Acta Sancti Victorini episcopi amiterni et martyris illustrata atque de ejusdem ac 83 ss. martyrum amiternensium coemeterio prope Aquilam in vestinis historica dissertatio cum appendice de coemeterio S. Saturnini ... auctore Joanne Marangoni

발행: 1740년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

82쪽

DE COEMETERIOSS. THRASONIS,

Nuper detecto Via Salaria Noquar ac de Inscription

bus in eo, alii que ab eo tempore repertis .

OST editionem operis.

cui titulus est: observati nes in coemeteris Mart rum . o priscorsm ct ianorum, Typis Vaticanis anno ITI9. vulgatam aD. Marco Antonio Buldetho Balilicae Sanctae Mariae Transtyberim Canonico, cujus familiarite,ac contubernio a 3 .ferme annis utor, lammo studio una secum coinsatus sum, quaecumque in Sacris Coemeteriis monumenta reperiri contigillet, diligenter exscribere, atque servare. Volu-inem jam confeceram Inscriptionibus, ac picturis sacris refertum, suo tempore pr

futurum ; sed omnia ut alibi dixi in fat

iis igni, absumpsit: Nunc autem, data hac occasione, judicavi nonnulla ex hujusmodi monumentis, quae partim initiadem Coemeteriis remanserant, & partim a me Viris eruditis communicata , sive nonnullis Ecclesiis concessa fuere, quasi racemos post vindemiam, colligere. εο Sacrae Eruditionis amatoribus exhibere, ne omnino Ialtem depereanti Ergo primo hic agam de Gemeterio SS. Tnras nis, & Saturnini in Via Salaria a me cum memorato Canonico Buldetho reperto. Anno vigesimo supra millesimum Sep tingentesimum accedentes ad Vineam tunc D. Capocacciae sitam ad laevam Viae Salariae Novae, distantem a lapide, in quo unum miliare a Porta Urbis Collina si. gnatum est, zoo. circ. passus versus Ponistem Salarium, post varias scrutationes, unum ex solibribus nostris in puteum profundissimum domui proximum, per funes demisimus, ut in senestram, quae adesese cernebatur prope aquam, penetrans, scrutaretur, an Aditus esset ibidem ad Ccemeterium z post horae quadrantem inde extractus retulit, se repertile Coemeteriales Vias, cum loculis etiam clausis, sed omnia ruinis plena, atque impervia r statim per Scalas ligneas immissas plures, ac firmatas utcumque potuit, in puteum descendi, locum lustravi, & adhibita λς rum opera, semitam reperi Coemeteorialem. ex qua statim duo Corpora Puellarum Martyrum cum Inscriptionibus, &Vasis earum Sanguine respersis extracta ad D. Canonicum ad oram putei expectantem misi. Iussi sunt lassores opus progredi, donec alius commodior reperiretur aditus: qui denique post x s. dies illis occurrit in Cellario Domus vineae

tunc

83쪽

tune DD. de MInutiis, nunc DD. de Gal- quas, sodiendis arenis, Christiani omnes

galandis, sitae trans Viam publicam, e re- fuerunt a Maximiano ad construendasgione alterius . per cujus puteum ingressi Thermas in Diocletiani Imperatoris me fuerant. Deploranda porro apparuit haec moriam, & honorem, damnati, ut ii Coemeterii pars, utpote a Caementariis in construendis Domus fundamentis, magna ex parte devastata et Exceptis nonnullis viis, quae ruinis, ac ruderibus clausae, di imperviae remanserant; aliae Omnes, linculos exhibebant cum Corporibus intactis , sed marmoribus, ac tabulis lateritiis omnibus avulsis, atque in usum fabricae ejusdem asportatis; ubique sparsa

cernebantur Vascula Vitrea em acta, a

que Vitra Sanguine respersa, huc illucque Projecta: quamobrem cum in paucis loculis signa Martyrii ab antiquis Fidelibus

apposita, discernerentur, pluram a iccirrico Corpora SS. MM. relinquere oportuit .

Alia quoque pars Coemeterii hujus, quae immediate Viae Salariae subest, detecta postmodum fuit, in quam descendit Bosisius lynceus vere Coemeteriorum scrutator et in ea visitur cubiculum ab eo de. scriptum lib.,cap. 6 I. s. Descriptio Ckbiculi secundi caemeterre Priscilla, ct aliorum Marorum Via Salaria ' ova, ubi etiam exhibet Picturarum in Monumento arcuato existe litium Imagine,, quibuS ex. primuntur estigies Viri, ex hinc inae dia rum Mulierum volumina explicata manibus tenentium, duo currias triumphales cum aurigis eorum Palmas, & Coronas

gestantibus, ac d ciae Victoriae adsunt Palmis pariter ac Coronis inlignes. Sed cum proximae Viae terra jam estent oppletae, ultra progredi Bossius non valuit . In opus itaque nostri incumbentes Llares, post detectas alias Vias in latere sinistro positas Urbem versus, tandem ad

dexteram vergentes, descensum reperere

in quasdam vastissimas Vias consuetis Cormeterialibus ampliores. quae hinc inde , & omni ex parte se se extendunt, est amplissimae Civitatis formam referunt, quas putamus esse Menarias illas , adbetur in Actis S. Saturnini insertis Actis S. Marcelli PP. apud Sur. II. Ianuarii, ocapud Baron. ad ann. Christi a 98. num.a. lquorum tam ingens numerus fuit, ut absolutis Germis, spatio septem annorum, praeter plurimos, laboribus ac etiam

Martyrio absumptis, caeteri decem mille , lducenti ac tres, omnes cum Zenone eorum Tribuno, ad aquas Salvias decollati fuerint septimo Idus Iulii: In hujusmodi Viis nulla adsunt Sepulchra; unde ex hoc.& ex earum amplitudine detegitur, tantum fodiendis arenis excavatas fuisse. In harum extremitate veluti in obscuro, &impervio loco , angustissimum fossores repererunt descensum, qui vix hominem capere potest, per 3 o. gradus aditum praebentem in Coemeterium . quod una cum partibus superioribus, non levibus conjecturis , Thrasonis . ac S. Saturnini esse non dubitamus , de quo Bosius lib.

cap. 37. De hujus Coemeterii fundatore S. ra. sone pluries, cum ingenti laude, Acta San- ictorum meminere, nam primo de eo sic habetur in Actis , Sosannae Ex Cod.S. Ca-eilia apud Bos Maximus autem omni noctu

venundabat facultatem suam per quendam amicum suum Thrasonem christianissimum t gatum, qui occulte adsidebat publico, habens

in corde suo cum reverentia Religionem Chrisianam , quem, ante multos annos, C ur

Episcopus baptiz. erat, qui magis gesta Mar-

rum Sanctorum colligens ornabat, O omnia nocturnis temporibus pauperibus Christianis erotabat, circumjens per vicos, ct carceres , o custodias. De illo pariter fit mentio coni mendati silana in Actis S. Marcelli Papae, hisce verbis et In ibo itaque tempore erat Vir christianissimus . nomine Thrasion , Vir potens, oe facultatibus locuples, O vi

ta fidelis . Hic eam vidisset affligi Christimos

in j

84쪽

tufatigatimo, σ labore, eapit de sua saeuiatate Sy. Mart3ribus alimoniam, oe victum ministrare per manus Virorum christianorum

sisenii, Cyriaci . σ Smaragdi, σ Largi.' Quod autem in Praedio suo via Salaria sito SS. Martyrum Corpora sepeliret. ex Actis apparet Sia Saturnini, de Sisinnii. ubi, piki eoarratum eorum triumphum Via Nomentana, sla addituri Quorum coopora collegit rarasa cum Psamae Pres terooe sepelirit in pra suo, Ha salaria ,sub diem caeredMum Decendrium. Ipse vero tandem, promeritam sibi tot Sandus operibus Coronam accipere meruit r ut ex en-

com apud Martyrologium Romanum sub die II. Decembris, hujus tenoris. ma Paso S. Thrasonis, qui eum brsi.

nos laborantes in Thermis, aliisque operibus aleret, iubente Maximiano, tentus cum estis duobus Pontiano, oe Praetextato Martyrio

Coronatus es.

Bosius eodem libro cap. 6lis putavit se hoc Coemeterium Thrasonis reperisse longe a porta Urbis Colina, eadem Via Salaria , passus 8om in loco, qui corrupto vocabulo, nunc etiam appellatur Sancta citronina, ubi ad laevam ejusdem Viae euntibus ad Pontem Salarium,detectis cujus. clam antiquae Ecclesiae parietinis ex iis per profundam Scalam anno IS9 tu Coemeteriales quasdam Vias descendit; & quamvis omnia terra, saxisque essent oppleta, parumque sibi progredi licuerit, plures tamen testatur se vias Coemeteriales in quamlibet partem se se extendentes. &cubicul atque arcuata Monumenta conspexisse ab Arenarum sosioribus devastata. Hic autem locus, juxta Bosii ejusdem indicia, nonnisi prope Vineam DD. de Costa, sitam in Iaeva manu hujus viae ad

Pontem Salarium euntibus ella potuit, ubi, e conspectu ejusdem, de prope aliam, quae de Scimia appellatur, erectum cernitur parum Sacellum in honorem S. S

turnini Martyris, sed modernis temporibus . Vineae praedictae de Costa adhaeret villa Illustriissimi Abbatis Lecce, cui con

termina est alia vinea olim de Melone, ac etiam de Quercu nuncupata, quam, paci eis ab hine aluiis , idem D. Abbas coemii r In hac vero extat descensus quidam ad saepe memoratas amplissimas arena. rias cryptas ad constri ictionem Diocletianarum Thermarum a Christianis ad id opus a Maximiano Imperatore damnatis excavatas, in quarum, ut diximus abdito . & impervio quodam angulo, in iudicatam inseriorem hujus Coemeterii partem descenditur ; cui supereminentaliae duae partes superiores. Quare totum hoc Coemeterium extenditur tum sub hac Vinea, olim de Melone, tum sub eidem proxima , nunc D. de Cerronibus, ac

partim etiam sub alia jam D. de Cap

caccia, ex cujus puteo, aditus nobis patuit, ad haec omnia detegenda.Igitur tum Cryptae Arenariae , tum Coemeterium

hoe initium habere videntur primo a Porta Collina Urbis lapide, ad laevam hujus Viae Salariae. In dextera vero parte sub Villa olim de Minuciis, nune DD. de Galgalandis,alia pars Coemeterii omnino

distincta habetur, in quam, ut paulo an tea innuimus,ingress us Bossius , eam partem Coemeterii Priscillae putavit, cubiculum descripsit,& picturis exornatum extinbuit, quae pars tantum se extendit sub

Domo, Cellario, & ipsa Vinea. Sile tio haud hic praeteream pietatem horum D in de Galgalandis, quae, ob huius proinxime subiecti S. Saturnini, & Thrasonis Cremeterii memoriam, in ipsa Via publiea non Sacellum, sed parum Templum

magnifice exornatum, publicae eomm ditati in honorem S. Saturnini, ac --nium Martyrum in eodem quiescentium

cultum excitarunt, tanquam in anti.

quo , & avito S. Thrasonis solo, ac praedio. Aditum vero a Bosio indicatum, nun quam nobis reperire licuit. Sed cum lo

85쪽

cus ipse non multum distet a memoratis cryptis Arenariis; nec tam facile omnium cemeteriorum , quae totius Viae Salariae utrinque regionem subiectam occupant, neque aliarum Ecclesiarum, utpote S.Alicitatis, S. Silvani, S. Bonifatii PP. imo,& ipsius S. Saturnini cum pluribus in locis hujus regionis hujusmodi parietinae conspiciantur possint certo designari, &nomina,& loca definiri, putamus, Bosium ingressim fuisse in aliquam aliorum Cce- meteriorum, sive in aliquam partem extremam soriam hujus Cremeterii Thrasonis . Nam , & nos quasdam Parietinas, quae quandam formam veteris Ecclesiae rein ferre videntur, in extrema parte, & valde depressa praedictae Vineae de Melone, sub qua ad memoratas amplissimas cryptas arenarias patet ingressus, reperimus, sed ibi nullus apparuit aditus ad indicatum a

Bosio Coemeterium. , Utcumque tamen res sit, certo putamus , hoc, de quo loquimur, esse Coe- meterium Thrasonis ad S. Saturninum, tum ex proximi loci antiqua denominatione , videlicet S. citronina, tum ex PrOpinquitate amplissimi Arenariit ac tandem, quod in inferiori parte husas Coenreterii, quam omnino intactam reperimas, plura Sepulchris aiuxa reperta fuerint parva Diocletiani Imperatoris numism ta; quae, ut idem Bosius lib. 3. cap. a S., o lsi . . t. q. idque observant alii retum Coemeterialium Scriptores a Christi nis apponebantur ad designandum tempus, & Imperatores, sub quibus Martyres ipsi Coronabantur . Id clare patuit in Baventione Corporis S. Cati PP., & Martyris in Coemeterio Callisti, cujus intra Sepulchrum reperta fuere tria Diocletiani Imperatoris numismata, quod, & con firmat Becillius Congregationis de oratorio S. Mariae in Valli cella Presbyter, qui Inventioni adsuit, in historia a se de ea re edita. Id etiam saepissime observatum est a D. Canonico Buldetho, de a nobis in recognitionibus; & extractIonibus Corporum SS. Martyrum in Coemeteriis S. Helenae Via Labicana, Gordiani Via Latina, Praetextati , & Callisti, in quibus plurima Sepulchra, variorum Im , peratorum numismatibus assitis distincta reperire saepissime contigit . Sane in hac inferiori parte Coemeterii Thrasonis quidpiam singulare deteximus ad astruendam veritatem, & comproba dam opinione Gemeterium ipsum non nisi ad aetatem Diocletiani pertinere.Nam aliquando contigit , in quodam loculo corpus unius Puellae occludente, praeter armilas quesdam, & Viriolam, ex Vitreis globulis varii coloris compactam, reperisse quoque ad pedes Corporis ejusdem Puellae sex numismata aerea diversorum Imperatorum praesentibus tum D.Canonico Baldetho, tum etiam Ad R. D. Angelo Pesole Presbytero Anagnino postea insignis Cathedralis, in patria Ca nonico. amico nostro qui Imperatores,

eadem ferme aetate , omnes Imperium Romanum rexerunt et Haec numismata, quamvis nullius pretii, tamem apud nos, tamquam pretiosa, ac rara asservantur

duo prima exhibent emgiem Probi Imperatoris Corona radiata redimitam, & in postica parte alterius stat trophaeum cum lemmate moria Germania , alterius vero duo milites dexteras jugentes sub Imaguncula Victoriae, ac Inscriptione: Concordia Militum. Infra vero S. XX LTertiuin Diocletiani Imperatoris emgiem cum Corona radiata refert , sed aversa pars rubigine ita obliterata est, ut nullatenu Squid reserat dignosci valeat. Quartum , ie Quintum Maximiani Imperatoris,qu rum primum in postica exhibet Imaginem Iovis cum lemmate Fovi Conserxatori alterum duos milites dexteram jungentes sub Victoriae Imaguncula, &Inscriptione : Concordia Militum . Sextum denique nutoisma caeteris grandior exhibet emgiem Constantii Chlori Patris

86쪽

Magni Constantini cum verbis et constantius 'ob. Caes. In altera facie stat Simu- Iachram Genii cum Cornucopia. & p tera, atque Inscriptione Genio Populi Romani et infra vero T. ' Legendum in hujus nuivismatis prima Inscriptione Nob sismi s coniicio facile ex alia Inscriptione, qui cernitur in quadam basii marmorea ad Statuam forsan sustinendam, Symbolis qaibiisdam tribus in lateribus sculpta, at-q..e eidem Navio Constantio erecta in s ro Civitatis Septempedae, ubi spectatur eadem basis, quam aere incisam exhibet P. Cancellotius in Vita S. Severini lib. cap. I o. In quarto autem latere sic habet.

MAGNO PRINCIPI FLAVIO VALERIO CONSTANTIO NOBILISSIMO

C A ES.

D. N. M. E. PVB. Id est: Devotus Maiestatique eius. Publico Decreto. Ut ex aliis huiusmodi Inseriptionibus educo. Hanc mendose refert Colletus in Ughellii Veneta editione tom. II. Italiae Sacrae col. 764. Et ex eo Eruditissimus octavianus Gentilius in suo de Patritiis opere lib. q. cap. a. pag. q68. qui in altera ad ipsum opus erratoram correctione integram illam exhibet, atque genuinam. Quatuor praedicti Caesares, uti jam superius dixi, eadem ferme aetate imperarunt. Probus namque auuniptus est juxta Baronium anno Christi a79. eoque a militibus anno 28a. occiso , cieat in Carus , hic eodem anno, collegam imperii Diocletianum ascivit. Hic autem anno 286. Maximianum Herculeiam, qui Romae Christianos on nes ad effodiendas

Arenas via Salaria, di ad excitδndas

Thermas DiocIetianeas damnavit, quos Thrason Vir nobiliminus suis facultatibus sustentabat, & MartyrioasEetos, in hoc Praedii sui Coemeterio seneliebat. Maximianus vero , & Diocletianus Constantium Chlorum Imperii collegam delignarunt, illi attributa Gallia, Hilpania, a que Brittania, isque suit Princeps laudatissimus , omnique virtute exornatus,

unius Dei Coeli cultor, & erga Christianos propensissiimus , qui tandem anno Christi 3o6. relicto Imperii Succeilbre Constantino Filio, in Brittania decessit. Ex hujusmodi numismatibus in hac

parte Ccemeterii repertis, ea porro videtur reserenda ad aetatem, & persecuti

nem Diocletiani , & Maximiani, cum etiam Martyrum Corporibus, & Sepubchris , Vasis vitreis Sanguine respersis, obsignatis sit undique copiosissime ditata . Duo tantum in ea conspiciuntur cubicula , quorum unum sacris utriusque

Testamenti picturis exornatum videtur, inter quas clare apparent Imagines Adami, & Evae, Arca Noe , & quatuor Mulieres stolis amictae, quae velatis capitibus manibusque expansis stant orantes inquatuor fornicis angulis; caeterae autem picti irae haud clare dignoscuntur. Praeter Sepulchrum Martyris Gratae, cujus exem plar aere incisum suo loco exhibebimus, in quadam alia Coemeteriali Via. totus p ries quinque loculos ambiens, ubique sacris picturis exornatus apparet, quas hic saltem indicare non praetermittam . Ce nitur primo loco Iu latere dextero,Daniel nudus inter Leones duos stans, trium pabmorum altitudinis , in sinistro vero Ionas sub cucurbita dormiens. tii medio duorum loculorum spectatur Christus Dominus , cui quaedam fere nudi liominis imago, manu dextera remum supra humeros gestans, piscem sinistra osserti de hic obiervatione dignuna duco. quod piscis ille formam plane refert Pi Lis haec ludis longis , atque praeacutis spinis armati,

I qui

87쪽

qui communiter Piscis S.Petri appeIlatur. Adest praeterea Gigies ejusde in Christilaomini , una cum Paralytico lectulum humeris suis deserente . In salterius superioris loculi fronte adest B. Virgo Dei- para sedens infantem Iesum in ulnis gestans, cui tres Magi, biretis acutis cooperti munera offerunt. Cernitur quoque Arcacum Noe, & Columba ore suo ramum deferente, & aliae Imagines Sacrae temp ris vetustate pene obliteratae.

Addam praeterea nos in hac inferiori parte Coemeterii, reperiste Ioculum teli ceis tabulis clausum, ac vasculo Vitreo Sanguine resperso foris obsignatum et quo reserato, ad pedes Martyris inventa fuit Ampulla Vitrea figurae sphericae, ultra in dietatem Sanguine adhuc liquido plena. itaui pars Sanguinis rubicunda in ima parte jaceret, Aquea vero, sive serosa superemineret ; Unde, agitata ampulla , utraque pars ita misceretur, ut totus Sa guis appareret, ac deinceps, quiescente motu , iterum strum album a rubro Sanguine separaretur. Collum vero, atque

orificium Ampullae stillicidiis Sanguineis

undique respersa apparebant, eratque tophaceo parvo saxo, & eo Sanguine resperso, os uratum. Hoc insigne Monumentum argenteis caelaturis palmarum, atque vi nomine exornatum, diu a D.Canonico Boldetho servatum fuit in Cust dia Sacrarum Reliquiarum, donec anno 1 37. Deo sic permittente, in fatali memorato incendio omnino periit. Hujusmodi quoque liquidi adhuc Sanguinis

alia Ampulla a nobis reperta fuit extra Sepulchrum unius Martyris in parte superiori e)usdem Coemeterii: praesente . iam memorato Canonico Pesole et utri utque autem ampullae mentionem fecimus ininostro Libro Ss. Angelorum Custoduiniect. s. num. II. pag. 379.

. Et haec quoad partem inferiorem hujus Coemeteriit Nam aliae duae partes illi supereminent multo ampliores, & ipsae in-

numeris sere SS. Martyrum Sepulchris vasis Sanguine res reis obsignatis, pluribusque Inscriptionibus exornatis, nec non quibusdam etiam sacris picturis aliquando insignitar, in praedio ipsius Thrasonis excavari caeptae a Christianis post ejus ad

Fidem conversionem, vel sorte etiam au

tea . Hic repertum suit a nobis insigne Martyris Severaec de quo infra agemus Epitaphium cum Consulatu Claudii, &Paterni, referente annum Christi 169. -- de certo atterendum est, has partes supe riores,ad usum Coemeterii Martyrum iam ante Diocletiani Persecutionem extiti de . Nunc ad explicandas Inscriptionestum in hoc, tum in aliis Sacris Coemeteriis repertas post editionem laudati operis D. Canonici Buldethi, deveniamus τquamvis multa alia exemplaria jam collectarum omnino perierint in memorato incendio, quorum Archetypa, nec qui bus Ecclesiis, vel personis donata fuerint in mentem venite Plures autem amicis communicatas. vel in ipsis Coemeteriis derelictas, studiose collegimus. Nonnullae vero , quorum exemplaria ad ornatum novae Ecclesiae SS. Cosmae. & Damiani

Sanctimonialium Oblatarum ordinis Ci- sterciensis Civitatis Anagniae quarum

specialis Cura, tum ad ipsum D. Canoniis cum , tum quoque ad me pertinet) tra sinissae fuerunt, ubi Adin. R. D. Caroli Teste Farnesiani Archipresbyteri tum illius, tum alterius S. Pancratii Ecclesiarum unitarum , ejusque Monasterii confundatoris atque directoris studio, tum in pavime io, tum in parietibus assivae servantur: &ne semper idem locus sit repetendus, per litteram A. notabuntur. Subinde addam alias repertas in Coemeteriis ab Illustrissimo, & Reverendissimo D. Cervioni Episcopo Porphyrienti Sacrarii Apostolici Praesecto, mihi perhumaniter communica

tas.Postremo nonnulla S prophanas nuperrime resollas in villa Nob. Romanae Familiae de Naris in via Salaria,& alias paucas Anagniae repertas . Im

88쪽

1NsCRIPTIONES GRAECAE,

Seu Graecis Characteribus exaratae, mariis in Urbis Sacris ci tersis repertae.

ΡRimum locum sibi Iure optimo vinis

dicat Marmoreus Lapis reserens Epitaphium Severe Martyris a nobis repertus anno I 3 o. in hujus Sacri Cremeterii parte superiori, in quo, non Scalpro . sed Cinabri tantum delineatae, εοῦ quidem rudi manu, litterae conspiciuntur, Graecae quidem, sed Latino idiomate conceptae . Integer erat, Ioculum occludens, cujus in dextera parte calci, quae illum obii reabat appositus erat Calix Vitreus grandis, & fere pedalis magnitudinis, qui rubenti Sanguine undique respersus, Martyris in loculo eodem requiescere Corpus indicabat. Post inventionem vero, sum pto exemplari Inscriptionis tantum . relictus eth loculus, ut erat intactus ultra imtegri anni tempus et sed interim tota Sepulchri frons corruit , & anno sequenti

repertus est lapis ipse delapsus, sed optima sorte, salvis ex integro litteris, & in angulo tantum effractus; ipsum summa diligentia in Custodiam delatum mox D. Canonicus Buldethus tabulis vitreis

conclusum, ut rarissimum.& singulare Monumentum ad illustrandam Historiam, S c hronologiam aptissimum, in Sacrario suae Basilicae S. Mariae Transtyberim collocandum curavit; ubi, & asservatur. laris limus vero Vir P. Antonius Maria Lupi Presbyter Soc. Iesu , Graecis, Latinisque litteris, onmigenaque erudi tione excultissimus , exquisitissimis Λα- notationibus illum illustravit, quas, cum missus fuisset a suis Superioribus Panor mum , nobilibus Adolescentibus in Collegio apud suae Religionis Patres Soc. Iesu liberisibus studiis tradendis praesectus, anno 1734. publici juris secit: ubi etiam

maxima non sine rei litterariae jactura, ac omnium litteratorum moerore anno 1738.

quodam ex tunc ibidem grassante morbo finem vivendi fecit. Ejus operis titulus est: Dissertatis, ct Animadversiones ad na- per iuven m SeῬera Mariγris Epitaphium r Panorm . MDCCXXXIV. Ex Typographia Stephani Amato. In fol. Ex signatis igitur in Epitaphio Severae Consulibus, Nonis, Mense, die Veneris, atque Lunae, eviden. ter demonstravit QV. accuratissima temiporum peracta supputatione , Inscriptionem exaratam filiste Ierae Christianae anno CCLXIX- & eertum haberi Claudium II., & Paternum III. eodem anno Consulatum gemite, quod Calvisius, Pet vius, nonnullique recentiores Chro I gi docuerunt, nulla tamen clariori documento sussulti. Sat itaque nobis erit, hujusmodiInscriptionem hie exhibere iisteni

Characteribus, aut forma litterarum, cum

eceteroqui in lapide ipso eandidi marmoris , tres pedes occupet in longum, altitudinem vero pedum duorum vix inluet et Lapis vero ultra sex pedes extenditur.

89쪽

Q quidem Inseriptio sic in authographo legitur . atque explicanda est CosvLE. CLUD Ioci suis . claudio ΕD PATERNO. NON IS

Et Patemo Nonis

Noumbribus die meneris Luna xxIIII.

Et Mensium XI. Dierum T. IuDisit irod by Cooste

90쪽

APPEN DIX

Ia parte inseriori eiusdem Coemeterii Thrasonis, seu S. Saturnini

In Calce sic exarata.

gla seu Monogramma in hoc nostra Inscriptione ex duabus litte iis Graecis constans Π. videlicet, atque P. Latine vero P. . &R. investigandum. Nonnulli primo aspectu cum vidissent, eam interpositam . postpositamque monogrammati putarunt exprimere posse, quod Mulier illic deposita, cui tam praeclarae acclamationes inscribuntur , Pro christo Martyrio assecta suist et :sed ob stat, quod nullum aliud reale Martirii

signum nec extra, nec intra loculum fuerit repertum. Neque enim Monogrammam indicare valet Martyrium, sed tantum Nomen Christi, de quo Signo eruditam , contra Basnagium , Dissertationem nuper edidit C. V. Dominicus Georpius et meum vero sensiam nonnulli Eruditissimi Graeci Sermonis Viri approbarunt, videlicet nihil aliud in hac nostra Inscriptione , quamvis Latina, significare posse, nisi in- virum nomen ipsius Delanetae, expressum duobus hisce Graecis elementis II. &P. sicut etiam , & illud christi, aliis du b us graecis pariter initialibus exprimi solet, quae sunt X. P. Unde putamus in eo Monogramate intelligendum esse Nomen PRIMA: Nihil vero refert , quod pluties fuerit ibidem signatum, cum ex aliis Inis scriptionibus constet, idem nomen, bis,

ter, ac etiam quater fuisse conscriptum, ut patet ex multis relatis a Boldetho, & praecipue in Sepulchro Frontonis Pag. 6 S.,& Anastasiae pag. 63 Alia tamen dicenda occurrunt de hae nota, seu Sigia, quae quamvis in Inseriptionibus Latinis sit rarissim sicuti etiam in Graecis apud Bosium, Aringitium.& Fabretium relatis, rarissime apparet,quatuor tamen asseruntur a Buldetho. Hac ipsa videntur praenotati singuli dies Cycli Paschalis in sede marmorea Statuae in ea seis delitis S. Hippolyti Episcopi Portuensis,& Martyris. quae reperta fuit anno II I. non procul a Bassilica S. Laurentii in Agro Veratio Via Tiburtina . & in Vaticana Bibliotheca asservatur cujus exemplatmarmoreum egregio opere elaboratum Eminentissimus, ac Reverendissimus D. Petrus s. R. E. Card. Otthobonus in nuper aperta, ac magnifice exornata Conis

fessione Basil.S.Laurentii in Damaso, inlata quoque in ejusdem Altare ipsius S. I piseopi Nomini Consecratum parte ejusdem Corporis desumpta ex I cclesia S. lo: Ca. lybitae in Insula,collocavit) 'ingulae namque lineae hujus Cycli hanc biglam prese

runt

SEARCH

MENU NAVIGATION