Cato maior sive de senectute

발행: 1887년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE SENECTUTE tum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis

affert.

- -n Nason and the authorio osmeatshiosophen convince me Mat our fouis are exiles fram Aeaven imprisonia in Our hodies. Equidem non video, cur, quid ipse sentiam de morte, 77 non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi melius Videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, tu P. Scipio, tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror, et eam quidem vitam, quae est Sola Vita nominanda. Nam, dum sumus inclusi in his compagibus Corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in

terram, locum divinae naturae aeternitatique Contrarium. Sed credo, deos immortales sparsisse animos in Corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique Caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque Constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem, sed nobilitas etiam

summorum philosophorum et auctoritas.

of a sta e be re Hrth. Audiebam Pythagoram Pythagoreosque, incolas paene 78 nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati,

numquam dubitasse, quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrates supremo Vitae die de immo

62쪽

CICERO

talitate animorum disseruisset, is, qui esset omnium sapientissimus Apollinis oraculo iudicatus. Quid multa psic persuasi mihi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit. tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non

posse eam naturam, quae res eas Contineat, esse mo

talem ; cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit reliC-turus ; et, cum simplex animi esset natura neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi, quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento, homines scire pleraque ante, quam nati sint, quod iam pueri, cum artes difficiles discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut eas non tum primum acCipere videantur, sed reminisci et recordari. Haec Platonis sere. rus, Iast morius. The soia ean te aliis mi Aout

a vobis discessero, nusquam aut nullum sore. Neque enim, dum eram Vobiscum, animum meum videbatis; sed eum esse in hoc corpore, ex eis rebus, quas gerebam, intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum videbitis.

63쪽

M MDE SENECTUTE Nec vero Clarorum virorum post mortem honores sopermanerent, si nihil eorum ipsorum animi essicerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit, animos, dum in corporibus

essent mortalibus, vivere, cum excessissent ex eis, emori, neC Vero, tum animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed, cum omni admixtione Co poris liberatus, purus et integer esse Coepisset, tum eSSe Sapientem. Atque etiam, Cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum, perspicuum est, quo quaeque discedat; abeunt enim omnia illuc, unde orta sunt; animuS autem Solus nec, Cum adest, nec, cum discedit,aPparet. Iam vero videtis, nihil esse morti tam simile, quam 81 Somnum. Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi Sunt, futura prospiciunt. Ex quo intellegitur, quales

futuri sint, cum se plane Corporis vinculis relaxaverint. Quare, si haec ita sunt, sic me colitote, ut deum; sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis

rus quidem haec moriens. Nos, si placet, nostra 82 videamus. Nemo mihi umquam, Scipio, persuadebit, aut patrem tuum Paullum aut duos avos, Paullum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum aut multos

praestantes Viros, quos enumerare non est necesse, tanta

esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent, posteritatem ad se ipsos pertinere.

64쪽

CICERO

An censes-ut de me ipse aliquid more senum glorier-, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque susCepturum suisse, si eisdem finibus gloriam meam, quibus vitam, essem terminaturus p Nonne melius multo fuisset, otiosam et quietam aetatem sine ullo aut labore aut contentione traducere Θ Sed nescio quomodo animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatem et gloriam niteretur. A mira man antici us his future line mira fleasura. Ι w Id nor, ν Ι could, become Founx again. Line, Moviseri Fabis, is an inn, nos a home. I Dost forma, to mee iv Son again. 8a Quid, quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo p nonne vobis videturis animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre Θ Equidem efferor studio patres Vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque vero eos solum Convenire aVeo, quOS ipse cognovi, sed illos etiam, de

quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane lacile quis retraxerit, nec tamquam Peliam recoxerit; et, si quis deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam et in Cunis vagiam, Valde recusem, neC vero velim quasi decurso spatio ad

Carceres a CalCe revocari.

65쪽

Quid enim vita habet commodi 8 quid non potius 84

laboris p Sed habeat sane; habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ii docti saepe secerunt; neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo. Commorandi enim l

natura devorsorium nobis non habitandi dedit l

o praeclarum diem, cum in illud divinum animorum 85COnCilium Coetumque proficiscar, Cumque ex hac turba et Colluvione discedam l Proficiscar enim non ad eos Solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad

Catonem meum, quo nemo Vir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius a me Corpus est Crematum -quod contra decuit ab illo meum animus vero non

me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum sortiter serre Visus Sum, non quo aequo animo serrem, sed me ipse consolabar, existimans, non longinquum inter nos digressum et discessum sore. His mihi rebus, Scipio, id enim te cum Laelio 86 admirari solere dixisti,-levis est Senectus, nec Solum non molesta, sed etiam iucunda. Quod si in hoc erro, qui animos hominum immortales esse credam, lubenter erro, nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo extorqueri volo; sin mortuus, ut quidam minuti phil sophi censent, nihil sentiam, non Vereor, ne hunC errorem meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus

66쪽

CICERO DE SENECTUTE immortales suturi, tamen exstingui homini suo temporoptabile est. Nam habet natura, ut aliarum omn- rerum, sic vivendi modum. Senectus autem aetatis es peractio tamquam sabulae, cuius desectionem fugeri debemus, praesertim adiuncta satietate. Haec habui de senectute quae dicerem; ad quaruutinam perveniatis ut ea, quae ex me audistis, re experti probare possitis l

SEARCH

MENU NAVIGATION