Caroli a Linne ... Amoenitates academicae; seu, Dissertationes variae physicae, medicae, botanicae antehac seorsim editae nunc collectae et auctae cum tabulis aeneis

발행: 1785년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

171쪽

IS9himus, tolerare nobis es necesse. Me itaque bona

incommoda vem nobis adferat, non eque facile expli-eabit is, cui contigit ' mitiori coelo spirare, ac ille, qui in utra Zona frigida versatur Bono . DEO mihi proposui: Morbos ex stigore hac lege proponere, ut primo tradam hyemis historia. phaenomena praecipua tum morbos potiores, quos inter no producat, sitque quomodo hos evitare C per curam Medicam profligare possismιs Benignwn tuum judicium in meos conatus C C. Vehementer expeto exspecto. aestatis modico calore omnia refocillantur; Herbae amoenitatibus abundantes de terrae gremio prodeunt, incrementa capiunt forescunt ita hyeme viente deflorescunt illae, exceptis Muscis' Algis multis, exteris nationibus raris, ut nobis sunt vulgares, quibus gelu ita favet, ut in eo optime florescant. Dicto tempore Infecta plurima moriuntur; Oes calori magis amicae pristina relinquunt domicilia atque meridionales petunt terras, quo ab acris Vehementia magis tutae sint Ursus, Meles, Erinaceus, Talpa hibernacula sua ad finem Octobris introeunt mense Martio reUertuntur. Vespertilio sub hyeme quas mortuus acetabsque circulatione humorum in partibus corporis eXterioribus,' Mus alpinus Plinii sopore per hyemen ita obruitur, ut teste Celeb Reatimurio, liceteXcitetur, o obdormiscat. Hinc pinguiora facta haec animalia, defenduntur multum contra famem frigus, calculum Vesicae urinariae, ob nimiam Uietem, raro vitantia. prinus Tinca luto immergere fertur, quando gelu terram invadit;

CAPUT PRIMUM. emis istoria Sisbaenomena.

g. I.

172쪽

MORBI EX HYEME.

Hii in ines Xcipiunt ima lacuum, reddunt easdem mitiori caelo. Quadrupedum Vellera pilos gerunt hoc tempore derisiores' praestantiores Anas Anser, ringiuis caelebs Rom. Tetra Coturni migra toriae sunt ad meridionalia loca, vel saltem a lubi accessus ad aquam non impeditur per glaciem. Alaudae, turnus Cincius, inberiza nivalis, negno alii astares sua occupant domicilia, rigori ut conceditur nimia vis. Cerous Alces, Mus Lem-mus, Tetret Lagopus , unis Lagopus soli sunt,

qui in stigidissimis apponia alpibus hyeme commorari audent. Miramur ipsi, quibus contigit in Suecia nasci, homines in Lapponi vivere, inhabitare domicilia aeris vehementis ab omni parte patula, Mangiferorum gregem die nocteque in gravissi rmis procellis sequi posse; ast consuetudo multum hete facit, ibi Versamur, steri adsuescere cogimur.

Hyemis initium numeramus, ad consuetudinem receptam, a solis ingressi in Capricornum,

finem ponimus in primo gradu Arietis, licet hi termini hyemis caelestis, ut loquuntur Astronomi,

non semper conVeniant cum terrestris, sed aliquando citius aliquando tardius veniat. Ita constans non est haec anni tempestas, ut non intra Og spatium temporis mutetur qua suam Vehementiam; haec aliquoties in uno die interdum Varia observa itur, unde mutationes arometrica hyeme sunt frequentiores quam aestate. Mufobembr. Elam Phas. Nec omnibus regionibus, quae eandem habent p- ltitudinem, eadem est hyems Unde in causis phae inomenorum hujus Xplicandis, non solum ad ele , vationem poli, sed etiam ad naturam regionum, ventorum, qui illa loca pervadunt, attendere

debemus Rupestriain petrosa loca frigidaorem habent

173쪽

16rbent naturam, quam pinguis, cpressa aquis vicina terra elevsis terra fortius gelu torquetur, quam humilis crescit enim Digus in ratione altitudinis Uulgus in notione hyemis ad incrementum frigoris attendunt, quod pro indivulso comite recessiis solis jure habemus.

g. III.

boreali plaga proveniens Ventus frigidus semper judicatur, licet hic, per se, quantum Observare possumus, nihil in Thermo metro mutet. Nimbus autem respirationis, calefaciens corpora nostra impediendo frigoris accessiim Velocius no- his per hunc aufertur, unde re rigerationis sensus Π1olestus Xcitatur. Et cum homines natura aeque validi non sinat, hancque Variae circumstantis mutent, alios torquet hic ventus magis, alios minus. Summum hyemis robur Xperimur quieto is nubibus libero aere serenus tum est saepissime, ut die solis debilitatos radios, nocte stellas splendentes videamus. Mediocre frigus non reddit aerem quietum' serenum, sed nebulosum.

Primum potissimumque hyemis hamomenon est Frigus. on quaerimus ei anxii num frigus consistat in partium constituentium corpus quiete vel num sit sola privatio caloris aut num sit positiva quaedam qualitas, qua tam homogenea, quam heterogenea congregantur Frigus ex essectis suis judicamus , illudque consideramus Vel ut sensus nostros externos assicit, Vel ut alia effecta in nati ira .producit. Id frigidum a sensibus nostris putatur, quod frigidius est membro corporis nostri quo sentitur atque ita pro mensura caloris in Uno quoque

homine, quod ab hoc frigidum, ab alio non raro Tom. III. L pro

174쪽

MORBI EX HYEME.

pro temperato, habetur. Praeterea in eodem loco hyems est distributa aequaliter per omne corpUS, licet ferrum lapides pluma frigidiora videantur. Ut fideles itaque aestimatores caloris' rigoris non possiimus accipere sensus nostros externos, nam

saepe fallunt alluntur. Quod ad essecta attinet, quae in natura producit frigus, aliquid dicere proposuimus. Per Xperientiam constat corpori hinc contrahi, ut calore Xtenduntur. Ipsi durissima metalla, ne inuro quidem X cepto, huic subsunt legi Lamina ferrea calore extenditur, redit ad . minorem peripheriam quando frigori rebnquitur. .

cu respondentes intensiori frigori hyemi, solidiores sunt Arbores hyeme sunt minores, quam aestate Arbores eaedem, eodem semine satae, eidem solis calori expositae, semper sunt maXimete ad radices montium, pusillae' arefactae prout altius adscenditur. Lappones inhabitantes frigidissimum clima corpus habent par um, macrum. Fig. u. I. γὰTetraones ibid. 68. 169. 7O vid. l. c. U. x 169.9Lepores minores sunt in 'Lapponia, quam alibi. Frigore contrahuntur quoque fluida si vase vitreo contentum spiritum Uini Vel aquam fontanam

corpori cuidam frigido admOVemus, minus, quam antea occupant spatium hinc hyberno tempore vasa Alco hole repleta minus plena deprehenduntur, quam tempore esti Vo Boerh. 'γm T. I. p. m. 1679. Ac coactus gelu, arctioribus limitibus, quam alias fieri solet, continetur. Quousque autem haec coarctatio possit progredi, dicere non possiimus; quantum adhuc notum, nunqhiam dictavi potest exui omni sua fluiditate Quen massam solidam cogi Frigore fiunt quoque corpora solidio- .ra, hinc adtritu quaedam efficacius resistunt, durata facilius ignem calorem X citant Hyeme dum securi percutimus arbore congelatas, ambo haec

175쪽

MORBI EX HYΕΜΕ. 163

haec miram accepisse duritiem, cum duritie non raro fragilitatem, percipimus. Ut itaqUe corpora nimio aestu debilitantur, ita modico frigore non

pauca corroborantur, si autem hoc Violentius operatur debilitat Carnes frigore conserVantur a putredine, sed a diu ejus Vehementiae manent Xpostae, Xarescunt saporem amittunt. g. V. Sua quaeque terra habet commoda cincommoda ita Creatori placuit dona partiri, ne homines ad nam tantum regionem, relictis aliis, Onsuerent. Horrent Meridionales, urn audiunt ad nostrum Polum regnare gelidum aetherem, unde nostram terram pro inhabitabili multi ex eis habuerunt. Frigore concillimur; Veneramur tamen divinam Uram, quae Um eo non pauca nobis concessit

bona. inrigus aerem purificat, Ut raro ei impotens dominium exerceant estes, ine, in calidioribus regnis civitate quas donatae, multa millia hominum trucidant. Verum est ei inveniri minorem multitudinem' herbarum' animalium, felices tamen in e putemur, quod si os ra terra tot non alat Venenatas herbas, quot australes Tres species Serpentum habemus, duas e eis venenatas. mon Suecia scatet arantulis, Scorpionibus, Aspidibus Crotalis, Crocodilis, non nos rara quae ingentes Serpentes alunt, ut de Caspio mari narrat Curtius L. VI. c. I 8. Frustra in Sueciae silvis useris Tigrides, Leopardos, Leones. Ursus Lupus pecudes infestant, ut famis desiderio satisfaciant, hominesque rar inVadunt.

Obesi validi cibo satiati' an iaci frigus moderatum facilius serunt, potissimum si necessariis

176쪽

MORBI EX HYEME.

instructi sunt vestimentis, exercitatio corporis accedit, seduloque curant ne calefacti labore, per subitam mutationem, quae sanitati semper inimica, refrigerentur. Fiunt homines sani, his observatis, frigore alacriores in suis negotiis, cibi majus accipiunt desiderium cc suavius tempore noctis dormiunt. Torneaera: I736 fluidum in thermometro Florentino ad 7 gr. numerat ab aqua congelatione, deprimebatur tamen homines sani se moventes ibi bene valere potuerunt. Non omnia animalia eundem gradum frigoris serunt. Grax ius algorem patiuntur animalia viribus exhausta' sa- me laborantia hinc nunquam videmus asseres hyeme mori, nisi praecesserit ea inedia, ut Ventriculus eorum cibo acuus sit Ideo in usu quoque est proficiscentibus hyeme, suffcienter edere, M rigidam cereVisiam, quae plus quam tepida calcfacit, bibere. Male autem Valent illi gelu viente, qui delicate ViXerunt corpus insana Veneris dulcedine debilitarunt aquae calido potum, qui a Thea nomen habet, nimis amarunt Melancholici, Hysterici alii, morbis chronicis, laborantes. Paenas temeritatis suae uunt iter facientes in frigore, quando liquido illo igne, in combuso, valide subito ad calorem cogunt naturam praeterquam

enim, quod sanguis hinc aptus reddatur ad coagutionem, solida durescant, quod e corporibus spiritui vini immersis experimur, Polypis in vasis sanguiferis generandis occasio detur, debilitant ita, refrigerant post breve, corporis vires, ut huic

hosti externo obicem ponere non aleant.

Quando frigus nostram plagam inVadit, sequentem Videmus in natura metamorphosin. Ut fui- dum in thermometro ad et grad. depressiim est,

incipit AQUA conglaciari .crystallos quasi in

177쪽

MORBI EX II ME.

superficie emittere indurescit Glacies' vitri instar perlucida fit; si frigus per aliquod tempus continuat, crassescit rigidior Vadit, potissimum autumnalis, ut in hanc proficisci & sat gravia pondera nobiscum ferre possimus. In frigore vehementi rimas agit indeterminate cum sono, qui fragorem imitatur tormentorum bellicorum. Ea c- .casione magnae moles glaciei in lacubus elevantur,

in nonnullis haec dissolutio sit ab uno littore ad oppositum instar fluvii angustioris, non me in-s,gni piscium commodo, hinc enim purioris aeris

ullira eis conceditur. Videmus itaque, hos ciVesa illarum, per agmina certatim, ea petere loca, ubi est quaedam apertio glaciei. Hoc tegmine Variae herbae aquaticae gelu intactae, in lacubus conser-Vantur, ut ne frigus quidem conglaciationis aquae ad eas accedat ideo multae ex his nobis sunt communes cum Indorum aquaticis, Ut Stratiotes, mphcea, Scirpus, Ioetes, Limqtiella, Elntine, H turis, Chara, quare etiam hae, non juxta littora, sed in profundior aqua, inveniuntur, Uo conglaciatio non potest pervenire; ut nonnullae ex his in scaturiginibus vigent, ubi continuus aquae fluxus congelationem impedit, e g. Cardamine Becctablingsi, Montia C.

Quiescente aqua facilius abit eadem in glaciem; hinc flumina velociter acta' scaturigines ut plurimum apertae sunt; quo purior aqua, eo citius congelari putatur; quod quoque probare Videtur aquae ex glacie acceptae levitas, .menstrua ejus vis sat magna, in alia corpora solvenda. Hinc glacies, quae in medio mari invenitur, suppeditare quam dulcem fertur Varenius in Geog. gen contendit spiritum salis communis in Oceano impedire, ne aqua hanc subeat mutationem.

178쪽

Si erevisia, Vinum c. frigori exponUntur, gelii acri cogitur aqua horum liquorum fungosam in glaciem, unde spiritus generosiores facili negotio eximi post unt. Simili modo olea destillata a suo phlegmate liberare possumus. Vulgum tenet haec opinio, erevissiam posse a conglaciatione conservari, si aqua in cella posita fuerit, quae, quidquid est frigoris, ad se trahere putatur. Pro Certo habemus, ova conglaciat aquae immersia, citius, quam alias, exuere frigus, particulas aquaesbi contiguas in crustam glacialem OnUertere, quod tamen nec lapides nec ferrum, judice Boyleo, summe licet refrigerata, faciunt. g. X. Non omnis glacies eandem habet soliditatem: alia est fistulosa crystallos magis distantes habet; Bullas copiosias alia possidet, ad quas aer inclusus aliquid confert, licet in glacie in vacuo formata quoque inveniantur, sed non ita copiosae magnae. Solvitur glacies calore solis, si huic interponitur humiditas quaedam aeris facilius Aqua Forti oleo

vitrioli in vacuo, dissicilius leo Olivarum . aere sicco, teste Boγleo. f. XI. Hyeme terra quoque frigore indurescit, ut cum mortui sun humandi, non sine dissicultate aperiri possit hinc sensibiliores quidem herba moriuntur, reliquae tamen a putredine conserVantur; si autem nix accesserit ante congelationem, non

sine ratione, mala sequenti anno sibi ominatur agri

f. XII.

179쪽

g. XII. In Atmosphaera multa inveniuntur Suvia ex corporibus terrestribus destinata, ab aere in se spe. citato distincta, quae ibi fluctuantia, unita, dissipata, solent ibi excitare varia phaenomena, in Meteorologia tradi solita. Haec Suvia calore solis, motu adtractione aeris, igne tam domestico, quam Vestali ipssus terrae, e corporibus calefactis, putrescentibus c. adscendunt. Calore haec , ut Omnia alia corpora, distenduntur prout magis

aucta fuerit earum particularum diameter, ut sub majori volumine eandem habeant materiam, decrescit respecti aeris eorum pondus, unde leviora facta altius tolluntur, haerentque eo in loco ubi Veniunt in aequilibrio cum hoc. Quo aer rarior est, eo tenuiores sint oportet ipsis particulae ele-Vandsse. Contra sit hyeme, in qua haec emtia i a gra Viora facta, in altum ferre valet aer auctus multum qua densitatem. Ventorum motitationes non parum faciunt ad facilitandum hunc adscensum meteororum. Plus de aqua exsudat ventibus saevientibus, qUam quieto aere. Hyeme rariores sunt venti,

corpora frigore cum suis fluidis constricta. ix glacies parum exspirant, istiuilius in vehementi gelu Unde parci hoc tempore sunt apores. Haec milvi aquosa tempore hyemis in aere

circumferuntur,is in Varia Meteora abeunt. Guttulae queae, quae pestatis tempore sub nomine pluviae cadunt, hyeme in Nivem mutatae ad nos redeunt variis praeditae figuris, quas id in t cheribr. Elem Phu Tab. XXIV. Haec cum terram tegit, vehementior frigore eam quidem conservat, hinc Thermometro superficie nivis applicato, descendere fluidum ad et gradum possit autem ad nivem propius terram ad I pertingere observavit' me faventissimus docuit Celeb. Prosess. Stromer. Pro-L 4 cella

180쪽

cella saeviente mox postquam ceciderit, sertur ad ea loca catervatim, ubi obstaculum inUenit, ut sepes, parietes, elevatos lapides, ut hic contramnestum gelu defendantur semina herbarum eo pulsi. Ubi copiosa est arena non per longum temptis manet. Montes altosin silvestres diutius tegit, quam planities vastas' humiles. In nemoribus magis quieta commoratur, saepe ad magnam partem eris, ne herbarum debiliorum seminibus, quae ibi inveniuntur, noXa adferatur per inclementiam aeris. Unde qui Rubum arcticum Vult hyeme conservatum in hortis, agat, ut nive tegatur, donec praeterfluxerunt tetricae & gelidosa veris noctes.

g. XIII.

Plumulte illae nives in fortior frigore minores sunt; subhumido aere ampliores' facile per se solubilc observantur. Ut ni ad terram accessit, interdum remittit, interdum Xasperatur Digus, secundum Muschenbr. nunquam tamen hyems ad ακμην frigoris pervenit prius, quam terra nive fuerit obducta. In constanti hyeme rarius cadit eadem, quam quando continuo remittit iterum acuitur gelu. Quando nix est recens, laxa est

ejus massa, sed mora collabitur Min superficie ejus, potissimum 1 sol explendescit aliquantum, frigore formari solet crusta glacialis, supra quam, ut firma facta est, commode proficisci possiimus. ixtum albo suo colore illuminat atmosphaeram nostram, ut nocte itinera quoque nostra perficere possimus; lumini tamen oculorum detrimentum adfert, si diu obVersatur, unde appones multum de sua Ophthalmia habent. Ex nive levissimam habemus aquam, mea menstrua vi praeditam, ut auro solvendo susticere spiritus arte inde deductus dicatur. Bartholini sententia, in trast de nive, lassa est, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION