장음표시 사용
41쪽
Mentis alienatio, somno perstante, Culleno judice , a sensorio obstructo inducitur; judicii namque facultas,
qua ideas qualescumque contemplamur comparamUS,
earum similitudines et differentias detegimus, variasque inde conclusiones deducimus), a sensorio omnino se liberum liabente pendet; altera pars igitur quiescens, altera excitata, imaginationes falsas et absurdas inducit. Somniorum gradus quamplurimi sunt, summa ex vigilia usque ad iomnum perfectissimum ; apud priores enumerandi sunt somnambulantes, qui stabilitate movent; et ratio patet, V Z. Mens aliis externis parum vel minime assicitur, timor abest; quapropter in hanciem praecipuam diligenter incumbunt. His rite spectatis, integra valetudine, insomnia contra naturam mihi videntur; sed nunc quaestio apud auctores multum agitata urget, Anne homines semper somniant i Qui somnia esse perpetua contendunt, hoc modo loquuntur: Ea est animi natura, quae eam Perpetuo cogitare cogit. Huic sententiae assentire nolo ;minime autem negare vellem, quod multae cogitationes menti semet orirant, ita ordinatae uti conscii simus
42쪽
eas antea fuisse perceptas, adeo tamen obscurae ut temporis meminisse nequeamus ; nec desunt hominum exempla qui canunt, resque multas in somno Peragunt, quarum omnium memoria mane perit. Etenim quidem legibus naturae consentaneum est, quietem menti perfectissimam aeque ac corpori prodesse ;quoniam eXercitatione memoriae, imaginationis, atque
judicii, mens plurimum fatigatur, nec unquam se prius recolligit quam ad tempus quievit; si quavis cogitatione diu occupata fuerit, deletur ingenium, aut manet inutile, nisi variis rebus jucundis vicissim versatur. Nec corpus se aliter habet ; namque fatigatum functionibus ineptum sit, et quiete maxime opus est. Quapropter nequaquam auctoribus consentiam, mentem perpetuis per noctes per dies cogitationibus agitari sed mentem corpusque eodem tempore quietem petere, et illa fatigata, hoc etiam languescere et suavissimi somni se complexibus fidere. Si pendeat judicii facultas a sensorio se liberum omnino habente, somniorum memoria mihi a cerebro magis excitato pendere videtur, et vigilia proxima sunt; matutina igitur saepius et diutius recordantur.
43쪽
Somnia igitur pro causa proXima cerebrum non aeque collapsum habere, et pro causis remotis, stimulantia corpori adhibita, mihi videntur; ob hanc causam praecipuam, quod nunquam in somno altissimo vel prima nocte adesse videntur, sed impressione quadam externa vel interna adeo valida ut sentire facit, sed somnum non rumpit objecta, Vel mane ab excretis congestis stimulum praebentibus, Vel corpore se male habente, dormientes somniis terrentur. Insomnia in initio vestigia saepe sequuntur sensuum, qui originem praebuerunt, et saepe agitant, delectant, angunt, terrent, et in nOVOS Orbes rapiunt ; cujus noster Gregorius de seipso hoc exemplum in praelectionibus semper osteri. Nocte quadam, rigoreS, horrores abnormes, anXietatem, et febris accedentis symptomata percipiens, mature se ad lectum contulit, et aquae tepidae lagenas pedibus adhibuit; paulo post tempore, somno ei sepulto somnium per AElnam iter faciendi aderat, et omnia quae anno priori revera aspexit tunc in mentem Venierunt ; et altera parte, frigore pedibus applicato, per Alpes vel alias vias gelidas nivalesque, et nudati fortasse, transiendi orientur somnia : Et alia hujusmodi sunt exempla; viz. a situ corporis supino, aut a
44쪽
ventriculo multo cibo vel vino gravato, sensus ponderi. alicujus incumbentis, et pectus praecipue comprimentis, oritur ; a cursu sanguinis versus organa genitalia, penta erigitur, coitus cupido adsit, et semen emittitur. S.espiratione impedita, incubus et sensus suffocationis, vela loco praecipiti ac lubrico se projicientis, saepe stiperveniunt; hinc multos thoracis morbos, scilicet, hydrothoracem, aneurismata, et vasorum ossificationem, atque alios, dignoscit. Insomnia saepe cogitationibus diurnis conveniunt hinc fortasse proverbii origo est : Narra mihi somnia,
tuasque cogitationes diurnas narrabo. Poetae hujus multa exempla praebent, et, somnia Heroium Heroinarumque pingentes, in hoc antina sia vertunt; et sorte Vera convenire catent. Dido, anca
deserta, iter longum incomitata faciendi, Tyriosque quaerentis, somnium habebat
In somnis ferus AEneas : semperque relinqui. Sola sibi, semper longam incomitata videtur Ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra. Viri AEu. iv. ψ6 Et hoc modo, utramque diurnam cogitationem maXI-
45쪽
inam, scilicet, amorem populi atque sortem relictam, eodem tempore conjungunt. Alterum est exemplum pulcherrimum AEneae animo vexati, Trojam fugientis et per oceanum jactati, Nox erat, et terris animalia somnus habebat, Erigies sacrae Divum, Phrygiique Penates, Quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis Extuleram, visi ante oculos astare iacentis In somnis, multo manifesti lumine; qua se Plena per insertas tandebat Luna senestras. Tum sic assari, et curas his demere dieiis.
Virg. AEneid 3. l. I 7. Liceat mihi, lectores candidi, verba ejusdem celeber-ximi poetae sequentia, prioribus nitore aequata, citare, et nihil amplius,
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris Incipit, et dono Divum gratissima serpit. In somnis ecce ante oculos moestissimus Hedior Visus adesie mihi, largosque effundere fetus ;Raptatus bigis, ut quondam, uterque cruento Pulvere, perquς pedes traiectus lora tumentcs. AEneid, lib. ii. 268.
Quoniam hujusmodi tanta sunt exempla, summo iure pro certo habere justum mihi videtur, somnia diurnis
46쪽
diurnis cogitationibus similitudinem saepissime et semper
fortasse habere, quanquam dormientibus nonnunquam aegre conspiciuntur. Cogitationes enim in somniis minime ex impressionibus in sensibus externis, sed ex stimulis internis, oriuntur ; illae igitur in mentem potius et sequentius redient, quorum vestigia tunc temporis et nuperrime fuit maXime occupata '. In aetate omni fere apud vulgus fuit sententia, laeta prosperaque omnia vel quaedam mala ex somniis portendi ; et pauca equidem mentes supersitiosas amplius Occuparunt sinam somniorum interpretationes, et fatuis quidem saepissime verisimiles videntur. Talia vero sagaci speculanti contingentia haudquaquam futuri, sed eo tempore instantis vel praeteriti sunt indicia, nisi quicquid boni aut mali futuri mentem praeoccupavit ;hoc se ita habente, somnia cum auguriis consentire fas sit. Conjecturis igitur se ita postea ferentibus, somniisque illas simulantibus, minime mirandum est, somnium praeteritum eventi futuri similitudinem habere. Ex. gr. si juvenem ex meis intimis familiaribus opes luxurie prodigentem aspiciam, summo jure mihi praedicere liceat,
Vide Cullen's Materia Medica, on sedati vcs.
47쪽
Iiceat, se ad inopiam cito redactum fore ; talis conjeetura me per diem vigilantem inquietans, etiam in mentem dormientis revenire fas est, et forma astantis sordidati, et summa miseria oppressi, sortasse meis oculis objicietur. Si postea revera ita se habeant, haudquaquam somnio portendi mihi pro certo concedere licebit.
Non omnino tamen negare vellem, morbos futuros a
somniis praedici, quoniam in temperamentis quibusdam
praecursores et comites sunt; ob hanc causam, quod in initio vestigia saepe sequuntur sensuum qui originem Praebuerunt, eX. gr. cuivis ad febrem proclivi, laborem maximum sustinendi somnium forte adfuerit, et morbis etiam thoracis somnia dira saepe prae Urrant. Hinc medicorum judicium ad morbos accedentes dignoscendos saepe multum adjuvatur his somniis praecurrentibuS ; et contra, morbo recedente, somnia jucunda, non dira, ab aegritudine recreationem dignoscunt; sed hoc mihi verum videtur, somniis minus et rariuS urgentibus, eo majorem esse salutem.