De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

evolasse . Ut in proclivi si alterutrum cogi tare ; vel multo diutius rebus inhaerescere tu cis , aut ejus in quo lux residet, corpuscula, quam caloris; vel si parem utrisque inhaeren di vim tribuamus, non parem tamen esse visui, & tactui de rebus sibi objectis judicandi subtilitatem ; quo fiat ut cum alter se adhuc sentiat percelli, alter nihil , vel minimum com

moveatUr .

XLI. Non dissicile autem in hanc postreis mam sententiam venient ii, qui unum idemque ignis corpus & calorem esse constituunt,& lucem; calorem quidem si vario motu, &inordinate ignis ipse agitetur; lucem vero, si ejus corpuscula in series quasdam , atque in rectas lineas disposita , & propulsa in oculos

intuentium incurrant. Quantum Porro memorata experimenta cum hac sua opinione colia: Ieant, ipsi judicaverint. Profecto ad calorem jam chartae impressum vertendum in lucem, nihil invenire poterunt aptius , & sententiae suae accommodatius extraneae lucis appulsu. Quae cum in rectas lineas iam sit digesta, & a radiante corpore vehementer, perniciterque vibrata sDiuitiam by Cooste

62쪽

x si X

hrata, congenerem materiam in charta ober

rantem pari modo impellet, digeret, atque ordinabit. Sic quod solum tactum assiciebat, oculum etiam pergrata fulgoris specie recrea.hit . In hoc igitur proposita experimenta opinioni suae habent egregie consentientia. Sed nescio an pari ratione illud quoque consensu rum sit, quod de splendoris illius figura tam certis, definitisque terminis circumscripta commemoravimus. Neque enim satis perspicimus, quomodo ea tam exacte ab igneis corpusculis Excipi, aut ita constanter Tetineri possit. Ca loris nempe sive ignis id ingenium est, quod nemo certe illorum dissilebitur, ut se se assidue nitatur expandere , imo reipsa expandat se quoquoversus. Qui ergo fieri poterit, ut in tra limites a lamina imprel Ios irrequieta illa ,& summe impatiens natura se contineat J Quod si hos transiliat, si diffundatur in reliqua char tae spatia , si exinde impulsoni externae lucis objiciatur, cur accendi non debeat; cur ac censa conceptum fulgorem ultra laminae vestigia non protendat, ejus idcirco imaginem amplificans, aut verius effusa discursatione conturbans p

. G a Haec

63쪽

Haec igitur perpendant ii qui lucis, & caloris

naturam invelligando, quantum ingenio valeant, experiri volunt. Quos neque illud ignorare oportet , calore ignis non solum chartam , sed & alia multa corpora lumine augeri; in aliis uero eam splendoris vim manere, quae ante fuerat; in aliis demum non paucis ita opprimi, ut penitus extincta credi possiet, nisi

recedente adventitio calore denuo reviviscere cerneretur. Sed adhuc non licuit eum mihi numerum observationum compa Iare, quo possint ejusmodi corpora in certa genera digeri, ut alia cum aliis conferentes quid cum ignis,& caloris natura conveniant, aut quantum ab ea disIentanea sint, cognoscere valeam US,

XLII. Sed jam tempus est, ut ad eos phosphoros veniamus, quorum opifex, & effector est ignis. Hic vero illud minime opus est commemorare, quod non semel professi sumus, nos eam vim ignis ad hos phosphiros conficiendos requirere, quae corporum tantummodo exteriorem texturam, & leviter quidem , attingat, non intimam mixtionem peris vertat , aut dilIolvat. Itaque aliqua duntaxat

64쪽

sui vestigia in ipsis ignis relinquat, formam vero eorum ne ita mutet, ut & ea dici minime po sint, & ea reipsa minime sint quae ante fuerant. Neque enim phosphoros volumus, qui carbones, aut cineres, aut calces sint, sed qui hoc aut illud coi pus esse cognoscantur. Porro ejusmodieriant ii, quos non urendo, & cremando, sed

tantum siccando , aut torrendo conficiemus. Torrentur autem in mixtis corporibus non ais

quoius humor, qui refugiens vim ignis resoLvitur in vaporem , denuo in aquam, si apte capiatur, rediturum ; non salinae, non terre. stres naturae, quae aut liquantur abeuntes pie. Iumque in vitrum, aut siccescunt solum imis pensius, aut fatiscunt in calces; sed olea, &pinguitudines illa fere sunt inter cetera principia, quae proprie torrescunt. His maxime foeta sunt vegetabilia, & animantia. In quibus nihil propemodum esse, quod convenienter torrefactum in hoc phosphororum genus inis duci non possit, indicia sunt non levia. Sed observationibus fidendum est, non conjecturae. Quapropter eorum hic tantummodo fiet commemoratio, quorum mihi certa sunt experia

65쪽

menta ; cetera in aliud tempus reservo per diligentem inquisitionem prius e Xploranda .

XLIII. In animantium ergo genere Carnes

phosphori fiunt, si assentur. Sed mihi de alabis tantum id constat, uti sunt gallinaceae; alias enim experimentis non attigi colorem Ueritus, quo lucem rejici , aut opprimi non eram oblitus . Ossa quoque licet suapte natura sub radiis lucidi corporis inclarescant; attamen ustulata & fulgidius lumen induunt, &insueto colore suffusum . Pariter nervi tolli , aut potius calore adsiccati, CoqUe non magno, evadunt in Phosphoros splendidissimos, neque tam cito acquisitam facultatem dimittentes . Cum vero universa fere animalium compages ex nervis constet; quidquid autem est hujus modi, materiam in se Te condat viscidam, tenacem , & conficiendo glutini aptissimam ; non male me conjectare arbitrabar , si animalia glutina torrefacerem, ex his quoque phospho. ros splendoris fortasse non contemnendi esse prodituros . Neque vero ista me opinio fefellit: namque & ichthyocolla, & gluten fabris

lignariis usitatum hoc artificio ad eam splenis doris

66쪽

doris dignitatem perducta sunt, qua fulgidissi mo cuique hujus ordinis phosphoro non immerito possent aequiparari. Non minus autem aliarum rerum, quae animalis generis sunt, curiosus fui . Has torrendo similiter exercui; atque earum pars quidem industriam meam frustratae sunt ; pars votis responderunt . Pemnae , atque ungulae, Corpora, ut ante vidimus, de se obscura, ovorum item albumina hucuseque multis modis ustulata lumen recusare peris reXe Tunt . Secus ovorum putamina, & vitelli .

Sed hi non prius lumini admittendo idonei

evasere, quam durati essent, & oleo expresso in solidam , ac pene exsuccam massam

compacti et oleota quippe succo dum adhuc diffluunt , si calor accedat , magis , magisque

mollescunt, & siccari recusant, quemadmodum opus esset, ut torreri sine deflagratione possent. Aridi vero, aut saltem macriores post olei expressionem effecti moderatissimo calore, ac sui ne minimam quidem notam ipsis in rente, jam lumen arripiunt, atque ostentant, quod ante prae illius succi exsuperantia vel adhaerescere ipsis , vel obrutum cum esset,

67쪽

prodire satis , atque emicare non poterat . Jam vero quid est, quod ex his ovorum paratibus altera tam levi artificio , altera nullo modo ad amplexandam lucem adduci potuit pQuid est quod Lemeryo similiter ex utraque

Hombergianum phosphorum conficere molienti, vitellus facilem se , atque obsequentem . praeis huerit; album en vero pertinaciter repugnarit Quae simultas, aut amicitia his corporibus cum Iuce ; quae vero convenientia inter meos, Hom-hergianosque phosphoros intercedit; ut quae sub aspectu lucidi corporis vel obscura manent, vel inclarescunt, eadem quoqUe aut nihil attatactu aeris commoveantur , aut continUO EX

candescant, & ardeant Profecto haec novam offerunt nobis investigandi, meditandique materiam. Verum ea persequi neque hujus temporis, neque praesentis est instituti; commentarium enim scribere mihi proposui, non phy- sicas quaestiones agitaTe . Quapropter ad ea reis vertens , quae hujus sunt argumenti , minime praetereundum esse arbitror, inter cetera, quae ad animantium considerationem pertinent, etiam de lacte capta fuisse paria his, quae ante ait

68쪽

limus, experimenta. Cum enim in ea sumi cione essem, quam indicavi, alba corpora si scipiendo extraneo lumini esse quam maxime apta; non potui & laetis, & nivis, & alio rum id genus candore praestantium corporum in meis observationibus oblivisci. Tentavi erogo in primis h.ec duo; sed irrito successu. Ac laetis quidem fluentem naturam, nivis au tem alias affectiones, quas modo Commemorare non est opus, causatus sum s cum enim de rebus abstrusis, & novis agitur, facile est cogitando in diversa nos trahi. At sive pro habilis fuerit, sive inanis haec mea de lacte conjectura, ab experiendo tamen non destiti. Neque enim induci facile poteram, ut Crede rem , laeti omnino deesse materiam, quae inphosphorum apte tractata verteretur. Noveram quippe in eo viscosissimas partes inesse ; quod nec ignorant artifices multi, ex caseo diligentere toto, & una cum viva calce subacto tenacissi mum gluten, & ad multa utilissimum conficientes. Ex caseo igitur siccato, & roilo phospho rum me habiturum esse conjiciebam et nec male me conjecide eventus ipse d8monitravit.

69쪽

XLIV. Eadem ars quae animantium classem novis phosphoris locupletavit, etiam vegetabilium genus simili decore insignivit. Gummosa hic quoque excellere visa sunt; arabicumgummi prae ceteris ; deinde tragacantha ; mirrha

etiam splendorem aliquem, sed rubidum , &at rore multo mixtum adepta est; fortasse quod sine aliqua nigroris nota uitulari non potuerit . Omnino enim ejusmodi res sic igne tractari debent, ut si fieri possit, tantummodo

siccescant, nulla vero ustionis labe de nigrentur. Solent autem vi caloris gum mea haec tuis mescere; quod intus conclusus humor facilem exitum per viscosum , tenacemque corticem non inveniat. Quapropter mitis ille calor suis stinendus eth ita, ut aquosus vapor sensim , placideque exhaletur . Hac ratione aridum , ac veluti cartilaginosum corpus relinquitur, quod quo magis albicabit , eo clariore lince refulgebit. Neque minore cura nucum genus omne , legumina , frumentorum grana ,& farinae torreri debent, si quidem ex his alicujus pretii phosphoros habere cupiamus . Ea nempe siccari tantum sic volunt, ut ex albis

Disiti se brum Cooste

70쪽

albis levissime flavescant, aut si flavo colore natura sua fuerint, uti plura sunt, subrufum acquirant. Id in leguminibus praesertim observandum est; quae si hac ratione arefacta sint, hiabilia evadunt, & tritui facile cedunt. Attaque his notis corpora ista Convenienter praeis parata esse ad lucendum cognoscemus. Enim vero leve hoc artificium phosphoros mihi dedit eximii splendoris ex amigdalis, ex casta.nearum fructibus, ex fabis, ex ciceribus, ex phaseolis, ex avena, ex triticeis pastillis; verabo ex quibuscunque rebus, quae mihi primum in hoc frugum genere sese objecerunt; atque his sine discrimine adhibitis , cum eundem omnibus experimenti exitum esse animadverte rem , ceteras volens praetermisi; tempus enim& otium me prius defecturum esse intellexi, quam aptam ad hujusmodi phosphoros confi ciendos materiam. Inter alia quorum Pericu tum feci, non omittam hic commemorare granum illud quod his temporibus adeo in usu, imo in deliciis est Europaeis, genus omne vota luptatum ex remotissima quavis terrae plaga

conquirentibus. Videtur autem eo magis com H a me mota Disitired by Co le

SEARCH

MENU NAVIGATION