Dissertatio inauguralis, quaedam de fermentatione

발행: 1781년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

DE FERMENTATIONE. I 3

terra argillacea, et fluida huic innatans nihil aliud quam aqua esse reperitur. C A P. IV.

QUIBUSDAM placuit hunc processum.

in species duas distinguere, Unam quam acti-Vam, alteram qUam Obscuram, nUnCUPIVO-runt. Neque inepta videtur distinctio. Priore alcohol, posteriore vinum, formatur. Has igitur singulas breviter eXequi conabor.

S E C T. I. De Armentatione Activa.

Haec, notis illis insignibus quas supra descripsi, se manifestat. Qui aer in proces-

22쪽

14 DE FERMENTATIONE.

su extricatur eum fixum vocamus'. Quod deponitur mucilago est. Quo haec oriatur fermentatio, saccharum aqua solvi oportet ;et quo major est aquae copia, eo facilius et citius movetur fermentatio. Haud fervere incipit solutum saccharum, nisi gradum inter trigesimum sextum et nonagesimum, et calor maXime idoneus inter gradum sexagesimum et septuagesimum invenitur. Neque fermentationi obstat calor justo major, eo tempore solum quo adhibetur, sed, si faciat ut bulliat solutio, tarde vel nunquam

oritur fermentatio t. Aer atmosphaericus, ad misturam fermentabilem admissus, minime necessarius videtur ad hunc processum ciendum vel promovendum. Pluribus enim in exemplis, Orta fermentatione, aer ille non adest ; cum aer fixus, qui e mistura continenter eXhalat, aere atmosphaerico gravior, superficiei liquoris incumbat: Et ubicunque haec aeris accumulatio PraecaVetur, tardior

23쪽

DE FERMENTATIONE. 13

et pigrior evadit fermentatio. Quod autem omnem dubitationem tollere videtur, sub oleo et incipit et pergit, sed tardius Non tamen fit hic processus in antliae pneumaticae receptaculo exhausto Melius procedit, Vase quo continetur mistura partim quam eta toto pleno, et loco quo plurimae misturae simul, quam quo una tantum, fervet Favent agitatio et minor pressura Iis, quorum mentionem feci, contraria quam maXime impediunt procesium, calor scilicet et frigus nimia, aqua parcior, Pres sura. Inimica etiam sunt obtecta superficies, licet non multum augeatur Pressura ;liber aeris amatus, quanquam mistura Parum inde refrigeretur, quies, electricitas, fulminei ictus, sulphuris vapores, alcohol, sales acidi, athalini, medii, et metallici, amara, et astringentia.

24쪽

16 DE FERMENTATIONE.S E C T. II.

De Fermentatione ob cura. Mistura, quae actum fermentationis vinosae in aperto vase peregit, in lagenis bene clausis servata, pergit etiam ejicere aerem, et mucilaginem demittere, quo vivida et ab omni faece immunis evadit. Hoc fermentationis activae minor gradus. Insuper autem alias mutationes subit mistura. Sen sum caloris, qUo prius linguam affecit, ciere cessat, et crudus et acerbus sapor, quo ante praeditus, in dulcem et lenem, aeque ab at cohol et aceto distantem, mutatur. Deponitur sal acidum. tartarum dictum.

25쪽

DE FERMENTATIONE. 17C A P. V.

DE FERMENTATIONE ACETO SA.

PATET haec latius quam vinosa. Farinacea enim haud in bynem conversa hanc subeunt, et fructus immaturi, qui fermentationem vinosam recusant, facile in hanc incidunt. Aquae copiae magnae et caloris magni ope, saccharum, vinosa non interce dente, vel tam brevi praetereunte, Ut eum notare non liceat, in hanc fermentationem transiit. Vinum in acetUm aegre mUtatur, nisi calore majore, quam quo ipsum Paratur. Gradus octogesimus convenit. Ad farinacea simplicia mutanda gradus minoreS caloris et humoris sussiciunt. Aer expellitur, cujus natura ignota. Muci lago quae subsidit vix ab ea differt quae inter fermentationem vinosam separatur, nisi fortasse contineat diversum aerem. Tartarum nullum

C deponitur,

26쪽

deponitur, et Vina Rhenana etiam, quae hoc quam maxime referta sunt, nihil hujusmodi demittunt, dum in acetum mutantur . Plurimus calor per hanc oriri eXistimatur '. Melius aperto quam clauso vase perficitur Eadem huic ac vinosae fermentationi et favere et obstare putantur.

C A P. VI

FERMENTA vocantur, quae, mist Urae fermentabili caloris idonei et humoris, adjuncta, et mista, fermentationem excitant et promovent. In quibusdam rebus, ut bynes infuso, ad fermentationem ciendam necessaria sunt. Pendetne hoc ab hocce liquore magis Viscido et mucilaginoso tPlurima

27쪽

DE FERMENTATIONE. 19

Plurima hanc virtutem possident. Cae- tertim, eorum praecipua sunt mucilaginosa per fermentationem subsidentia, flores et faeces dicta. Rusdem etiam indolis sunt quae adhuc fervent; farina tritici, vel alius cujusvis frumenti, in pastam aqua redacta, quae leviter fermentescit, vin Um, acetum, animalia quae putrescunt '. Nonnullae etiam animalium partes immutatae fermen lationem excitant; bilis ', et forsitan saliva et succus pancreaticu St. Quorundam fructu Um etiam succus maturus, qui facile in fermentationem abit, hac potestate praeditus. Teneriorum etiam florum succi, ut violarum, rosarum Damascenarum, hunc Processum non parum cient. Opium recens et capitum papaveris decoctum fermenta tionem magnopere excitant. Hi succi vel getabilium et animalium etiam, forsitan, fermentationem

' Sir Jolin Pringle 's Observations, Appendix, p. lxiv.' Idem, P. t XX.ι Junckeri Chemiae Conspectus, Vol. II. p. q83. Macbride's Erperimental Essays, table a.

28쪽

ao DE FERMENTATIONE.

fermentationem mOVent, nullam aliam ob causam, nisi quod in eam citius illabuntur

quam res quibus applicantur. Quidnam autem in causa est cur magis celeriter quam alia ferveanti Idem, ni fallor, quod facit ut fermenta fermentationem exsuscitent. Aeris plurimum habent omnes hi succi vegetabiles recente8, quo praecipue ab diu servatis discrepant. Bilis etiam, et saliva, et succus pancreaticus, sit haec duo posteriora vim talem revera habeant) quam maxime aere abundant '. Et argumenta plurima sunt quae verosimile reddunt vim fermentorum universam in aere, qui omnibus inest, con

sistere . .

Hunc aerem autem vi hujusmodi praeditum este, eX eo Constare videtur, quod melius procedit fermentatio loco ubi plurima vasa liquore repleta simul, quam ubi vas unicum tantum, ferVet; quodque magis celeriter fervetur in Vase semipleno, ut obser-

Senae Trai te du Coeur, Vol. II. p. I 22. Hart- mann de Bile apud Halleri Disputationer, Vol. L

29쪽

DE FERMENTATIONE. II

vavit Cel. Boerhaavius, quam vase complerto. Si concedatur, aerem eXtricatum, esse fermentum, facile videmus quomodo atmosphaera ejus processui possit favere. Res etiam a Junckero memorata hanc sententiam magnopere confirmat. De civitatibus, quarum incolae cerevisias suas sine fermento praeparare solent, loquen8, Verba sequentia adhibet: Hae autem talem possi- dent aquam cujus contenta hunc actum s fermentativum celerius PromoVent, e . g. l acidulae mitringenses, cerevissiae coquen

dae, adhibentur, et sine addito fermento

motum intestinum facile concitant Aquas acidulas aerem fixum continere none opus est ut dicam. Caeterum, Ut aliquid compertum habe rem, hoc experimentum feci. Cerevisiae spumam calori objeci, donec cum RqUa comi mista nullam fermentationem ciere POsserta Huic misturae, aerem, ex liquore Vinosam: fermentationem subeunte, ortum adjeci, et plurimum

Conspectus Chemiae, Vol. II. p. 73.

30쪽

DE FERMENTATIONE.

plurimum aetis, agitationis ope, cum ea miscui. Eandem rursus sacchari solutioni addebam, et brevi fermentationem vividam movebat. Annum abhinc hoc eXperimentum institui, neque ulla amplius, de aeris potentia, apud me dubitatio manebat. Cum tamen huic dissertationi incumberem, e re fore existimavi eXperimentum aliqua ex parte diversum facere. Clare constabat, si ab aere Omnino penderet vis fermentandi, rem ullam aliam, quae aerem accipere et retinere posset, in modum cerevisiae spumae, fermentum fore.

Quantitati igitur gummi Arabici mucilaginis,

plurimum aeris, fermentatione Vinosa pergente, evoluti, admiscui; deinde hanc saccharo soluto misturam adjiciebam; et quamvis

e vestigio nec fermentationem ciebat, nec aerem extricabat, Odorem tamen et saporem

evidenter Vinosum, cum sapore aceti levi conjunctum, ires dies ante praebebat, quam ullam mutationem in alia sacchari solutione eodem tempore, et e copia sacchari aequa, confecta, potui notare. Nonne hinc igitur

concludere

SEARCH

MENU NAVIGATION