장음표시 사용
91쪽
quod paucis observationibus nixa . alias non
paucas habeant sibi adversantes. Gemmae, Crystalli, vitrum quoque, sive integra sint, sive in subtilissimum pollinem contrita , obsciara semper manent. Nihil ergo his prodest ad
Iucendum aut summe pellucida esse, aut albi fima evasisse; quorum altero lucem transmittunt expediti si me , altero partim implicant, partim quoquoversus regerunt. Similiter purissimi adamantes, ut saepe dictum est, ab externa aritate alii acriter fulgentes , alii obscurissimi recedunt. Demum quamplurima non pellucida corpora sive rudia fuerint, sive expoliista, sive in pulverem comminuta splendescunt, aut contra . Ut in aperto sit, posse quidem
externam pariter, interioremque corporum lcxturam eorum illustrationi favere aliquando, alias etiam obesse; at nullam cum illustrationis caussa certam, & constantem habere conis nexionem . Hujus vero caussae retegendae si qua
unquam spes fuit , nunc equidem esse longe maximam existimaverim. Postquam enim aliena industria, & nostra detectum est, omnibus pene corporibus eam vim esse communem,
92쪽
quae primum unius, deinde non multorum pro pria credebatur , facile contingere poterit in tanto numero, atque in tanta specierum varietate , ut eorum aliquod ejusmodi virtutis secreta prodat, quae ante a paucioribus arca nissime fuerunt custodita . Ac si forte ea de re decidatur aliquando, quae non semel inter Academicos nostros in disceptationem venit, qua ratione lucida corpora splendorem suum cum phosphoris communicent, non equidem vi deo quos fines habitura snt physicorum de Iuce cogitata. Nam si eam a radiante corpore in phosphoros immigrare statUam US , Ut nonnUt Iis placitum est, imo ut etiam nobis placuisse videntur indicare loquendi formae passim in hoc scripto a nobis ustatae, jam novum aliquod habebimus , quod in ipsa luce admiremur . Nova sane opinio non est, eam minimis, agilissimisque corpusculis contineri, quae a lucido perenniter, & undique effusa, pernicitate sumo ma quoquoversus evibrentur; at vero haec non dispergi statim, non suo ipso motu agitata distolvi, non continuo evanescere; sed extra fontes, unde manarunt, subsistere , nec parum-
93쪽
per, sed adhaerere obviis corporibus, ut Calor, & odores faciunt, sed in ipsis quasi agilitatis suae oblita sessitare; id enimvero novum quidpiam est, aut certe non admodum notum, omnino autem a nemine hactenus definitum.
Si ergo lucis corpuscula non statim dissolvuntur, ac e sinu radiantis corporis emissa sunt; sed permanent aliquandiu , & circa originem suam confertissima sunt, quid aliud requiritur, ut suam lucido cuique corpori atmosphaeram concedamus, uti omnium lucidissimo primum astronomi, dein physici tribuerunt Quae porro atmosphaerae si magnam partem lux sunt, non erit sane de his amplius disceptandum, quod non multo ante haec nostra tempora desolari disceptatum est, cui caussiae debeant diem dorem suum. Id enim tam esset inutile, quam de luce quaerere, unde luceat. Haec ad lucem Pertinent, quae a lucidis corporibus effunditur. Si vero ad ea quae ipsam imbibunt , animum Convertamus, nonne admirabile & istud videtidebet, ejusmodi vim, qua sese alieno splendore exornant, ita ipsis communem esse, ut inister generales eorum affectiones numeranda esse
94쪽
videatur 3 Quis vero mente, ac cogitatione
complectatur, quid , & quatenus, & quomodo
agant subtilissima illa, & summe actuosa corpisculorum agmina in rerum crassiorem Compagem, quam penetrant , cui veluti sese inne inint, qua retinentur Quandiu autem retinentur 3 Si nostros sensus consulamus, parum sci Iieet. At si ea nobis esset visus acies, qua vel minimam lucis scintillulam cernere valere mus , quod fortasse nonnullis animantibus, quae in obscuro vident , concessum est , profecto existimo longe aliter nos esse judicaturos. Ac quemadmodum multorum opinio est , neque improbabilis , corpus vere frigidum numiam esse, ita non minus verisimilis erit haec alte ra , nullum reperiri, quod omnino sit obscvirum. Id si quo in loco, in iis certe quaerendum erit , quae nunquam lucem aspexerunt ; atque idcirco in hac rerum universi tale, quae lucis, & umbrae vicissitudinlibus fluun tur , perpetuum erit exilium tenebrarum . Quod
si phosphori non aliena luce refulgeant, sed propria, haecque tum solum se prodat, cum fuerit a lucidi corporis radiis commota , &
95쪽
accensa, quae altera est opinio experimentis etiam quibusdam confirmata; en novas alias,& a nemine ante Prolatas doctrinas , qui bus rerum naturalium scientia locupletetur . Erit quippe in corporibus latens illud , ac Uere arcanum principium , quod a subtilissi mo illo igne inflammetur . Erit in rerum natura perpetuum quoddam incendium , aut certe crebro lucidorum aspectu assidue ins au randum. Huic non postremus sane locus erit
concedendus inter ceteras motiones hucusque a physicis ad excitandas , recreandasque nais turalium caussarum vires excogitatas. Perpetua itidem erit materiae hujus , quae sic inflammatur , dissipatio ; quae cum sine ullo , quod sensibus manifestum sit , defiagrantium corporum detrimento contingat , quis cogitando assequi possit ejus vel subtilitatem, vel instaurationem , ad sui tam longum dispendi uni ferendum accommodatam 8 Verum in tempestivum est vel recensendo haec , atque alia multa ex his consequentia persequi veliste , quae multo plus diligentiae, ac temporis, quam nunc concessum sit, ad inquirendum,
96쪽
& meditandum exposcunt. Nobis satis esse debet viam aliis ad praeclara haec coepta, observationibus nostris, & fortasse etiam cogitatis munivisse . MULTA AEsCONDITA SUNT MAIORA RIs