De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 화학

71쪽

memorandum, quod non ad ullum ex recen

sitis generibus granum casse, de quo scilicet nunc loquor , sed ad aliud plane diversum referri debeat . Neque enim fabae species est ;sed Jussieuo auctore, semen arboris in j a itanorum genere collocandae. Hoc igitur semen mediocriter uitulatum, non vero sic tostum, uti ad pervulgatam ejus potionem torreri, aut potius amburi solet, lumcn concipit, rubens tamen, & fuscum , & omnino ejus dissimile, quod vera legumina de se promere dictum ei quo magis appareat, in hac luminis diaversitate non modicam paItem habere nativam rerum mixtionem , XLV. Sud inter alias res, qUas ante Unos eodemque genere complerius sum , Una qUaepiam nominatim proponenda eit , quae cum sit vulgatissima , & tanti praeterea usus, quanti nihil aliud reperire liceat vel inter ea, qUae maxime hominibus frequentia sunt, & nece it ria ; videtur hoc ipso peculiarem commemora tionem pollulare. Panis est, de quo loquium ur. Is locum habet in hac phosphororum c.asse non po iremum . Neque ut in iplam ina

72쪽

ducatur, alia arte opus habet, nisi ea, qua panis fit, cum ante aut farina esset , aut pasta . Subactio enim , & coctura , quae ex his panem faciunt, faciunt simul phosphorum pribatissimum . Splendet autem panis iis maxime in locis, quae minus torrefacta sunt, & a rufo colore ad album magis inclinant . Medulla panis priusquam torreatur, obscura est ; to. a vero igne modico, etiamsi vix flavescat, splenadens fit tamen, & plerumque ad eXtremitates , atque ad angulos magis, quam aliis in locis. En igitur quam levi mutatione ph Pliorus ex farina, re videlicet per se ob ira , conficiatur. Mutatione autem multo minotare fit alius quidam phosphorus ex eadem materia , non ita quidem lucens ut panis, sed lucens tamen satis clare Notum est ex farina, multa aqua instar liquidi glutinis diluta, tenues quasdam bracteas fieri, si parum ejus glutinis inter calentes ferri laminas siccetur convenienter. Hae bracteae , nescio enim quo alio eas nomine aptius appellem, usui sunt cum in multis aliis , tum vero in litteris ob signandis; atque ad id solent pigmento aliquos

73쪽

quo, praesertim autem rubro colorari; ceterum

enim candidae sunt ; quo constet nihil passam esse farinam ab aestu laminarum. Modo haehracteae diurnae luci expositae eam imbibunt, &uberius quidem, atque alacrius, si calescant, uti de charta demonstratum est. XLVI. Hucusque ignis ita egit in corpora , e quibus phosphoros produxit, ut ea visus

sit non magnopere immutasse. Non ita vero lenis esse videtur in alia quaedam , quae ad eundem splendoris gradum non perveniunt , nisi unum vel plura eorum elementa vi caloris fuerint ceterorum nexu exsoluta. Talia sunt

resinae quaedam . Ex his proliciendus est acidus latex; mox oleum, quod propter subtilitatem aethereum vocant. Restabit ab hoc opere soli da quaedam, pellucens, friabilisque massa, te

vore vitrum aequans, electrum autem attrahen

di facultate. Colophoniam vocant ob eam , quam cum resina hujus nominis habet smilia tudinem . In hac splendendi vis residet. Quam tamen in omnibus resinis ita, uti dictum est, in colophoniae speciem solidatis nondum mihi observare datum est, sed tantum in pinea,

74쪽

in succino, & praecipue in terebinthina . Uetarum minime despero alias plures artificio aliis quo singulari, aut fortasse apta solum ignis adminil ratione ad eundem honorem esse peris ventUras. Profecto quoties memoratas resinas ad splendendum, ita ut dixi, praeparari curavi, summam operis in illa ipsa ignis convenienti administratione positam esse manifesto cognovi. Est enim in iis siccandis excoquenta disque certus quidam modus, quem nisi attingat artifex, obscurae manere pergant ; si ver excesserit , splendendi vim amittant. Itaque

nec tam leni calore tractandae sunt, ut maneant incoctae ; nec ita magno, ut incipiant exuri. Modum autem hunc quem servari Conis venit , quantum experientia me docuit, extilislantis olei color ostendit. Nam simul ac ex albo flavere incipit, indicium est operis fruactum , si ultra pergamus, jam jam esse periturum . Nempe oleolam resinae partem plus julto amburi coepisse ea coloris mutatio significat. Quod sane cum eo convenit, quod ante monuimus, Cum de aliis corporibus torrefaciendis ageretur; in quibus similiter juitae ignis

ad i

75쪽

administrationis indicia potissimum ex colore desumpsimus. Fortasse una re ipsa est omnes hos phosphoros praeparandi ratio; imo una fortasse in ipsis natura est, in quam & ignis, dum ad splendendum praeparantur, & exterana lux agit, cum jam praeparati, ejus fulgore se induunt. Oleola certe pars est, uti jam diximus , quae in mixtis corporibus ignis vim praecipue sustinet , dum torrentur , aut exsiccantur. Exsiccari autem non possunt, nisi quod in ipsis subtilissimum est , exhaletur multo minus torreri . Ergo si ex terebinthina resina , dum in colophoniam excoquitur, ataque densatur, calore, qui vix bullientis aquae fervorem aequat , & acidus liquor, & tenue oleum exstillantur ; cur glutina, leguminosa,& frumentacea grana, farinae, & alia id ge

nus corpora, non minore certe caloris vi tor

re facta subtilissimos ejusdem naturae halitus ex spirare non dicamus; quibus abactis oleum, quod in iis corporibus reliquum est, densetur,& veluti in specti m quandam tenuissimae colaphoniae solidescat Porro non deessent, quae harum gerum fidem facerent , si opus esset,

aut Diuitiam brum Coos

76쪽

aut si ea modo persequi liberet. Verum haec in aliud tempus sunt rejicienda . Namque in ea spe sum & resinas ceteras, ut paullo ante dixi, & quodcunque pinguitudinis genus aliquo artificio in phosphoros esse abitura . Id si effecero, effeci autem in multis, qUae natira sua non lucent, frixa vero lumen conce perunt , nec ita implexa erit, & magis tuta istarum rerum disquisitio. XLVII. Jam vero de his artificiosis pho sphoris dicendum restae , in quo praecipue ,

quantumque differant a naturalibus. Hos autem ipsos arte praeparatos phosphoros dis in guere oportet diligenter ; ne forte quae non nullorum propria sunt, ceteris communia esse

reputemus. Alii ergo, quod iam ostendimus,sne ignis opera facti sunt, ut telae, & chartae; uel saltem nihil ab eo sunt passi, uti bracteae

ante memoratae: alii vero eX corporibus ali qUam mutationem ab igneo calore perpessis prodierunt. Haec rursus mutatio vel eorum mixtionem leviter solum , & superficie tenus attigit; vel intima conturbando funditus everutit . Illud rebus tantummodo torrefactis acci

I dere

77쪽

dere diximus; hoc vero exustis, aut vi acrium liquorum Balduiniano more prius solutis, dein vehementer candefactis. Qui ergo splendendi vim igni non debent, sed macerationi , aut alii simili caussae, ii omnia cum phosphoris

naturalibus habent communia. Qui vero ignem dignitatis suae auctorem , atque opificem nacti sunt, ii quaedam habent omnino peculiaria, Haec autem non ad lucem spectant , qua collustrantur; cum iisdem lucis generibus excitentur ad splendendum , quibus naturales phosph ri, & eadem prorsus alacritate ; sed aut ad ipsam lucendi facultatem, quam ignis adjumento acquisiverunt, aut ad lumen, quo a lucidi corporis aspectu ornati discedunt. XLVIII. Quod attinet ad splendendi facultatem , distinctione opus est , ut ejus differentias , quae porro non ita modicae sunt, in apricum proferre , & suo quasque lumine illustrare valeamus. Scire igitur oportet, phosphoros, quos torrefaciendo praeparamus, eam vim, quam opere illo consequuntur, post aliquod tempus sic amittere, ut in pi illinam obisscuritatem relabantur: quod sane longe abestab

Disit ipse brum Cooste

78쪽

ab illa naturalium phosphororum perpetuitate , atque constantia, quae nulli vi cedit, & for lasse ne ipsi quidem totius eorum compagis distatutioni. At vero qui sola ustione, aut Balduini artificio procreantur, ii duplicem quandam splendendi virtutem in se videntur

continere ; alteram quidem vegetam , atque in multis ejus similem quam torrefacta praese ferunt; imbecilliorem alteram, nec mUltum ab ea distantem, quae in naturalibus phosphoris reperitur. Illam non qualem ab ignis tor mento exeuntes reportant, vividam , alacremque diu conservant; sed torrefactorum phosphoro rum instar, paullatim quidem , & serius, sed aliquando tamen deponunt, ac tandem veterascendo videntur amittere ; hanc vero ita conservant, ut si ex observatione praeteriti tem poris , futuri aestimationem facere liceat, nulla aetate peritura esse videatur. Profecto cineres, aut potius subtilissimas terras e combustarum plantarum lixivio residentes lumen aliquod, nec ita languidum post multos annos sub diurana claritate concipere, atque in obscuro de se

fundere observavi. Sales quoque in his lixLI et viis

79쪽

viis per diuturnam in tepido loco moram sponte concrescentes, & mirabilem illum Glaiberianum aemulantes; itemque illos, qui ex cineribus cum vulgari sulphure ad albitudinem crematis extrahuntur, etsi vetustissimos, acriter fulgere conspexi . Lucifera ergo vis igne comparata , in exustis corporibus in aliam remissiorem , sed ut conjuctare licet , perpetuam abire; in torrefactis autem non solum remitti , & multo quidem minore spatio, quam in illis, sed omnino extingui videtur, & interire . Spatium vero istud non omnibus idem est. Gummi arabico longissimum fuit sex die rum ; ne unius quidem pani; granis casse vix

paucorum minutorum .

XLIX. Quemadmodum autem virtus haechrevi tempore amittitur; ita non longo, &facile potest restaurari . Suffcit languentes hosphosphoros, aut potius emortuos excalfacere; nam torreri eos acrius non est opus. Sic effoeta virtus reviviscit . In quo bononiensis phosphori ingenium aemulantur, imo & aliorum eadem arte paratorum. Quoties vero id re

80쪽

est mihi, rem videlicet non experto. Neque in nostro lapide id ipsum a quoquam, aut in suis phosphoris a Fayo tentatum fuisse novi :quo minus mihi vitio verti possit , quod eandem rem inquisitione certe dignissimam de meis phosphoris agens praetermiserim, aut pitius in aliud tempus una cum aliis non Pa cis differre constituerim . .

L. Interea illud minime hic praeteribo quod mihi constanti observatione compertum est, atque ad eandem splendendi facultatem

pertinet , quam res torrefactae adipiscuntur . Hanc nempe de se non statim produnt, atque ab igneo ardore discedunt. Sinendum est ut aliquid de concepto aestu remittatur exserit enim se acquisita virtus eo alacrim, quo Corispus magis refrigescit : ut videatur externa lux

caloris societatem refugere. Atque in hoc pariter hi phosphori bononiensem imitantur, qui calens adhuc lumen respuit; imo licet calidus non sit, modo a praeparatione sit recens, &lucis aspectui nondum assuetus, Iudem se praebet ad ejus ample Xum . LI. His ergo praecipue differt acquisita per ignem

SEARCH

MENU NAVIGATION