장음표시 사용
41쪽
DE SENECTUTE tueor animi, non corporis viribus. Quae si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa Cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim saCit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur, quando obrepat senectus; ita sensim sine sensu aetas senescit, nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.
42쪽
to OH Age for modi ing sucis passion as Mat for misi
I punished FlamininuS. 3s XII. Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O prae- Clarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum i Accipite enim, optimi adulescentes, Veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita est, Cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem Corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius Voluptatis avidae libidines temere et effrenate ad potiendum incitarentur. 40 Hinc patriae proditiones, hinc rerum publi rum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum lacinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium
nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis. Cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem. 41 Nec enim libidine dominante temperantiae locum
43쪽
esse, neque omnino in Voluptatis regno Virtutem posse
Consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima; nemini censebat sore dubium, quin tamdiu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum
quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstinguereti Haec cum
C. Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio l
Sp. Postumius, T. Veturius consule superati sunt, locutum Archytam, Nearchus Tarentinus, hospes noster, quilin amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni intersuisset Plato Atheniensis; quem Tarentum venisse L. Camillo, Appio Claudio consulibus reperio. Quorsus hoc Θ ut intellegeretis, si voluptatem asper- 42nari ratione et sapientia non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae essiceret, ut id non liberet, quod non oporteret. Impedit enim consilium voluptas, rationi inimica est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos, nec habet ullum Cum virtute Commer-
Cium. Invitus feci, ut sortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatu eicerem, Septem anniSPost quam consul fuisset; sed notandam putavi libidinem. Ille enim, cum esset Consul, in Gallia exoratus in convivio a scorto est, ut securi seriret aliquem eorum, qui in vinculis essent damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus eSt, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato Coniungeret imperii dedecus.
44쪽
Mat suasure mas Me flanda, of right and wronm: Mentiae Decius seem toprove Mas the Good and B uti I ure independent of easure. 43 XIII. Saepe audivi ex maioribus natu, qui se porro
pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea, esse quendam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumque dicere, omnia, quae saceremus, ad Voluptatem esse reserenda. Quod ex eo audientes M'. Curium et Ti. Coruncanium optare Solitos, ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quod facilius vinci possent, cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui quinquennio
ante eum Consulem se pro republica quarto Consulatu devoverat; norat eundem Fabricius, norat Coruncanius; qui Cum ex Sua Vita, tum ex eius, quem dico, Decii facto iudicabant, esse prosecto aliquid natura pulchrum atque Praeclarum, quod Sua sponte peteretur, quodque Spreta et contempta voluptate optimus quisque Sequeretur. Age in Iosing fleasure loras also iis evia consequences.
44 Quorsum igitur tam multa de voluptate 8 Quia non
modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis.
45쪽
DE SENECTUTE Caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis. lSed si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non sacile obsistimus ivine enim Plato escam malorum appellat voluptatem, quod ea videlicet homines capiantur ut pisces quamquam immoderatis epulis Caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest. C. Duillium, Marci filium, qui Poenos classe primus
devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam
puer; delectabatur cereo lanali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat; tantum licentiae dabat gloria. Sed quid ego alios p ad me ipsum iam revertar. 45Ρrimum habui semper sodales. Sodalitates autem Magnae Μatris me quaestore Constitutae sunt sacris Idaeis acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam servor aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationem Voluptatibus Corporis magis,
quam Coetu amicorum et sermonibus metiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, Convivium nominaverunt,
melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem tum Concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur. XIV. Ego vero propter sermonis delectationem tem- 46 Pestivis quoque conviviis delector, nec Cum aequalibus Solum, qui pauci admodum restant, sed cum VeStra etiam aetate atque vobiscum; habeoque senectuti magnam
gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant ne omnino bellum indixisse videar voluptati, Cuius est fortasse quidam naturalis modus), non intellego, ne in istis quidem ipsis voluptatibus, carere sensu Senectutem.
46쪽
Me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut ignis hibernus. Quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo, conviviumque vicinorum cotidie Compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus Vario sermone producimus. To be relean rom Me surrino offassion is a bussint. nuta eraves for Me immeriau pressere of sua re, ageis consens mira a more distant viam. At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo; sed ne desideratio quidem. Nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene Sophocles, Cum ex eo quidam iam adsecto aetate quaereret, uteretum rebus veneriis : Di meliora i inquit; ego vero libenter istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.' Cupidis
enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere; satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
4s Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur
libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret. Ut Turpione Ambivio magis delectatur, qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam, qui in ultima, sic adulescentia Voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam
senectus procul eas spectans tantum, quantum sat est.
47쪽
DE SENECTUTE Gat ean be Aa ier Man an old age di ita de Iestu sessure so nobis sciences Irae astro , or orare sumsuiu sucis as sonu, philosopυ, anae ora ou i At illa quanti sunt, animum, tanquam emeritis stipen- 4s diis libidinis, ambitionis, contentionum, inimicitiarum, cupiditatum omnium, secum esse secumque, ut dicitur, vivere i Si vero habet aliquod tamquam pabulum studii atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Μori videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae C. Gallum, familiarem patris tui, Scipio. Quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, Cum mane coepisseti Quam delectabat eum, desectiones solis et lunae multo ante nobis prae licere lQuid in levioribus studiis, sed tamen acutis Θ Quam 50 gaudebat bello suo Ρunico Naeviust quam Truculento Plautus i quam Ρseudolo i Vidi etiam senem Livium;
qui Cum sex annis ante, quam ego natus sum, sabulam docuisset Centone Tuditanoque Consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de Ρ.
Licinii Crassi et pontificii et civilis iuris studio loquar Θaut de huius P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex
maximus lactus est 3 Atque eos omnes, quoS Commemoravi, his studiis flagrantes senes vidimus. Μ. Vero Cethegum, quem recte Suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem l Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates Cum his voluptatibus comparandae λ Atque haec quidem studia doctrinae; quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod
48쪽
CICERO HTait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem; qua voluptate animi nulla Certe
hom inseresting the cuisure, of the vine i Homer re eunti Laertes as consoling his stly b agricia re. Curius, Me nobis conqueror of the Sabines, spent his last sars in this sursuit. Cincinnatus mas fond of i it secures fleastis, is finess, and fresseri F. Let Fouu men strepi eis intereus and old men theses. The suu Xenophonteias of Lysander and CFrus Hows hono much Me lauertho fit os agricul ure. Cominus sursued is uu Acthundredra Feam 51 XV. Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur
accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium, nec umquam sine usura reddit,
quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore Cum laenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. Quae Cum gremio mollito ac subacto sparsum Semen eXCepit, primum id occaecatum Cohibet, ex quo occatio, quae hoc essicit, nominata est; deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo
viriditatem ; quae nixa fibris stirpium sensim adulescit, culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; e quibus cum emersit, landit frugem spici
49쪽
ordine structam, et Contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.
Quid ego vitium ortus, satus, incrementa comme- 52 morem p Satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam omnium, quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum ac stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque pr reet; malleoli, plantae, sarmenta, viviradices, propagines, nonne ea emciunt, ut quemvis cum admiratione delectent8 Vitis quidem, quae natura Caduca est, et, nisi sulta est, ad terram sertur, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus, quidquid est nacta, Complectitur; quam serpentem multiplici lapsu et
erratico serro amputans Coercet ars agriCOlarum, ne
silvescat sarmentis et in omnes partes nimia landatur. Itaque ineunte vere in eis, quae relicta sunt, exsistit 53 tanquam ad articulos sarmentorum ea, quae gemmaclicitur; a qua oriens uva se ostendit, quae et suCO terrae et calore Solis augescens primo est peracerba
gustatu, deinde maturata dulcescit, Vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores. Qua quid potest esse cum fructu laetius, tum adspectu pulchrius 8 Cuius quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, et natura ipsa sed etiam cultura delectat, adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra secundior pQuid de utilitate loquar stercorandi Θ Dixi in eo 54
libro, quem de rebus rusticis scripsi. De qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri
50쪽
scriberet. At Homerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit, Laertam lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum sterCOrantem facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate. Nec consitiones modo deleCtant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertiuS. 55 XVI. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum; sed haeC ipsa, quae dixi, sentio suisse longiora. Ignoscetis autem; nam et Studio rerum rustiCarum proveCtUS Sum, et Senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita
Μ Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho
triumphasset, Consumpsit eXtremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplanS-abest enim non longe a me-admirari satis non possum vel hominis
ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt. Non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis, qui haberent aurum,
56 Poteratne tantus animus non emCere iuCundam SeneC- tutem p Sed venio ad agricolas, ne a me ipSO reCedam. In agris erant tum senatores, id est senes; siquidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est, eum diC-tatorem eSse factum; cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Μaelium, regnum appetentem, OCCupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et Ceteri senes ; ex quo, qui eos arcessebant, Viatores nominati sunt. Num igitur horum senectus miserabilis suit, qui se agri cultione oblec-