장음표시 사용
41쪽
cos insimendos, placuerit illi publica villa in
campo Martio sita, qui locus est admodum tumultuosus et nequaquam agrestis Eximia Platonis colloquia jam a nobis adhibita nonne praebebant sedem jucundiorem et aptiorem ad propositum pNon de re rustica aut pecuaria, de cytisis, columbis aut apibus Phaedrus et Socrates sermonem habent; non aliud illis in animo est quam Lysiae orationem legere. Iuvat tamen Platonem eos gratissima deambulatione ducere circa fluvium Ili sum, et platanum altissimam, sub cujus umbra quiescant, ponere, et ventum modicum, et mollem herbam fingere, ubicumque sedere vel etiam recumbere velint . Et ubi colloqui incipiunt, quanta Sermonis suavitas, quam dulcis et grata loci adumbratio 'lNec Ciceronis sermonibus deest agrestis illa u-cunditas, quum disserens de legibus, inducit intum et Atticum inter procerissimas populos, in viridi opacaque ripa inambulantes, tum autem
42쪽
residentes . Aut quum in iisdem colloquiis, ex hoc jucundissimo Phinis loco plurimum sente tiae trahit oblectandi causa materiae gravitatem amoenitate locorum . Apud Varronem autem frustra quaesiveris ad colloquii scenam haec umbracula, haec vireta, la tam insulam, ripas uissi aut Liris, platanum eis pulos Magis illi placuit scenae dialogi instruendae locus alienus et sedes temere parata, quam ea quae ipsa materiae natura praebebatUr Inde nobis confirmatur haec opinio, non fuisse cognatam Varronis
proposito dialogi formam, quae nihil ei suppedi
tavit, quum sermonUm exempla veterum Sententias tam venustas et ad rem idoneas suppeditarent. Ηanc habuit veluti musicum aliquod organum, quod inter manus rudes et imperitas dubie et incondite sonat. Quare vero arripuerit hoc organum, cujus rudis paululum erat tractator, infra tentabismus explanare. Nunc vero solvamus id quod est in quaestione:
1. Cicer. De g. I, v. a. Quinta sed ventum in insulam est. Ea vero nihil est amoenius. Ita enim Me quasi rostro finditur threnus, et divistis aequaliter in duas partes latera hae alluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum omplectitur quod satis sit modiras palaestrae loei. Quo effreto, tanquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis emeeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem, et, quasi in familiam patri. ciam venerit, amittit nomen obscurius Liremque multo gelidiorem faeit. Noe enim hoc frigidius tumen attigi, quum ad multa messerim, ut
43쪽
- ai ad utram dialogi formam Platonisne an Ciceronis, sermones varronis referendi sint Plane respondeamus, ad neutram, siquidem ea vidimus duo inter haec praecipua genera incedentes aut titubantes, atque in medium vel potius ambibguum tramitem inducentes mixtum quoddam di logi genus nec probabile, nec imitabile, quippe nimium abhorret ab hac praeclara colloquendi, tione, ad gravitatem aut oblectamentum omnino comparata, quam summi oratores et philosophi
Varronis colloquium, ut animadvertimus, plurimis in partibus fluctuat, vagatur, nil certi aut provisi habet Fluctuat quidem saepissime Plato, ludit, multa occultat , multa arbitrio obnoxia relinquit. Quis vero non ultro Platoni concedat hoc infinitum colloquendi vel fingendi spatium Libere enim incedit et sese ad honesti, veri, pulchri,
coeli demum contemplationem evehit Varro autem omnino est affixus terrae, opere sumepto tantum ad utilitatem, ct mcliam, ut ait. Quod autem ei placuerit dissertationem rusticam instituenti libero uti colloquendi arbitrio, inde haec illi scenica actio fluctuans et vaga eventus inopinati, inexplicabiles exitus, personae dubiae, ignotae, vel etiam umbrae inanes Scenicus aut divus est Plato quum colloquitur, at Varro tantummodo fortuitus.
Itaque hoc licet affirmare, scilicet Varroni de
44쪽
Re Rustica dicturo, id est libros suscepturo plane utiles, plane didascalicos, hanc dialogi formam non fuisse eligendam. Sua est unicuique scripti generi peculiaris
forma, sicut unaquaeque aetas proprias habet vestia mentorum species, quas indiscreto usu transferre absurdum est, ut si sit senex praetextatus aut infans togatus. Item et de scriptis. Si velis fingere, ne sis technicus; si esse technicus, ne fingas. In hanc dialogi formani multiformem aut sublimem, de qua jam plurima diximus, redigenda sunt sophi tarum destra cima refutatio, tum bona malaque, deorum natura fataque mortalium. Quid autem aptius, quid cum propositi dignitate magis conveniens Quid est autem quod tu rustice scriptor, C RI- voces actores, dialecticam instruas scenam, ut describas aratri speciem, piscinae, aut omithonis, ut dicas de olea, lacte, caseo, seminibus vel etiam de stercore etsterquilinio PQuodsi inter hos sermones actor sim, dum inhians et sine ulla intermissione audiam te disserentem de jugeribus et agrestibus instrumentis, quid fiet de mea persona, de mea parte, etiam si mihi sit agreste cognomen Pica, aut Psittacus a docere vis, hoc age StrenuuS, neve Per incertas colloquii ambages, certa gestias rerum agendarum praecepta infundere.
t dicet aliquis, colloquendo doctrinam suam
45쪽
Varronem tradere quid vetabat 3 Qualis autem do trina Scilicet admodum levis, si non Prorsus mendosa Inde emuxerunt isti insulsi et nunc jacentes de historia, astronomia, mythologia, aut plantarum cultura sermones. Cum quibu-non ii profecto conferendi sunt Varronis libri, qui quidem, ut non sint ubique perfecti leporem tamen ingenuum quemdam praeferunt, et venerandam illam antiquitatem in omni parte redolent, et quos demum immerito forsitan reprehenderemus, nisi in hoc genere colloquii sublimia et divina exempla antiquitas ipsa praeberet. HII. Res est autem gravior et multo plus ponderis habens, quae nobis obsici potest Quid rei rusticae dialogi formam detrahis, ut quae rei didascalicae nequaquam sit Consentanea; quid tamen censendum est de Xenophonte qui dicens de generis ejusdem materia, Administratione Domestica, et plurima etiam in hoc libro disserens de agricubtura, colloquii formam adhibere non dubitaverit Non semper, ut apud omnes constat, res inter prorsus diversas, sed saepius inter fere similes, fere
cognatas, demiam per viam analogitur error ena
46쪽
citur. Ηoc referatur ad Xenophontis et Varronis libros De Administratione Domestica vel de incinnomia divit quidem Xenophon Hec vero scribendi materia non est adeo una et severa, ut in illa ludere non possit dialogus. Res est potius omnino fusa, diversa et mollis, et nequaquam discrepans ab illa venustate orationis a quam finxerunt gratiae . v Vide enim ut pamassi huc illuc vis volitet, nunc sedens super floribus, quos homines ad aras et ad simulacra deorum, atque etiam ad se ipsos omandos adhibent' nunc circa villam,
aut circa viretum quod non tam rustice quam acindemice frondescit. Socrates et ipsius familiares, Cristobulus et Isomachus sermonum de oeconomia
partes defendunt. Inde nou est dubitandum quin philosophicum vel etiam poeticum potius quam didascalicum Xenophontis propositum fuerit. iter tractavit agriculturam Xenophon, materiae variandae causa; quemadmodum apud Ciceronem Cato de senectute dicens ad voluptates agricolarum declinat 3. Quis autem comparare
47쪽
velit Xenophontis agriculturam plane facilem et
jucundam cum re rustica Varronis omnino adira cipiendum instructa Varro severus est et totus in arte agraria explananda, neglecto omni orationis cultu Xenophon autem, vel quum praecipit, adeo Omatus et suavis est, ut dicens de serendis seminibus, peritam esse oportere manum quae semen spargit, subjiciat, eam mi mi a vivant v χείρ, --Aληταιἀ imparatas' Palx .
Uterque eorum aliquid dixit de feminis agrariis,
et hinc omnino patet quantum inter se ingenio et materiae genere discrepent Varro sermonem agens de pastorum uxoribus, ait tantum: Eas mulieres esse oportet firmas, non tu es, quae in vere, Ut in multis regionibus, non cedant viris . nouam autem est delicatus Xenophon et a sev ritate talis praecepti abhorrens, quum inducit Ischomachum de uxore agricolae dicentem, et na rantem ut ipse puellam, quam in connubis duxerat, ad administrationem domesticam finxerit.
48쪽
Colloquium vere rusticum in oeconomiam induxit hunc dulcem et ingenuum sermonem per
quem agricola juveni conjugi quae futura sint officia demonstrat Gratiae ipsae finxerunt hanc comparationem mulieris agrariae, quae praeest villie, cum apum regina quae praeest favis . Inde constat oeconomiam vel agriculturam, de
qua plurima dixit Xenophon, non ei fuisse rem technicam, quam docere vellet, qualis Varroni res rustica fuit, tantum ductilem materiam thema uberrimum quod orationis elegantia et praeceptis philosophiae variaret. Tali autem proposito id neus erat dialogus, et ipse Xenophon hoc discrimen inter res scenice et didascalice agendas declaravit, quum de Re Equestri, de Re Venatica disseruae In his enim colloqui noluit, ut qui praeciperet et
Per se ipsum sermonem haberet. In oeconomia
voluit imprimis philosophari, et rectissime coli quium elegit. Ita apud eum suas habuere partes plane discretas, praecepta et dialogus, et inde orta
sunt in utroque genere haec eximia opera, in quisbus materia et sententiae tam perfecte consonant.
49쪽
v III. Adeo non igitti opinionem nostram labefactat Xenophontis liber de oeconomia, ut confirmet potius et omnino illustret discrepantiam eam, quam
supra notavimus. Inde excipimus novum argummentum ad assertionem jam adhibitam Forma
videlicet dialogi non decebat in libris de Remiastic
huic et scriptoris propositum, et ipsa materiae ratio repugnabant. At si nobis illud concedatur, liceat etiam servare incolumen et prorsus laudabilem partem librorum Varronis, quam methodicam diximus et certe mulii habendam pretii, non tantum ad agriculturam et instituta Romanorum sed etiam ad libteras Ubi enim materiam aggreditur, et, ut ita dicamuS, propriis armis inbirUctus prodit Varro, tum fit egregius scriptor, et inter plurima vetustatis signa non habet tamen, ut dicamus cum Quintilianor, Veterem illum horrorem dicendi Catonis. v Non negligit admodum adhibere quamdam venustatem agrestem cujus plurimi librorum ejus loci nobis exempla praebuerunt. Brevis est Varronis Sermo, densus, sententiis pressis sepius inclusus et ob eam ipsam causam subobscuriis; periodi ambages, cultum translationum fastidit aut ignorat;
50쪽
- re non placere vult, placet tamen, et ipsa severitate quasi suasoria animos sibi legentium conciliat. Iure etiam miremur hunc incessum gravem et rectum scriptoris per libros de Beretisti, Quis neget omnem Romanorum agriculturam in his
fuisse expositam elucidatam, ut suum qUaeque odidinem habeant, nihil fuerit omissum, nullum praeceptum vel humile, vel abjectum At Varro rem nullam recusat per ambitiosum illud scriptoris fastidium omnia dicit, omnia demonstrat, continuo intentus ad propositum, nimirum ratustulam ctgricolae, et ita arguit optimam ingenii naturam, firmumque judicium, quod, dummodo doceat, nihil a se censet alienUm. Verum enim cujus esse pretii dixerimus Varronis libros diverse a nobis examinatos, et partim videlicet reprehensos, partim autem laudatos pQuem ordinem inter veterum litterarum monumenta obtinere debeant pruinc concludemus hinc enim, ut prooemiando diximus, profecti, occasionem libelli hujus cepimus. Qui fit ut libri Varronis, tantam inter eruditorum impensam critice nondum fuerint attrectati Z in hac quaestione quidquid esse possit, nos instituimus hanc lacunam explere; ut vero, si liceat, contingamus tale Pr positum, libros ipsos ne deseramUS. Iam, ut supra diximus, provectus annis erat Varro, quum de Re Rustica scribebat. Redeat nunc