장음표시 사용
81쪽
ignem lucendi vis ab innata . Disserunt vero etiam lumine ipso artificiosi phosphori, & naturales . Namque illi vividius lumen, sed ru. hescens utplurimum, nonnunquam fuscum assu munt ; idque aliquanto etiam diutius retinent: hi magis ad candorem vergunt splendore suo, aut diluta favedine suffusi apparent; citiusque
conceptam lucem EXUunt. Vertim nec ita conis
stantia sunt haec, nec Cmnibus ejusdem generis phosphoris ita communia, ut aliqua in
ipsis varietas non reperiatur. Namque ut alia omittamus, inter naturales phosphoros non desunt qui & acriter fulgent, & perdiu; ob
eamque caussam physicorum observationem, ut initio diximus, non effugerunt; & aliqui etiam, ut lapis cyaneus, rubescens lumen effundunt i& demum in artificiosis terebinthina Colophonia, quae, ut sui generis fert conditio, nec adeo remissi, nec adeo brevis splendoris est, lucendi virtutem , quod in eodem gcnere singulare est, etiam post multos annos conseris vat. Sed pauci omnino hi sunt in adeo amplis generibus; neque in tanto numero videtur habenda esse ratio paucorum. LII,
82쪽
LII. Cum ergo ea splendendi vis, quae
aut a sola natura originem habuit, aut salistem igne non procreatur, aut quae in vetustis calcibus residua est, aliis affectionibus praedita sit; aliis vero quae in torrefactis corporibus, aut recens exustis reperitur; facile cuipiam in mentem venire poterit, duas ipsius species esse statuendas . Multo autem magis, si certa quaedam cuique speciei, & definita natura subesse videatur. Videtur autem re ipsa in torrefactis,& recenter exustis corporibus lucendi virtus oleota principio, sive, ut chemici loquuntur, sulphureo potissimum inhaerere . Namque & id torreri prae ceteris aliis principiis jam demonstratum est; & multa eorum, quae ab ustione recentia sunt, notam ejus, inter cetera, non obscuram praebent odore sulphureo, quem eX- spirant. Naturalium vero phosphororum; itemque corporum, quae macerationem, aut simile quidpiam tantummodo palTa sunt; & vetustarum calcium splendorem, si cui elemento prae aliis , terrestri certe insidere credibile est . Corpora enim quae natura sua, & sine ulla praeparatione alienam lucem combibunt, ea fe-
83쪽
re sunt, quae in calcem abeunt, si urantur; atque ideo terrae plurimum, & calcariae quidem
naturae , in sua compage recondunt. Maceratio ne autem quae in mixto corpore pinguiora sunt resolvuntur : sic terrestria quae remanent macri
ra fiunt, magisque sincera; certe ab eo quod maxime lucem obruere poterat, expediuntur. In vetustis demum calcibus haec ipsa terra superesse incorrupta potissimum videtur; quae cum sit maxime fixa, & minime omnium mutabilis, apta prae aliis est ad constantem illam & perpetuam vim continendam. Secus vero sales,& sulphur. Illi enim & aeris, & humiditatis, & contrariorum salium noxas facile contrahunt ; hoc vero non minus facile sese a reliqua mixtura expedit, aut levi quavis motione , ut est suapte natura fugacissimum, dissipatur. Quam ob rem non mirum, si nec diu maneat in corpore; & quandiu manet, vegeta illa virtus, quae ipsi inhaerens recentes calces nobilitat, integra, & nihil immutata
permaneat i eo autem evolante, ac tandem
per vetustatem absumpto, ipsa quoque sensim debilitetur, ac contabescat. LIII.
84쪽
LIII. His igitur caussis facile quis sibi per
suaserit virtutis hujus , qua corpora EXternam sibi lucem adjungunt duas species esse, quae si a rebus, in quibus illustrius apparent, de nominandae sint, altera terrea, seu calcaria ;oleosa uero altera. seu sulphurea convenientis sime appellentur; exemplo videlicet a vi ele ctrica ducto, cujus similiter cum duae sint spe cies , eandem ob caussam alteri vitreae, alteri vero resinosae nomen impositum fuit. Mihi caeteroqui non levis suspicio est utriusque luaciferae virtutis Unum quodpiam, simpliciusque principium esse, in quod ambae tandem conveniant . Imo si longius me abduci philosiphando sinerem, parum abesset, quin praeter has vires, quae ut in multis diversae videan
tur , eodem tamen genere Continentur, alias
etiam, quae sub disparatissimis generibus pos tae sunt, in illud idem commune principium
resolvi cogitarem, aut saltem occulto aliquo nexu, & ordine inter se aptas esse, & colli gatas . In quo sane acutissimos quosdam na turalium caussarum scrutatores imitarer, qui non multo gravioribus indiciis adducti de si . Κ mili
85쪽
mili nexu inter nonnullas corporum proprietatates longe disiunctissimas suspicati sunt. Quid enim a vi electrica, quid a luce magis alienum , quam ros Et tamen non defuerunt qui quod metalla ex omnibus corporibus nec electrica fieri , nec evadere in Phosphoros , nec inter nocturni , serenique aeris vapores madefieri hucusque visa sint, ab ea suspicione temperare non potuerunt , has affectiones si
minus communi quadam natura, at certe amcano aliqv vinculo contineri. Quidni ergo& nobis id ipsum cogitare licuerit , qui hane ipsam metallorum cum luce simultatem nostris observationibus confirmavimus 8 Sed conjecturis adhibendus est modus; praesertim cum eam spem necdum abjecerim metallis in phosphororum classem aditum fore aliquando. Id fortasse vulgari aliqua , & obviae praeparatione obtinebitur , de quae ne quisquam antehae cogitaverit, facile hoc ipsum effecerit, quod vita sit minus recondita , & opero . Profecto eandem ob caussam existimo HeImontiani silicis, cujus mentio initio facta est, praeparationem hucusque latuisse. Quis enim in ani
86쪽
mum induxisset sola ustione in phosphorum
abiturum lapidem eum , qui summum ignis ardorem sic ferat, ut liquari se potius in vi trum , quam in veram calcem converti patiatur 3 Et tamen ejusmodi lapis in forna ce , dum figlina Opera coquuntur , exustus fragilis fit , coloris candidi , atque in lincem sic avidus, ut vix conspectam arripiat illico, & arreptam aegre dimittat. Ne cui vero fragilitas illa, & candor imponant, sci re oportet, lapidem sic exustume non sinere se aut humore dissolvi, aut acribus liquoribus attingi; ut liquido constet, quod paullo ante
dictum est, eum longissime a Uerae calcis na
tura distare. Igitur & metallis accidere simi liter poterit, ut artificio nec admodum ex quisto, & jam fortasse noto, ad eum splen dorem , quo majore opere nondum potita sunt, tandem perducantur . Enimvero eum salem , qui ex cerussa aceti spiritu soluta concrescit, & sal vel saccharum saturni com muniter dicitur, lumen aliquod arripere, idque minime dubium animadverti; siccus tamen sit oportet, nec ita vetustus , ut peris
87쪽
spicuitatem amiserit. Huc referri etiam posset
cadmia fornacum, tutiae nomine communiter nota. Haec enim inter metallica & consuevit.& re ipsa debet referri. Ejus quippe origo est
ex halitibus, quos minerae quaedam, & qua dam metalla dum funduntur exspirant. Hi altiora petentes ferreis hastis in summo forna cum adhaerent , iisque crustas inducunt cin xei , & aliquantum ad caeruleum uergentis C loris , arborum corticibus similes, intus leves, & cavas , extrinsecus vero minutis granulis asperas, superficie autem convexas; ut forma ipsa facile prodat, eas oblongis rotundisque corporibus accrevisse. Cadmia ergo luci expista splendorem induit vegetum, rubentem, &diuturnum. Sed quod admirabile prorsus est, eum splendorem contrahit solum conueXa pars, quam asperam esse diximus, non cava, quae levis est, aut saltem non omnino impolita. Omitto hic alia metallorum Tecrementa, uti flores, ut vocant, & calces, in quibus etsi notata sunt nonnunquam lucis vestigia quaedam , incertum est tamen ejusmodi lumen metallicis
partibus, an terrestri alicui vel salinae mixtin
88쪽
m, cujus similes concretiones omnino expertes esse nemo dixerit, sit tribuendum. LIV. Quapropter cogitatione hac phospho. ros ex metallis conficiendi seposita, me interea paulisper convertam ad id, quod nunc de cadmia dictum est, superficiem eam, quae
aspera est, ab externa claritate luculenter aciscendi ; aversam autem, quae levis est, & cava, obscuritatem suam ut plurimum retinere . Hanc sane rem non magni faciendam esse exus imarem, nisi aliae observationes cum his com sentirent; quae vero consentiunt inter se, negligi tuto posse non videntur. Equidem nonnulla marmora lumen vidi reficere quandiu polita essent, aut saltem ad extremas oras veluti
repellere ; politurae autem nitore amisso, id facile jam complecti, ac retinere. Si quid ergo ex his observationibus conjectare licet, superficies ut dispositae sunt ad lumen reflictendum , sic adhaerere ipsum corporibus si nunt, aut prohibent. Quod si haec faciunaquae lucem reflectunt, quidni & faciant quae refringunt Par certe videtur ratio. Sed res experimentis definienda est: quae dum med
89쪽
lor , atque ad perficiendum opportunitatem exspecto, unum vel alterum adducam interea, GUae non omnino a re praesenti videntur esse aliena . Vitream ergo ampullam puteali aqua plenam diurnae luci objecimus, inde in obscvirum confestim reduximus. Obscurissima visa est; nec aliter rem fore exspectabamus . Guttas aliquot liquoris ejus, quem oleum tartari vocant, in aquam infundi jussimus. Continuo turbida facta est, & albidi coloris: sic enim putealium aquarum fert natura, praegnantium scilicet calcaria terra. Tunc iterum in luce Posita ; mox Tetracta in tenebras . Alia ibi apparuit, ac erat ante; pallido videlicet limine sic imbuta, ut ampullae figura. distinctissime cerneretur. In locum putealis aquae
pluvialem substituimus, in qua specularis lapis solutus fuerat ; est enim hujus lapidis proprium , Ut contritus, & in aquam conjectus in ea salium instar resolvatur, nec ejus tamen perspicuitati ossiciat. Aquae sc, ut dictum est, hoc lapide saturatae idem tartari liquor affusus est; & idem fuit exitus experiis menti . Terrestria ergo corpuscula quandiu
90쪽
exilissima sunt, disgregata , summe perspicua ,
superficiebus suis optime cum aqua, in qua fluitant, congruentia, externam quidem lucem facile combibunt, sed pari facilitate transmittunt; transmissam vero, nec retentam, ostentare non possunt in tenebris . Ubi vero affisi salis vi coire una , crassescere, contacta mutato perturbari coeperint , jam expeditus luci transitus non datur amplius , quae idcirco implexu illo haerere nonnihil cogitur, dum ab
eo expediatur. Interea vero dum haeret, modo nihil ei obsit , sese praebet conspiciendam ,
Obesse vero multa possunt, inter quae tum colores, tum metallicae admittiones. Nam si Ioco liquoris tartari , saturni salem in aquas ante memoratas infuderis , eas quidem turbidas efficies , & Iacteas , sed minime lucentes obtinebis. LV. Quae hactenus dicta sunt de luce, quT ut reflexae est , aut refracta, modo faci- Ie corporibus , modo nihil adhaerescit , magnam quidem habere vissentur similitudinem veri; sed ne verae esse fidenter, ac secure pronunciemus, illud videlicet praecipue obstat,
