장음표시 사용
51쪽
57-59J DE SENECTUTE labant Θ Μea quidem sententia haud scio, an nulla beatior possit esse; neque solum ossicio, quod hominum
generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, quam dixi, et saturitate Copiaque rerum Omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assiduique domini reserta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est; abundat Porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operis auCupium
Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus 57
aut Vinearum olivetorumve specie plura dicam p Brevi Praecidam: agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, Vertim etiam invitat atque allectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere vel Iapricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve lrefrigerari salubrius 8 ISibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi 58
Clavam et pilam, sibi natationes atque cursus: nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras; id ipsum ut lubebit, quoniam sine his beata esse SenectuS
XVII. Μultas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, 5squos legite, quaeso, studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agricultura laudatur in eo libro, qui est de tuendare samiliari, qui Oeconomicus ' inscribituri Atque ut intellegatis, nihil ei tam regale videri, quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo, Cyrum minorem, Ρersarum regem, praestantem
52쪽
ino ingenio atque imperii gloria, cum Lysander Lacedaemonius, Vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus Communem erga Lysandrum atque humanum suisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum,
qui adflarentur e floribus, tum eum dixisse, mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum reSPondisse : Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum arborum
mea manu sunt satae Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem Corporis ornatumque Ρersicum multo auro multisque gemmis, dixisse: Rite vero te, Cyre, beatum serunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est
so Hac igitur sortuna frui licet senibus, nec aetas impedit,
quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus seneCtutis. Μ. quidem Valerium Corvinum accepimus ad Centesimum annum perduxisse, Cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; Cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita
quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit. Atque huius extrema aetas hoc beatior, quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus. Apex est autem
53쪽
Quanta fuit in L. Caecilio Metelloi quanta in A. 61 Atilio Calatino i in quem illud elogium ;Hunc unum plurimae Co sentiunt gentes Popli primarium fu i se virum. Notum est totum Carmen, incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea Μ. Lepidum, eodem sacerdotio
praeditum, vidimus t Quid de Paullo aut Africano loquar p aut, ut iam ante, de Μaximop quorum non in
sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus honorata praesertim tantam auctoritatem, ut ea pluris sit, quam omnes adulescentiae volup
XVIII. Sed in omni oratione mementote, eam me 62 senectutem laudare, quae sundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo essicitur id, quod ego magno
quondam Cum assensu omnium dixi, miseram esse Senectutem, quae se oratione defenderet. Non cani neC rugae repente auctoritatem arripere poSsunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis
Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia 63 atque communia, salutaria, appeti, decedi, assurgi, de duci, reduci, consuli, quae et apud nos et in aliis civi-
54쪽
tatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime
observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo seci mentionem, dicere aiunt solitum, Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno Concessu locum nusquam ei datum a suis civibus: cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legaticum essent, certo in loco Consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse.
64 Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam, Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle. Multa in vestro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur voluptates corporis Cum auctoritatis praemiis comparandae 8 quibus qui splendide usi sunt, ii mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo
miranen is the result os natural dispositioni, mi ofrid age. Avarice is absurd in old men. 65 At sunt morosi et anxii et iracundi et dissiciles senes.
Si quaerimus, etiam avari. Sed haec morum vitia sunt, non senectutis. AC morositas tamen et ea vitia, quae
dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur: contemni se putant, despici, illudi; praeterea in stagili corpore odiosa
55쪽
DE SENECTUTE omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus; idque cum in vita, tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitast Sic se res habet; ut enim non omne vinum, sic non omnis hominum natura vetustate coaceacit. Severitatem in senectute probo, et eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo. Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego. 66 Potest enim quicquam esse absurdius, quam, quo Viae minus restat, eo plus viatici quaerere p
56쪽
Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, approPinquatio mortis, quae Certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem, qui mortem Contemnendam
esse in tam longa aetate non viderit; quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus.
Atqui tertium certe nihil inveniri potest. 67 Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem
aut beatus etiam futurus sum p Quamquam quis est tam stultus, quamVis sit adulescens, Cui sit exploratum, se ad vesperum esse victurum p Quin etiam aetas illa multo plures, quam nostra, mortis casus habet. Facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et prudentius Viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est; qui si nulli suissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed
57쪽
CICERO DE SENECTUTE redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse Commune pSensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad ampli 68simam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omnr aetati esse communem. At sperat adulescens, diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius, quam incerta pro Certis habere, salsa pro veris p At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione, quam adulescens, quoniam id, quod ille sperat, hic consecutus est. Ille volt diu vivere, hic diu vixit. Me, Aommerio , must come Io an end some d I let useach be consens mira our Mare. A Ime can be good without bring long, and is it is long wυ complain, av more Mana farmer inen autumn is comes Nature is ourotae, and is is accordiu to her lam tha at is old and ripe
Mouldoia and die. Quamquam, o di bonit quid est in hominis natura 6s
diu p Da enim supremum tempus ; exspectemus Taditessiorum regis aetatem; fuit enim, ut scriptum video,
Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnavit annos, Centum viginti vixit; sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, emuxit;
tantum remanet, quod virtute et recte factiS consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et menses et anni; nec praeteritum tempus umquam revertitur, nec, quid sequatur, sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet eSSe contentuS.
58쪽
CICERO π πτοὶ Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda sabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, nequel sapientibus usque ad audite' veniendum. Breve
enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent, praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. Ver enim tamquam adulescentiam significat ostenditque fructus futuros; reliqua tempora demetendis fructibus et pedicipiendis accommodata sunt 71 Fructus autem senectutis est, ut Saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quae Secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam, quam Senibus emori p quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, SeneS autem Sic, ut Cum sua Sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, Cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar, aliquandoque in portum ex longa
Age is bolder than Fouth, as it has no turriser stare in viam. Our creation and dissolution are lora the mori s
72 Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus officii exsequi et tueri possis mortemque contemnere; ex quo fit, ut animosior etiam
59쪽
DE SENECTUTE Senectus sit, quam adulescentia, et sortior. Hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est cum illi quaerenti, qua tandem re fretus sibi tam audaciter Q ageret, respondisse dicitur senectute.' Sed vivendi est unis optimus, cum integra mente Certisque sensibus opus ipsa suum eadem, quae coagmentarit, natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime, quae conglutinavit, natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile divellitur. Ita fit, ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine Causa deserendum sit. Diri is wrong, and mouming for Me dead unnece
Vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, 73
de praesidio et statione vitae decedere. Solonis quidem sapientis elogium est, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. Volt, Credo, Seesse Carum suis. Sed haud scio, an melius Ennius :Nemo me lacrumis decoret, neque lanera fletu Faxit. Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas
A man must realiis Me meaning of deata, or he wiulive in constant ferram Brutus, Scipio, Returus Doedriatis, so do our common illi rate soldires, wυ Men Mould an os man fear iis Iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad 74 exiguum tempus, praesertim seni: post mortem quidem
60쪽
senSus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus; Sine qua meditatione tranquillo esse animo potest nemo. Moriendum enim certe est, et incertum, an hoc ipso
die. Μortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere p75 De qua non ita longa disputatione opus esse Videtur, Cum recordor, non L. Brutum, qui in liberanda patria ecl intersectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non Μ. Atilium,' qui ad supplicium est prosectus, ut fidem hosti datam
ConServaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel co , poribus Suis obstruere Voluerunt, non avum tuum L. Paullum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non Μ. Μarcellum, Cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae Carere PASSUS est, Sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ii quidem non solum indocti, sed etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimes-Cent Θ
Isse is a mearin S. 76 omnino, ut mihi quidem videtur, rerum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae certa studia: num igitur ea desiderant adulescentes p Sunt ineuntis adulescentiae: num ea Constans iam requirit aetas, quae media dicitur Θ Sunt etiam eius aetatis :ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis; ergo, ut Superiorum aeta-