Philosophiae naturalis disputationes quatuor, ubi post disputata, quae disputari solent ex libris de ortu, & interitu, seu de generatione, & corruptione ... authore Joanne de Ulloa Madritano Societatis Jesu theologo

발행: 1712년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

alescendere, quia tale corpus nequit esse aequὁ grave, omnium gravissimum ut patet. Ergo nequit esse in loco illi soli debito . G. te autem corpus iungens solis 7. gradibus gravitatis est haee regio aeris usque ad Lunam. Unde corpora quae propter frequentiam pororum, vel propter aliam causam repleta sunt aere, nequeunt , sine extrinseca violentia submergi infra aquas. CorpuS . . quod haubuerit 6. gradus soIos v. g. gravitatis, naturaliter debet esse in loco minus humili , seti magis celso, ex quo nequit naturaliter cadere . Tale autem potest esse Luna ; unde sicut non est periculum, quod regio aeris , tametsi gravitatem habeat, juxta illud. qui fecit ven-ris pondus. cadat infra gIobum terraqueum, ita neque periculum est, quod Luna cadat insta aerem hunc, quia licet dicatur habere gravitatem , ast minor est , quam gravitas hujus aeris . Unde naturaliter dubet esse supra illum , atque ad locum illum magno impetur aret, si per extrinsecam uiolentiam frustum aliquod Lunae traheratur in terram, sicut oleum uiolenter submersum in aqua illiebascendit supra illam. quia minorem habet gravitatem , S lignum sub inersum in flumine protinus apparet natans supra illud. quia licὶ egra Ve, minus tamen grave est, quam illa linea aquae cui insistit . Climque in his eisdem 6. gradibus sit etiam magna latitudo, s non habemus verba exacta. ct castigata ad explieandum omnia haec , δι singula hae de causa complectitue etiam latitudinem magnam locus, in quo naturaliter est Luna, nempe distantiam inter Peri. ggum , & Apoggum . sed ita aptatam per eum , qui omnia in mensura, numero . pondere disposuit gradibus gravitatis. quos habet, ct gradibus, quos non habet Luna . ut neque possit naturaliter transcendere Apoggum , neque descendere infra Periggum ora7. Corpus , quod habuerit s. gradus gravitatis , nati raliter debet esse in loco miniis humili , quina Luna. t u ma- gis sublimis, ex quo aequit naturaliter cadere. sicut neque mons nivis v. g. potest naturaliter cadere infra aquam . Tale potest esse Sol , qui licet dicatur habere graὐitatem , potest esse multb minor , quam gravitas Lunae. Unde naturaliter debet esse in loco superiore, ex quo si per extrinsecam vioIentiam projiceretur in nos aliqua sol ris particula valido impetu rediret in Iocum eum,& reuniretur cum suo globo sicut spiritus intereIuii inter viscera Terrae selent magno impetu hanc conquassare, ut ascendant in locum is periore m , ct conglobentur cum aerea regione. Cumque in his eisdem s. gradibus gravitatis sit etiam magna latitudo, hadde causa non consistic

552쪽

in indivisibili, sed magnam latitudinem complectitur loeus Anna. turalis Solis , nimirum profunditatem totam sui Caeli, idest distantiam inter Apogaeum. S Periggum. Eadem proportione possumus philosophari de reliquis corporibus sydereis, imb & de aquis ipsis,

quas mox dicam esse sit pra totum Firmamentum . quamobrem licti dicantur omnia illa retinere gravitatem corporibus ingenitam . non est periculum , quod una naturaliter cadant supra altera , aut

quod ibi sint violenta. Gradus quippe gravitatis ita distributi possunt inter corpora illa, ut singula sint naturaliter ibi, & inde

nequeant sine extrinseca vi descendere , quam gravitatis inaequali. talem experimur in his rebus, quas prae manibus habemus. I 28. Praeterea naturalis situs, & locus partium non est taxandus per gravitatem illarum , sed etiam per proportionem cum aliis in ordine ad constituendum totum. quod natu taliter habeat talem figuram, talem oeconomiam, talem constitutionem naturalem , nam toti cedunt partes. Alias eum eaput humanum sit majoris molis, ac gravitatis , quam minimus digitus pedis deberet esse naturaliter infra illum , ct violenter ac contram suam naturam sustentaretur eκ vi ossaturae in eo loco sublimi sicut violenter, ac contra suam naturam sustentatur lapis in aere suspensus δ sune . Item pituita, quae gravior est, quam spiritus divagantes per crura V. g. esset violenter in vertice interiore capitis, eum tamen ille sit suus locus naturalis ex hypothesi, quod homo constet tempera mento, atque Oeconomia partium, quibus constat, quae hypothesis est sane naturalis. At quidquid sit de gravitate, ac levitate Caelestium globorum illi, debent esse in locis, quae occupant eX hy pothesi, quod mundus constet temperamento . atque oeconomia partium quibus constat, ct insuper hypothesis haec est naturalis. Ergo quidquid sit de eorumdem gravitate, ae levitate, naturaliter debent esse in eis loeis. R nequeunt naturaliter, aut ascendere , aut descendere . Et eonfirmatur ex doctrina Disput. s. a num. 2. Individuus ille locos . qui modo est centrum Mundi totius non habet per se absoluth ex natura sua esse centrum ς sed tantum ex hypothesi, quod Deus mundum eondiderit sub hae determinata figura sph rica,&in hoc determinato spatio ex omnibus possibilibus a. tiis. Si enim Deus extruxisset hane sabricam . sui potuit, qui a spatia possibilia sunt infinita . magis uershs nostrum Zenith . aut magis verslis Nadir, aut magis vor,hs plagam, quam modo dici. Inus orientalem , aut magis versi is, quam dicimus Occidentalem,

553쪽

aut magis veritis Austium, aut magis veritis Boream , individuus ille locus, qui modo est centrum , poterat esse regio , per quam incederet Luna v. g. , ct locos hic, per quem incedimus nos , poterat esse Apogaeum Saturni, aut locusi Cynosurae, aut locus Crucis AntarAicae. aut locup, per quem agerentur Capellae Caelestes a suo vel suis Angelis , Sc. Pependit namque . solo arbitrio divino electio spatii illius possibilis inter infinita alia possibilia , in quo creavit Caelum , ct terram , sicut esectio hujus individuae Lunae inter in si . nitas alias possibiles, Solis hujus inter infinitos alios possibiles .

Situs ergo, & locus, quem naturaliter habent eorpora componenistia hanc magnam labricam . & quam nequeunt transilire naturali, ter sursum, aut deorsum, non est de finiendus, per solam ipsorum

gravitatem . sed etiam per hypothesim coordinationis proportio. nisque . sub qua Deus fabricam condidit, sicut locus, ct situs nais turalis ingentium trabium , aut turrium firmantium , vel exornanistitim Palatia definitur juκta regulas Simmetriae . atque artis Arischitectonicae . At juxta coordinationem , atque dispositionem . sub qua Deus condidit fabricam mundanam , Stellae fixae de. hent esse in eo sublimi loco, Saturnus in illo,cte. Ergo illa sunt absoluth . ac simpliciter omnibus pensatis , idest attenta specie sablicae, quam Deus decrevit, loca naturalia corporum illorum , & inde neque ascendere , neque descendere possunt naturaliter.

Extum est. supra hoe Firmamentum vIsbile considerant

Astronomi ad suas calculationes aliud, quod vocant invisibile, rationale, imaginarium, & primum mohile . Cum enim juxta crebras , .continuatasque multorum saeculorum obseris vationes supra datas, cernant signa Caelestia non habere nune respe.

Solis quoad Aquinoctia, Solstitia. Apogaeum, &e. eum dein stum . ac distantiam . quam multis ab hinc saeculis habebant quininid situm hunc non de repente , sed continuata, lenta, ac Proportionata successione esse mutatum versilis Orientem, ita ut Stellae fixae non paucae deprehendantur modo magis Orientales, quam Sol

in puncto AEquiniatii, ut nuper dixi, eum tamen olim essent viis X x x cinio.

554쪽

ciniori s eidem in eodem puncto, vel saltem non ita distantes . Ideite, explieandi. ergo, & combinandi motus Planetarum conis junctiones, oppositiones. Ecclypses, &c. Considerant Caelum aliud sit perilis. & signi alia supra hoc tiostrum Caelum visibile . quod aliud Caelum . & quae alia signa non habeant alium motum . quam diurnum, & eo circumeant nos spatio praeciso, ct exacto as ho- ratum ab ortu in occatum, eorripientia post se Firmamentum , hoe visibile. cujus visibiles Stellae motu proprio retrogrado, paulo ante rejecto lentissime pergant Orientem versiis: sicut pergeret in Orientem homo ille, qui super navim volantem versiis occiden.tem tenderet tu puppim. Et sic dant rationem ob quam Stellae fixis sunt modo magis Otientales in puncto 2 uino hir, quam erant quondam . Et de hoe superiore Caelo imaginario, nec non de ima. giuatiis signis illius loquuntur, quando dicunt Planetam ν. g. Solem sacere tale, aut tale, quid in Cancro, in Leone, in Ariete. &e. Non enim loquuntur de his vetis. & vili bilibas stellia Atietis. Leonisve; sed de tuis invisibilibus, & imaginariis . quineonservarent. si essent in rerum natura, eamdem proportionem , agdistantiam cum praedictis puactis Solis , quam habuerunt ab

initio .i so. sed eum signx haec, quae videmus, sint valde distantia otientem veruis ab iIlis invisibilibus . & imaginariis . ita ut modo

vigesimus nonus gradus istius Arietis Stellati v. g. non coincidae cum 29. illius alterius Arietis imaginarii, sed ab eo sit jam remo.tissimus orientem verslis, pia sundamentum aliquarum aequium cationum, maximὴ in eis qui Astronomiae rudes sunt . quae aequivocationes abigerentur, si abstinentes ab hac locutione . AEquino

muωfit sub prima Stella Arietis et diueretur sic o GEquinoctium Veris

num sit subo grasu Aristis, fest potius sub fere primo gradu Piscium : aut sic. OEquininium Versum sit sub loco, ubi olim erat prima Stella Aristiti Autumnale suo loco, ubi olim erat prima Stella Librae t& similiter de aliis. Est itaque mere hypothetieum, seli imaginarium istud alterum Firmamentum invisibilς aspersum signis inviis sibilibus. quae dicuntur respondere his stellatis. veris, S realibus signis, quae quotidie cernimus . Ratio autem est. Ideb praeeisδ p nit ut istud primum mobile , istud invisibile Firmamentum supra hoc, quod suspicimus , ista signa rationalia iste imaginatius Zodiacus ista Eeelyptica , Sc. Quia quando Sol iacit modo Equin Elium

555쪽

ctἰum Vernum v. g. in Metidiano restat valdὶ distans a Meridiano. S multo magis Orientalis prima Stella Arietis. sub qua Sol olim saetebat hoc AEquinoctium . Se idem respectivὸ de prima Stella Librae, quando Sol facit AEquinoctium Autumnale, &quia quando habet Apogetum modo v. g. in Meridia uo prima Stelista C,neri. sub qua olim habebat illud, noadum pervenit ad Meri. dianum , sed est in Oriente, S idem respecti vh de Capricoriis sub quo olim habebat Sol Periggum suum .iai. Sed totum hoc salvari potest physich ex parte rerum ,

absque ista multitudine rerum . quidquid sit de utilitate, aut etiam neeessitate illatum ad calculationes Ecclypseon . AEquinoctiorum , Solstitiorum . &e. Ergo ista multitudo rerum non est necessaria physich ex parte rerum. Probatur minor. Eo ipso, quod motus fixarum . tametsi alias velocissimus, cum tamen non attingat velo iseitatis gradum , qui opus est, ut praeci , ct exacto spatio a ho. rarum Angelica mente mensurandarum redeant in punctum identis

Otiaontis . aut Meridiani , quod pridie habebant , continget. quod singulis diebus tantillum restent magis vicinae Otienti. post illud praecisum spatium temporiε , nempe quia nondum assequutae sunt illud punctum hesternum a & consequenter eontinget . quod post annos, ct annos multiplicata quotidie illa retardatione, Seelongatione a puncto priore Stellae . inveniantur valde distantes orientem versus ab illo puncto sub quo olim Sol feeit AEquino--ctium. At sne ista multitudine rerum scilicet primi mobilis Firmamenti invisibilis, Zodiaci imaginarii, Signorum rational um.

potest evenire , quod motus fixarum non attingat eum velocitatis

gradum . qui opus est , ut praeciso spatio illo redeant in punctum , quod pridie occupabant, ut patet - Ergo quamquam ista omnia snt possibilia metaphysice, attamen non sunt physice neeessari ais ,

ct sine illis potest salvari physice ex parte rerum . quod quando Solsaeit i uinoctium v.g. in Meridiano, restat multb Orientalior Stel. la prima Arietis, aut Librae, & connatisralius est , quod sine illis salvetur, quandoquidem non sunt multiplicandae res, S praesertim

tales, ac tantae sine necessitate .

13a. Caeterum si non vis decipi. quando audis. aut legis So. Iem, Lunam, Martem . &c. Esse in Ariete. Leone, Cancro, Sce cave ne intelligas Stellas illas Arietis . aut Leonis . quas vide. mos ; sed intelligere debes illum alium Arietem, aut Leonentia

invisibilem , ct imaginarium, sub quo , si vere unquam svisset in

X xx a rerum Diuitiam by Cc oste

556쪽

veruili natura esset ad perpendiculum initio Mindi iste Aries S eliatus, iste Leo. quos videmus , & a quo a Mo hi discesserunt Onesistem versiis, ob quotidianas morulas, ae retardationes , ut holum

prima Stella . seli primus gradus coincidat cum 29. Sc mi mytis 3 g. illoruin inuisibilium hoe est prima Stella vili bilis Arietis est 29. gradus, ct 3 a. minuta plus vicina Orienti, quam prima Stella imaginaria imaginarii Acietis . seu est magis victoa Orienti, quam punctum illud aethereae regionis Deo, δέ Angelis notum , in quo fuit creata . Et similiter de aliis fixis. Unde in eo puncto, sive sub eo imaginario Ariete non est modo verus, ct Stellatus Aries , sed Stellae Ρiscium . quae suis quoque quotidianis morulis subintrarunt, sub Ariete imaginario, cum fuerint creatae magis versiis Oecidentem, & illi praecederent quoad ortum, δε occasumi. Igitur, quando audis Tqui noditum Uernum contingere sub primo gradu Arietis. Be Atatu uinale sub prirno Librae . intellige primum gradium Arietis imaginarii, isti nunc est primus seia gradus Piscium visibiliu m : primum item gradum Librae imaginaris , quem Iocum nunc occupat primus fere gradus Uirginis Stellatae , atque visibilis. Similiter . quando audis Solstitium Astivum sisti subprimo gradu Ca ti, ct Hye male, sub primo Capricorni , intelligo locum aethereae regionist, qui olim erat sub Catacto , Sc Caprico no , modo a talem sub primo Geminorum , & Sagittarii. Undo, circuli duo, quorum unus est verins Bore im, sub primo seth gradu Geminorum , ct alter versi is Austrum . sub ferδ primo Sagittarii . s. ni modo termini , metae, tropici, quos non transilit Sol versius Pol in Mundi. ita ut antiquus Tromus Caneri sit modo Gemino. rtim , ct qui olim dicebatur ver) Troplaus Capricorni, modo hypothetic) dumtaxat, ac imaginari h sit Capricorni. verὲ autem, αsmpliciter Sagittarii. Et in primo est nodus Borealis , sive capuς Draconis, ct in secundo Australis, sive Diaeonis cauda is Demum. 'Iando audis Solem habere suum Apogaeum. suh octavo grada Cancri, & Perigaeum sub octavo Capr omni intellige nonum circv ter gradum Geminorum . quia hic juecedit modo in locum octavigra dus Cancri: sicut nonus Sagittarii in locum odia vi Capricorni.

g. V.

's. C Eptimam es. Non ita imaginarium. & hypotheti eum est C lum Chrystallinu in supra hoc, quod cernimus Stellatum Firmamentum ; sed est verum , & reale, & phrsi cum . Dico isi,

557쪽

tiir supra has, quas cern imus, Stellas ini mensa, est copia aqllarum 1 . quae vetae sunt, atque Elementares. Sed non tales , quales hae, quas in usu quotidiano habemus. Et sorsan spatium, quod occupant tantum est, quantum inter superficiem terrae , ct superficiem Li. 1 G V. concavam Firmamenti, si talem superficiem habet . Primam par. y tem acriter adoritur rationibus ex hona Philosophia erutis P. Pere- oi 'thrius. Ego tamen dico cum oleastro de hac re loquente . Malim i Genes. ergo cumscripIura errare, quaω cum Pbilosopbis vera dicere . Et cum DAugustino ; quomodo autem cst quatis libet aquae ibi sinu. Ea ι. se V 'u η' ibi minime dubitemus. Major es quippe hujus Scripturae authoritas, quam omnis bumani ingeni3 capacitas. Arguo sic. Quoties Scriptura innuit aliquid esse , & PP. ita communiter intelligunt, & nulla assurgit ratio efficax in contrarium , dicendum est , juxta recta in rationem illud esse . Sed haec tria contingunt pro veris, physicis, &realibus aquis supra Firmamentum . Probatur. In primis Scri- et. ior. plura id innuit. Extendens Caelum sicut pellem , qui . tegis aquis su- o periora ejus : Etrursiis. Aquae quae super Caelos 3 unt, laudent nomen Domini. Et alibi : Benedicite aquae omnes quae super Caelos suist Somino . Demum sat Firmamentan in medio aquarum , O' dividat G his r. aquas ab aquis. Et et fecit Deus Firmamentum . divisitque aquas, gnaerant sub Armamento, ab bis quae erant super Firmamentam. Cumque in eodem capite loquatur Moyses de Firmamento . quod est aetherea illa sublimis regio fiant luminaria tu Firmamento Caeli; item de aquis veris, & Elementaribus. Spiritus Domini ferebatur snper

aquas . Mirum sanδ esset, ct non dicendum sine positivo urgente fundamento , quod historicus Moyses in uno eodemque capite utatur vocibus adeb aequivoch,ut Caelum,iam significet ethere ani regio. nemdam solum aerearn, it vult ille Author. item vox aqua significetiam aquas Elementa res, iam sola nubes,ut etiam vult, idem Author.

a 34. Respondet. vocem Caelum . saepe significare in Scripturis solum aerem , unde infert textus a nobis productos significare dumtaxat aquas, idest nubes, si uxta illud Job : qui ligat aquas innabibas fuis , ut non erumpant pariter deorsum esse supra aerem. Etenim Moyses idem se libens causas diluvii physicas , ait Cataractae G ηυ-T Caeli. nempe nubes aeris, I apertae sunt. Et David. . Qui Oporit Caelum nubibus , idest aerem . Et Zacharias . Greli duunt rorem Mibar. Ssuum. Et Dominus in Evangelio vocat Caeluia tripe . ac rabican. Marth. lodum . Et palsim alibi volueres Caeli, volatilia Caeli . hoc est aeris. Sed ab hoc ultimo incipiendo , Dominus vocans Caelum triste, aut rubi eundum non loquitur eX propria, sed ex Judaeorum senten.

558쪽

tia. Falso vespere dicitis. Serenum erit rubicundum es enis Caelum. Et manὸ. Hodie tempestas. retilat enim tripe Calum . Secundb . ta. metsi vox Caelum , significet aerem hunc nostrum; at vox Fimais mentum, in quo secit Deus luminaria Caelestia nuspiam significat in Scriptura hunc aerem atmospherae, in quo nubes conglosantur, sed extensum illum, S subtilizatum . ut supra loquebar ur Ru. pertus , qui est aetherea regio. At Firmamentum dicit Moyses A. ctum in m edio aquarum . Ergo non iste aer crassus, ct impurus no- his vicinus . in quo formantur nubes, sed sublimis ille, ct is hilliga. tus , qui est aether, est ille quem Deus posuit in medio aquarum . Ergo infra , ct supra aethera sunt aquae. Tertio, Firmamentum, quod factum fuit in medio aquarum , divisitque aquas inferiores

superioribus , extructum fuit die secunda congregatio autem aquarum . apparentia terrae , ct consequenter expansio huius nostri aeris super illam facta suerunt die tertia . ut constat ex illo primo capite Genesis . Ergo die secunda , quando adHie aquae replebant totum spatium a superficie terrae, usque ad Firmamentum nondum

erat hic aer conterminus, nondum erat atmosphaera terrestris nondum erant nubes . Ergo vox illa secundae diei fiat Firmamentum inanedio aquarum. non significat, fiat aer vicinus terris, & dividat terrestres aquas ab aquis nubium . quandoquidem in illa secunda die . neque suerunt nuhes, neque aquae terrestres, idest Maria , sontes, lacus, Scis i 3 S. Ratio autem primaria est . Quoties ambigimus de sensa Scripturarum . eo qubd aliquando sit unus. aliquando sit alius , consentaneum est rationi adhaerere illi. in quem frequentes vergunt S S. Patres, at hi frequentes vergunt in eum , quem dedi. s en secundam partem minoris seriptae num. i 32. Probatur. Et quidem

., Augi istinus satis clarMoquitur ibi, nec non super illud . qui tegiti,=-οisu Dperiora eius , inquit et Et hoefeeundis literam hene intelligniba. gitur , quia Iussit Deus ut feret Firmamentum inter anuas, ct aquas. Et pars aquarum resedis in Terram ς pars autem es Caelo sup Uta remota ab aspectu nostro, o Fidei commendata, quibus sere verbis utunis iur Prcsper . R Magister : Nubium autem aquae non sunt rcino laeb. Ati aspectu nostro, neque Fidei commendatae. Et cottigit S. Doctor rid. a. Retractat. cap. 6. quod 3. Consessionum cap. 32. scripserat, scilicet per aquas superiores intelligi substantias spirituales έ per inferis. ω autem corporales. Sequitur Anastasius Syna ita , qui explicatis

Empyreo , ct Firmamento subjungit: υ autem horum quoque duo-

559쪽

De Firmamento. SI

rum Caelorum inter media aqua vim ad imaginem sansia viviscae Christ Animae , quae es media . ut dieit Neologus Grexorius inter minitatem , O carnis trabsitudinem. Accedunt SS. Basilius . &Ambrosius , qui valde pugnant pro hac sententia. Accedunt quos mox proferam pro fine, quem Deus potuit habere in elevatione earum aquarum supra verticem hujus Mundi visibilis. Accedunt demum triginta alii antiqui Patres, ac Τheologi, quos Martinen-gus adducit pro hac sententia. Ergo Patres communiter intelligunt Scripturas illas productas num. I 3 a. pro existentia verae, elementatisque aquae supra istud Caelum. S stellas. quas cernimus. i 36. Probo demum, non insurgere essicacem rationem in contrarium t obiiciunt enim I. Natura abhorret superfluum. Ad quem ergo finem immensa ea copia aquarum Resp. i. cum S. Brunmae e

Gare autem ibi ereatae fiunt aquae . caesi nos lateat, non tamen absque ratione, ct utilitate maxima. factum esse putaσdum . Satis sensata ratio pro illis , quae pendent ex solo arbitrio Divino et Ruis enim co. gnovit sensum Domini, qui instruat eum. Resp. a. cum Justino Martyre, quem invenio primum Authorem hujus Philosophiae, quam multi Patres amplexi sunt, & quae confirmat quod supra dixi de

natura ignea multarum stellarum , eatumdemque scintillatione .

Earum verὸ aquarum . inquit, duplex est usus. Alter ad immensumta, tantorumque Oserum ardorem, ne penitri omnia consumantur, sua refrigeratione mitigandum. Alter se. Ueδe enim multis aliis modis posset Deus impedire hoc incendium, hunc elegit, quia vo. luit. Arrisit haec responsio Basilio doeenti: Cistis Neus infinitam proὸ vim ignei ardoris propter multiplices, εν ad piarima necessarios as s en satisfactum Pererio Menti, quod satius suisset non creasse tantos ignes, qui indigerent tanta refrigeratione j in Gaelo in. fra Caelum multifarium sparsisset, essetque suapte natura ignis voracissimar, suique facundisi Gur, ac minimis miri crescens initiis. xe ob eam cassam volves salus periclitaretur. ex advierso maximam ei infra. supraque Caelum vim aqsarum opposuit, ut ea ram refrigeratione tantusigniam ardor temperatus non sotam eon obesset Mundo. sed etiam prodessat plurim2m . Ex Basilio sumpsit Ambrosus ea iisdem Philosophiam . scut non pauca alia spectantia ad opera sex dierum, RHymno eam ornavit inquiens:

riath. a.

560쪽

s a is Disp. IV. Cap. V.

Inim, ense Caeli Conditor , P. 1 maxs Actim Caelestibas .

mixta ne confunderent, dix uisne Terra risulis,

Aqαae fuentii dieident. Ut unda fammas temperet, Caeli didisti limiteω . Terrae solum ne dissipent.

Et demum ex Ambrosio sumpsit Ecclesia liunc Hymnum. Placuit et fodo. item Theodoreto scribentit B ariam Deus omnium dimisit aquarum t-ς naturam. Et quasdam furfuru locatit, ut in suo liquore. ae frigiditate

R non sinerent torrumpi Firmameηtam . nimirum subtilissimam illam aetheream regionem , per qiram stellae pergunt; nam lieit purissi. ma sit , tandem est corpus. Respondeo g. cum S. Eue herio, Deum et quas posuisse supra omnes istos Caelos, ad firmandam nostrorum corporum resurrectionem , ct elevationem supra eosdi m . Ex hoc si h r. in linquit de aquis illis) pondere elementorum multi resurreorionem caris i. Gς cI. nis illudentes, non posse ινι inquiunt, ut Homo . qui ex Terras ruses , sit in Caelo . Sed bos veritar οοnvincit, qui facit multa animalia gravia, s terrena volitare in aere , ct aquam ese super aerem. ignem , quod est quartum elementum ιse in Terra. Ergo Dei potentia ,

quae haec facere approbatur, Deis sit Homo, S' aqua sit supra

Caelum. s Fufilius

tibi xupcr.

is . obiicies a. Cur non eadrint super nos aquae tam immensae. si quidem aqua ex natura fila fluxa , & labilis est. Objecit sibi Basilius ubi nuper hanc disse ullatem , ct responditi In primis diacendum, quod quo parte nobis cernitur scilicet Firma nuntiim )θeciem praebet circuli per sexuram interna concavitatis ; non tamen comtinuὸ necesse es illius quoque aeternam superficiem quaqua versum ad imaginem sphaerae esse perfectam. Videtur S. Doctor alludere ad quadratam figuram . vel tentorii, quam aliqui dant Empyreo. Sed quidquid de hoc sit, aquae illae naturaliter conservantur ibi absque periculo quod ruant super nos, quia olim sint purae , elementa res , ae instar nebulae . ut iam dicam. carent illo gravitatis gradu , qui

necessarius erat, ut caderent inter Caelestes globos, juxta discursum diei iam num . ias. Sie quamvis oleum habeat gravitatem . & lignum , 8c globi nivium . & similia. naturaliter natant super aquas Sie quanquam nubes habeant gravitatem naturalem ahsque peri culo . quod de repente cadant supra rostrum caput, stant in aere nobis vicino: nempe quia haec, ct similia non habent eum gradum

ponderis . cui debetur lapsus, hoc est major distant' a ab Empyreo, maiorque propinquitas in centrum Mundi. Adde, quod pauibapte citavi ex Eucherio num. ι3s.

SEARCH

MENU NAVIGATION