Varronem Romae natum nulla pro sus auctoritate freti dixerint. Nec assequi conjectura licet, unde talis sententia apud eos vigere potuerit, siquidem nullus nec Ciceronis, nec ipsius Varronis, nec cujuslibet alius veteris locus Romanum auctorem hunc nostrum declarat. Reatinum vero eumdem, et a P. Terentio Varrone, poeta, Atacino, eo cognomine distinctum Sidonius Apollinaris et Symmachus tradunt Symmachus nimirum: a Scis Terentium non Comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem . sist

et Epist. I.

17쪽

Sidonius Apollinaris Varronem utrumque vel At cinum vel Reatinum approbat L Inde igitur Romanum nequaquam civem, at potiUs Reatinum Varronem habendum esse censemus IIunc natum cum l. A. Fabricio anno V. C. LCMXVIII ' ponamus Plurimos a republica honores videtur accepisse, qui autem talia adhibent conjectura nituntur. Bellum tamen Varro gessit contra piratas, et Pompeii classibus praefuit, inter Delum et Siciliam is, ut ipse testatur. In bello civili, Pompeianas partes amplexus, legatus inruispania cum L. Afranio et M. Petreio summam rei militaris habuit. Cum vero sese Caesaris viribus imparem sensisset, abjecit arma, et Caesaris victoris in gratiam receptus, ad

otium litteratum perfugit, totus in philosophia, eruditione, et comparandis ac dirigendis bibliothecis graecis latinisque, quas Caesar publicavit .

Tot curis et negotiis occupatus, nequaquam tamen ab agriculturae studio cessabat; itaque, extremo vitae tempore, libros de Re Rustica in lucem edere instituit. In operis limine annos octoginta natum se declaratri Annus octogesimus admonet me, ut sarcinas colligam, antequam proficiscar evitas is Quae vero huic tam longo vitae et labo-

et Epist. Iv, 3a. a. In praefat. lib. II de R. R.

I. Sueton in Cres. . . .. vare de R. R., I, i.

18쪽

rum spatio meta melior optari possit, quam illud umbratile opus quod in ultimam aetatem Varro distulisse videtur, ad studiorum varietatem et senectutis levamentum At ne nos longius rapiat selis collationis voluptas, et a principio agitetur haec quaestio, utrum auctor voluerit illud opus ad lectoris delectationem conficere, Virgilii more in Geomgicis, an eloquii arte omnino abiecta, nihil aliud

agere quam agriculturae praecepta ordinare et explicare, M. Porcii Catonis vestigiis tantum insistens Ad hanc quaestionem solvendam, e qua prima pars hujus dissertationis pendet, necesse Si nos ad libros Varronis convertamus. Ηoc igitur liceat nobis, breviter quidem et arcte, ut res tamen Po tulat, evonere. III. Dedicat Varro libros prooemiando uxori Fundaniae, quippe vitae suae terminum praesentit dicit non sine senili quadam orationis venustate: a Si est homo bulla, eo magis senex sciperat fundum, quem emit undania, fructuosum fore, si his de Re Rustica praeceptis uti velit. Diis urbanis ad venerationem advocatis, tabulam instruit Graecorum

19쪽

et alioriam qui de Re Rustica scripsere proprii deinceps operis praecipuas divisiones instituit: in primo libro ipsam agriculturam, in secundorem pecuariam, in tertio villaticas pastiones amplexurus.Ηinc autem incipit connecti dialogus, et jam nunc animadvertamus hanc dialogi formam, quam ad libros de Re Rustica Narro adhibuit maec enim

est hujus nostrae dissertationis summa huic poti simum instemus oportet. Ipse inter collocutores Varro dicit sementivis feriis , se in aedem telluris venisse ab aedituo rogatum Offendit ibi C. Fundanium ipsius socerum et C. Agrium equitem R. Socraticum, et P. Vasium publicanum, quibus variae colloquii partes tuendae erunt. Dum hi tres collocutores pictam in pariete Italiam otiosi spectant, inde sermo incidit de fertilitate et cultura Italiae, et gradatim in dissertationem de Re Rustica colloquium labitur. Jam vero in hoc secundo capite quaedam notanda sunt, per quae de Varronis oratione aliquid praesentire licet a Non arboribus consita Italia est, ut tota pomarium videatur pta ait unus e collocutoribus. Poeticam hanc sententiam, hujus pomarii jucunditatem in Catonis de Re Rustica libris incassum quaesiveris.

r. Ad has ferias vid. I. Goti Schnsideri Comment in arr. de R. R. lib. Lipsiae, et si in-8'.

20쪽

Inde alii superveniunt, C. Licilius Stes et Cn. Tremellius Scrofa uterque romanae agricultum peritissimus. Neque vero omittendum genus illud cognominum quae deprompta e fonte analogiae nimium pellucidae et vere rusticanae nobis videntur. Ne quis autem censeat hic pro antiquo more personis servata fuisse pecuaria quaedam nomina, quae Romani olim liberis imponebant . Mox eadem a Varrone, in colloquii amoenitatem et sententiarum quarumdam festivitatem, ficta fuisse patebit. Quae sint agriculturae principia et variae partes,

per sermonum vices inter collocutores exponitur.

Plerumque Stolo et Scro primas partes defendunt expediunt alterais sententiis quidquid ad solum fundi, agri qualitatem et speciem vitis spectet. Inde agitur de ponenda et aedificanda villa, et obiter carpit Varro villas nimium sumptuosas, quae cum Metelli ac Luculli villis pessimo publico aedificatis certant' ruis et aliis in locis artium illecebrarum et immodici sumptus exagitatorem se Varro declarat. Quam quidem trectationem notemus quae in viro ingenita videtur, et nobis opus illud indagantibus quasi facem praeferre poterit.

SEARCH

MENU NAVIGATION