장음표시 사용
51쪽
ipsius sententia, cannus octogesimus admonet me, ut sarcinas colligam antequam proficiscar e vita .s Senectus igitur in opus exigendum irrepere potuit, in quani vero partem reaud ita certe iii partem didascalicam, in qua res ipsa rustica eximie tractatur. Ηic enim omnis viget Varro, nihil prorsus in rebus demonstrandis, senilem illam loquacitatem refert. Contra densissimus fit disserenti sermo, et, ut diximus, rerum compressione brevis, et imterdum usque ad asperitatem virilis. Ηaud vero adfirmaverimus non consenuisse jam Varronis no tri ingenium in hac altera librorum parte, in hac specie videlicet dialogi, quam vagam et cum Irteria dissonantem reprehendimus. Cur autem una pars librorum virilis quasi vigeat, altera autem senilis dormitet, indoles Varronis et vitae ratio forsitan indicant. Concedatur nobis haec opinio conjecturalis quidem, sed forte non admodum indigna cui condonetur, quippe hic agitur de libris qui in manibus
omnium non admodum versantur, et quibus etiam
conjectura defuit. Conjicimus igitur libros de Re
Rustica non fuisse susceptos et confectos eadem aetate vitae Scriptoris, Varronem agricolam studiosum et divitem, ut ipse fatetur', non expectaSSe
a. Ipse pecuarias liabui grandes, in Appulia oviarias, et in Reatino equarias. Narro de R. R. II, praef.)
52쪽
octogintesimum annum, ut inter tot libros susceptos, tot materias vicissim tractatas scriberet aliquid de re rustica, quae fuit certe res ipsius studii vel otii. IIaec praecepta e quibus pendet illa pars, quam didascalicam et virilem diximus, dudum ob legerat, sed non in lucem ediderat, et servaverat veluti codicem rusticum ad propriam utilitatem.
Quum vero senectutem ingravescentem sensi
Set, ne perirent haec praecepta instituit ea in unum OPUS componere, non solum ad conjugis Fundaniae utilitatem, sed et aliorum. Tunc autem undique
foret,ant litterae latinae, quippe Varro publicavit
libros de Re Rustica anno V. C. Dccxvi I. Iam obtinrat Cicero jam Virgilius confecerat eclogas', splendide inchoabat aetas Augusti, et in hoc litterarum splendore non erat locus jejunae eruditioni atque ab omni nitore orationis alienae. ItaqUe post Ciceronis majestatem Varro noluit libros de Re Rustica incultos et quasi nudos in lucem edere. Inde ad litteras confugit et rusticis libris, quos ad methodicam formam susceperat, adjecit octogenarius auctor speciem dialogi actores et praefationes, in quibus confitetur ipse senectutem, quasi opus
x. Scripsit enim hos libros araeo, natus annos octoginta, id est, si respicimus annum in quo natus est, paulo minus ccxvit ab U. C.(Selineider Comment in Varr. III, X.)2. Exstant ejus Bucolica sive Eclogae decem seriptae inter an V. C. nccxiit. Fabricii Biblioth. latina I. A. Ernesti, vol. I, p. do .
53쪽
excusaturus hanc partem demum absolvit, quam senilem diximus. Varro dialogum, inclinante jam aetate, ut Cato litteras graecas didicit dedicit quidem, non enim censemus hanc dialogi formam ab eo fuisse adhibitam in aliis libris de annalibus et jure, quorum titulos Fabricius in Bibliotheca latina servavit. Defessum igitur ac simul lenite erat Varronis ingenium , quum instituebat hanc partem scenicam ,
quae non satis consentanea materiae nobis visa est.
Ηic facile agnoscitur forma dialogi graeci, qualem
primi latini scriptores adumbrare potuerunt. Videlicet informes et serviles imitatores, non tam Graecorum ipsum ingenium in se contulere, quam scri torum habitum et, ut ita dicam, amictum induerunti Talis est Varro quum colloquitum graeci colloquii formam usurpat, mutuatam forSana quodam mediocri scriptore Groeciatiar certe, ut declinrant plures loci librorum de Re Rustica, et inter alios haec comparatio quam rejicimus in notulas, ne conclusionem moremur . Inde ratio iniri potest, cur Varro vir summae gravitatis et doctrinae scripseritpluribus annis postTusculanas aut Academicas
X. Certe, inquit Fundanius, aliud pastio et aliud agrieultura, sed affinis et, ut dextera tibia alia quam sinistra, ita ut tamen sit quodam ' doconjuncta, quod est altera ejusdem arminis modorum incentiva altera succentiva. Et quidem licet adjicias, inquam, pastorum, vitam esse iv--utivam, agricolarum succentivam, auctore, doctissimo homine Dicaear-
54쪽
illas disputationes, dubii generis opus et quadam
ex parte claudicans, quodque ad Ennii et Catonis potius quam ad Ciceronis aetatem pertinere haud immerito quis dixerit. Ηanc formam dialogi suscepit aut ad se revocavit quae vigebat quum Menippeas fingeret, opera
certejuvenilia . Graeculam formam, plautinos sales nondum omnino excussos admisit octogenarie colloquens garriit more senum in quos infantia recurrit. Inde inducimur ut ad aetatis diversa tempora referamus partes librorum diversas Parum enim verisimile nobis visum est eumdem virum in eodem opere fuisse simul et menippeum et ari totelicum. Ηic suspicantes aliquid de vicibus aetatis ex diversitate formae, hanc divisionem ausi sumus, quam tamen iterum profitentur nos tantum pro conjectura adhibere. Viderint doctiores quid de hoc judicandum, et utrum illam examinare, an omnino dicere oporteat. Si tamen concedatur nobis de Varrone ipso ublima sententia, censemus, ut in opere quasi duoelio, qui oraeeiae vita italis fuerit ab initio, nobis ostendit, ui superioribus temporibus fuisse doceat cum homines pastoriciam vitam agerent, neque scirent etiam arare terram, aut serere arbores, aut putare; ab his inferiore gradu astatis susceptam agriculturam.(Varro de R. R. I, 2. ix. Et tamen in illis veteribis, tria, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima
philosophia, multa diei dialectice. VAeadem. II, 1.
55쪽
opera, ita et in scriptore duos extitisse viros. Vir antiquus et recens simul lait Varro, antiquus pro studiis, pro indole pro gravitate eruditionis in qua tot annos delituit. In plurihus locis librorum
de Re Rustica reprehendit sumptuosa villas, artes, tabulas et signa, culta haec omnia et exquisita, quae Cicero vir plane novus diligebat . Mores antiquos ad coelum esseri Varro, vir in caesarea illa
et ciceroniana urbe vere Sabinus aut Etruscus, durus agricola, durus scriptor, et qui non solum veterem agriculturam, sed et Romam ipsam veterem desideraret Verumtamen etsi mores antiquos
Varro servaverit, vir novus dici debet, quippe fuit ex familiaribus Ciceronis, conjuncte vixit cum iis omnibus quibus Caesaris aetas inclaruit, per quos doctrina, eloquium et artes florebant; aetatem Augusti demum salutavit. Ex hac peculiari conditione vitae Varronis hibri de Re Rustica praecipue in pretio 1ahendi sunt.
r. Remae tui pentelici cum eapitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti jam nune me admodum delectant. Quare velim, et eos, et signa, et caetera, quae tibi ejus loci, et nostri studii, et tuae elegantiae esse videbuntur, quam plurima, quam primumque mittas, et maxime, quae tibi gymnasi xystici que videbuntur esse. Cieerri Epist ad Attio. I, subd. I. V. M Clarc in-ra, vol. XI.)Signa nostra et hermeracias, ut scribis, quum commodissime poteris velim imponas, et si quod aliud est Ocnsio ejus loci, quem non ignoras reperies, et maxime, quae tibi palaestrae gymnasiique videbuntur esse.
56쪽
Ut enim scriptoris vita, sic illi potius ad praete itum tempus, quam ad praesens, spectant. Etiamsi in limine Augusti saeculi fuerint aut suscepti aut confecti sunt tamen multo antiquiores omnibus ejusdem saeculi scriptis. In his inchoat adhuc latinus sermo, periodus primos circuitus tentat, novarum sententiarum lepos cum sermonis vetustate
luctatur. Quid autem utilius quam deprehendere hanc adolescentiam romanae orationis adhuc rudis neque admodum inelegantis, hic inculiae, illic
simpliciter ornatae, ut summa manu in ea excolenda temporibus magis, quam ipsi defuisse videatur 3 Itaque Varronis libri quasi confinium aliquod habeantur veterem inter linguam Ennii et
Catonis, et novum illum Sermonem, qUem praecipue Cicero et Virgilius commendant. Inde non solummodo ad agriculturam et antiquitatem romanam pertinent, sed et ad historiam litterarum, et id satis est illis , ut nunquam obsoleSCant. At nos quoniam propositum habuimus, ordinem ei assignare, ne collocemus eos inter divina illa Platonis et Ciceronis opera; ne conferantur etiam cum historia Aristotelis, qui de animalibus adeo graviter et pure dixit IIabeant ordinem quasi medium, inter primarios auctoreS, et eos quo Secumdaria sedes decet. Non admodum classici, operis absolutione, classici tamen antiquitate sita vigent apud nos Amymus et Montanius, qui prima et
57쪽
- 5 gratissima lineamenta orationis gallicae nobis referunt. Itaque si non assidua manu Varronis libros de Re Roficia versamus, ne tamen eos omnino negligamus, et, ut ait Quintilianus diu Sicut sacros vetustate lucos, adoremus, in quibus grandia et antiqua robora jam non tantum habent speciem, quantum religionem. Nunc quae sunt hac in dissertatione sparsa, Patincis verbis comprehendamus. I. Summam per expositionem primo demonstravimus non tantum ad rem rusticam, sed etiam ad litteras Varronis libros Pertinere. II. Expositione exacta duas partes in opere notavimus inter se diversas, unam, quam methodiciam diximus, alieram censi mra probare tentavimus
dialogi formam non fuisse adhibendam in opere plane didascalico quales sunt libri de Re Rustica. III. Ηaec nos induxit divisio ad conjiciendum
Varronis libros non eodem omnes tempore vitae scriptos fuisse technicam partem ad scriptoris virilitatem scenicam autem ad senectutem rem-
58쪽
IV. Collegimus ex his, Varronis opus fere nullo pacto pertinere ad Augusti aetatem, cujus tamen limen attigerit Libri de Re Rustica, quamvis scripti sint post Ciceronis obitum Ciceronis tamen veluti praeludia habendi sunt. Denique metam
quamdam signant inter vetus litterarum saeculum et auream illam aetatem, in qua eloquentia r mana omnibus perfectionis numeris absoluta floruit. Vidi ae perlegi.
Lutetiae Parisiorum, in octona, a. d. x hal aut ann. MDc XLIII.
Faevitatis Litterarum in Aeademia parisiensi Meanus, I VIm LE LEM. Typis mandetur. RοUMELLE, Studiorum Inspector, procurandis Academiae parisiensis rebus praepositus. in theses tueri ae dilucidare eonabitur ad doctoris gradum promovendus A. Frem in facultate luctarum jam lice latus.