Dissertatio inauguralis, quaedam de fermentatione

발행: 1781년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

DE FERMENTATIONE. 3

Ortum negasset, Unde mors universa secuta fuisset. Occurrit autem et obstat huic horrendae stragi fermentatio. Muneribus vitae defuncta animalia et vegetabilia, ex parte, in terram mutat, Unde alia vegetabilia aluntur, quibus ipsis, vel inde natis, Omne animal vescitur ; et inter se ita connectit omnia, ut nihil vanum, nihil inutile sit : Ruinae antiquiorum recentiorum materia si-unt, et mors ipsa dat vitae originem. Tanta rei praestantia et utilitate motUS, fermentationem tractandam suscepi, quam

sit dissicile minime nescius. Optime enim sciebam, quod voluptatis plurimum mihi aD ferret : Et sperabam, si insignis ejus obscuritas laudem attingere me prohiberet, Cr rum saltem pro me veniam impetraret. Quo tempore primum de fermentatione scribere mihi in mentem Venit, Plurima CXperimenta facere decrevi. Ex his multa instituere, et temporis angustia, et animus aliis studiis districtus, prorsus vetuerunt. Quae raptim autem, et in unam

tantum

12쪽

4 DE FERMENTATIONE.

tantum vicem feci, ea nunc proferre reformido. Has ob causas, lectorem me eXcusatum esse habiturum, spero, quod opusculum experimentis destitutum, super re tam multa desiderante, in lucem edere non dubitaVi.

13쪽

DE FERMENTATIONE.

PLURIMAS easdemque varias hujus

rei definitiones protulerunt autores. Quibusdam placuit hoc nomine designare Om nem mutationem qVae unquam in regno animali, vegetabili, aut minerali, incidit. Nihil igitur apud hos, mutationem inter et fermentationem, discriminis intercessit, unde, ut bene notavit Boerhaavius, oriebatur re- Ium confusio, et vera verborum distinctio amittebatur.' Ille, Ut hanc confusionis causam tolleret, verbum strictius finivit, neque aliud significare voluit, quam motum inte- stinum in vegetabilibus ortum, qui Vinum vel acetum progignit .' Hoc modo putrefactionem e classe fermentationum exemit; meo quidem judicio, minus recte. Macbride, cum chemicis recentioribus, ad sententiam antiquiorum fere reVertens, Per

14쪽

6 DE FERMENTATIONE.

fermentationem intelligit, motum intesti- num, qui, suapte sponte inter corporis par- ticulas insenssibiles, ortus, nOVUm earum Or- dinem et diversum nexum facit'. ' Discrepat haec ab antiquiorum chemicorum sententia hoc 1olo, quod vult motus spontaneos esse. Nescio Vero, an motus spontaneus jure dici possit, qui, a certo caloris gradu et tenuitatis pendet, et ad quem ciendum saepe summa cura opu8. Haec definitio, etiam, quandam theoriam de natura fermentationis comprehendit; res semper in desinitionibus repudianda. Et, licet omnia fere corpora, mineralia etiam, quandam mutationem subeant, qua alia eri: aliis fiunt; cum tamen hae mutationes admodum sint diversae, et in variis corporis ipsius, et aliarum rerum conditionibus, oriantur, satius mihi videtur inter has mutationes spontaneas si arrideat hoc verbum) distinguere; et nomen se mentationem de iis solum adhibere, quae

15쪽

DE FERMENTATIONE. 7

in animalibus vel vegetabilibus eveniunt, quae a calore et humore pendent, quaeque fermentis et cientur et promoventur. His itaque verbis fermentationem finio: Pro- cessus sub gradu caloris et humoris certo Ortus, quo animalia et vegetabilia eXtinc- ta mutantur, et inter mutationem edunt' quae ipsam incitant.'C A P. II.

DE FERΜENTATIONIS GENERIBUS.

NOMEN fermentationem iis processibus solis indidi quos subeunt corpora Vita carentia. Alienum igitur a meo incepto foret de sacchari formatione, et de secretioni bus aliorum succorum, vel animalium Vel vegetabilium, disserere. Verisimile mihi videtur, saccharum fere nunquam, nisi vita superstite, progenerari. Vitae haud dubieetractus est iu processu bynem Parandi, et fructus maturandi: Nam, si fructus aut hordeum

16쪽

8 DE FERMENTATIONE.

deum ullo modo eXtinguantur, ces at processus.

Huic fortasse objiciat aliquis, vina esse

quaedem, Rhaenaria nempe, quae eae succo austero et acido conficiuntur; et dicat, hunc succum in saccharum converti, dum saccha rum in vinum mutatur; et exinde explicationem deducat, cur Vina ea tam tarde maturentur, et minus acida fiant ut senescunt'. Fateor equidem, de hac explicatione me non Parum ambigere. Succi enim acidi omnino eadem natura sunt ac tartarum' ; et cum hoc, aquae et caloris ope, in saccharum mutari minime possit, nihil causae esse videtur cur credathir, Candem rem, non aliter se habentem, saccharum evadere, valere. Et sera maturatio Vini, et pro aetate imminutus acor, aliam et faciliorem

explicationem recipiunt. Acidum fortasse vim antisepticam habet, qua fermentationis Progressus cohiberi potest : Acore suo vini vim

Ford Dis I. Inaug. de Fermentatione, Anno I 777 Beaunae Elemens de Pharmacie, P. I Ol.

17쪽

DE FERMENTATIONE. 9

vim certe obtundit, et celat; et cum copia solita major sit, opus est longiore spatio Ut se a vino disjungat, Illust. Profes. noster Blach mecum, Onsuetudinem communicaVit, quam inter Pistores frequentem esse accepit, qui probare quidem videtur saccharum a rebus vita de stitutis posse oriri. Hujusmodi autem est :Quo facilius et citius fermentationem eX- citant, farinam tritici, vel alius cujusvis frumenti cui magna aqUae copia admiscetur, pluri ma vi agitant, donec d ulcem saporem fac charo proprium referentem, sibi acquisiverit ;hanc pani addunt. De hoc et de experimentis Celeb. Macbride, nihil dicendum habeo, quoniam tempu8 mihi defuit experi menta repetendi. Mihi sussicit, saccharum alio modo plerum Ue fCrmari, et plurima exemplorum sacchari a rebus eX tinctis orti,

non Vera esse videri.

vegetabilium et animantium secretiones a vita procul dubio pendent: Sanguis enimi et succi a quibus proveniunt, licet per longissimum tempus calori et humori obji B cerentur,

18쪽

DE FERMENTAT IONE.

cerentUr, nunquam aliquid secretionum simile praeberent. Restant fermentatio vinosa, acetosa, PU-trida. PIas ordine percurrere in animo fuit; sed, propter temporis angustiam, in praesens postremam omitto. Hae omnes in una eademque substantia se excipiunt. Historiam igitur phaenomenorum generalem, sicut in hac apparent, Praemittam, quaedam postea generis utriusque propria additurus.

CAP. III.

RES, quae Omnes fermentationes subit, saccharum est. Saccharum solutum, et cuilibet calori inter gradum trigessimum seX- tum et nonagesimum intercedenti objectum, fervescit. Utcunque pellucida fuerit solutio, cito sit opaca, tumet, et calet. Si jam attentius

19쪽

DE FERMENTATIONE.

attentius observetur, aeriae bullulae mini- Inae, Per omnem misturae partem semet

spargere, quibus quaedam solidae particulae

adhaerent, reperiuntur. Gradatim elevantur aeriae leves particulae, et secum solidiores, cUm quibus co UngUntUr, parteS trahunt. Liquorem summum attingentes dis rumpuntur, et solida fundum versus subsi1-dunt, nisi aeriis particulis rursus attrahantur et eleventur. Hic aeris ascensus omnis partis misturae motum intestinum facit, et sensim cum calore augetur. Post aliquod temporis hoc modo peractum, Ct calor et motus intestinus imminuuntiar, Ct m OK CX toto cessant. Solida ad fundum descendunt, vel vasi summo vel lateribus ejusdem adhaerent. Haec fermentationem cient in rebus non ad fermentescendum proclivibus.

Jam continet mistura alcohol, quod destillatione separari potest, et postea nullam de- compositionem subit: Levi acore et dulcedine, qUae eo minor, quo perfectior fer mentatio, est praedita.

20쪽

1a DE FERMENTATIONE.

Si nunc augeatur calor ad gradum octogessimum, et mistura, quantum Caetera spectat, Cadem maneat, renovatur motus intes,

tinus aeris expulsione : Solida, ut in priore processit, demittuntur, quae etiam fermenta sunt. Calorem augeri ferunt. Paulo post, hic motus intestinus quoque cessat, et iterum quiescit liquor. Nunc in mistura parvamalcohol copiam invenies, si fermentatio non omnino perficiatur; acidum acetosum, quod, in modum liquoris a priore fermentatione progenerati, destillari, et omnis mutationis expers servari potest : Inflammabile etiam est. Athali volatile aliquando cum acido conjungitur, adeo ut salem ammoniacum vegetabilem essiciat. Hoc vero solum accidere videtur, ubi.nimis longe progressa fuit fermentatio.

Si haec separatio acidi non fiat, sensi inacorem suum amittit mistura, turbida evadit et viscida, et citius pro gradu caloris infra nonagesimum ; aer extricatur ; foetet mistura; aikali volatile avolat: deponitur

terra

SEARCH

MENU NAVIGATION