장음표시 사용
41쪽
metri Fahrenheltiani exposui, et, sex Vel septem diebus peractis, in vinum mutatum reperi: Postea in acetum abiit. Oboritur etiam fermentatio putrida suboleo. Hirudinem vix mortuam in phialam aquae fere plenam conjeci. Huic affudi olei tantum, ut superficies liquoris omnino tegeretur. Paucos post dies, i aeriae bullulae per liquorem ascendebant, , flet turbidus liquor evadebat. Nullum odorem praebebat liquor oleo opertus; sed, hoc id sublato, quam maxime foetebat, et hirudo omnia signa putredinis prae se ferebat.
Si haec sit sacchari natura, de modo quo formetur, conjecturam facere non erit dissi-
42쪽
Vegetabilia omnia quae id praebent immatura, Vel mucilaginosa, vel acida sunt. Compertum habetur, mucilaginem sacchari acidum continere; et vix dubitari potest, quin acidum fructuum immaturorum, ad extremum ejusdem naturae sit. Inter Vegetabilium incrementum, absorbetur phlogiston, et, hoc acido adjunctum, saccharumessicit. Vix necesse est, ut fontes indicem e quibus derivetur phlogiston. Magna copia, cum aere atmosphaerico miscetur; neque ad incrementum solum, sed etiam ad vitam iplantarum, necessarium esse reperitur: Hoc demonstrant experimenta Claris. Priesiley . Omnia, quibus terra foecundatur, phlogiston et continent, et evolvunt. Materiai electrica, quae in omnem naturam diffunditur, quaeque tam multis modis activa redditur, effectus in vegetabilia edit, et eorum incrementum auget. Lucis etiam radii a vegetabilibus absorbentur, et, prout non nulla
43쪽
nulla experimenta testantur, ut crescant faciunt t: Et, si vulgari opinioni habetur fi i des, et certe, donec eXperimentis adversari
xςpςxi lux, habenda est, fructuum etiam ad
maturitatem progressui favent. Lunae enim radiis, qui nihil caloris movent, Vulgo judice, fructus maturari consuerunt.
Tartari separatio res admodum notatu digna videtur. Omnes immaturi acidi fructuS tartarum continere dicuntur, et id sub forma salium essentialium deponunt. Hoc vero non sit, nisi longum post tempus, et post quam mistura mutationem quandam subiit.
taro, acidior. Quam maxime insolubile est tartarum, et prorsus incredibile videtur, id, eX ParVa aquae copia, quam fructus continent, solvi posse. Succi etiam, qui tartari pluri-
l Wilson of the influence of climate tapon animal and vegetable hodies, P. I p,
44쪽
plurimum per fermentationem demittunt, in acetum mutantur, in cujus formatione nihil tartari separatur, neque in aceto ulla athali indicia inveniuntur . Acidum itaque vel in athali, vel alhali in acidum, mutetur necesse est. Exinde, igitur, nonne inferre licet, acidum tartari per se in fructibus recentibus existere, et per fermentationem quodammodo mutari, ut Pars ejus in athali conversa, et acido immutato
conjuncta, sal illud insolubile, quod in
vinis observatur, evadat i Hoc concesso, facile explicatur, cur magis aciduS sit succus inspissatus, quam sal essentialis, et laic quam tartarum : Tollitur enim sapor ille acidus, partim acido perdito, partim al-kali in quod mutatur conjuncto. EXperimentum etiam est, alio consilio instit ut iam, quod hanc sententiam magnopere confirmare videtur. Chrystallos acidi tartari cum spiritu nitri forti in retorta, cui probe assi Xum
fuit recipulum, stillavi, per duas vel tres vices ; finita destillatione, nulla acidi tartari signa
45쪽
signa manebant. In recipulo spiritum nutri inveni. In retorta, praeter acidi tartari impuritates, manifesti fuerunt salis nitri chrystalli. Si sal alhalinum non simul cum acido affuit quo usus tum, neque causa est cur id suspicer, quamvis id equidem ipse non paravi) experimentum probare Videtur, al-kali ex acido tartari fieri posse, et credibile reddit, hoc modo etiam, inter fermentationem, athali formari.