장음표시 사용
31쪽
concludere licet, vim fermentorum in aCIC, quem comprehendunt, consisteret Num autem aer agit propria virtute t An vi elastica, qua, in totam misturam diffusus, agitationem magis universam movet, quam Ullo alio modo dari possiti Vero proximum esse videtur, Vi propria agere; fermenta enim inter se discrepant. Aceti flores maxime idonei sunt ad acetum parandUm, quas 'quam vinosam fermentationem ciere possunt. Idem de fermentis putridis et vinosis
Utcunque autem haec res se habeat, Pa rum refert: Si enim plane evincatUr, Vim fermentandi a qualitatibus singularibus, qua Sille habeat aer, pendere, nihilo propius ad modi, quo agant, eXplicationem accedo. Nam res est, ni fallor, in chemia Vera Pror suS nOVa, rei certae additionem ejusdem rei chemice mistae, cujusve partes mistura modo comprehenduntur, separationem facere.
8accharum quidem ex syrupo deponitur, admi dito saccharo ; et oleum ab aqua separaria potest, chorda ex oleo madefacta; sed cum saccharuim
32쪽
saccharum et Oleum propriis formis in his mixturis existant, occasio attractioni illi, qua corpora cohaerent, agendi datur. Hoc Vero per fermentationem incidere nequit. Aer enim, qui inter processum eXplicatur, non ante misturae inerat, sed, eodem quo expellebatur tempore, gignebatur. Fermentorum igitur actionis explicationem, utpote quae tenebris spissis involvatur, et eXPerimenta quae lumen ei affundant desideret, intactam relinquo. CAP. VII.
DE FERΜΕNΤΑΤ IONIS EXPLICATIONE
OMNIA, quae his processibus mutantUr, saccharina sunt, vel quae, Vita manente, facile talia fiunt. Et cum nihil praeter calorem et humiditatem ad has . mutationes faciendas necessarium sit, concludere licet,
33쪽
omnia his processibus nata, ex iisdem elementis, alio modo vel alio gradu conneXi8, esse conflata. Ill. Berginan, quantUm CXhisce quasdam substantiis spectat, rem ita te habere probavit. Ostendit enim, saccharum et alcohol, ex phlogisto et eodem acido componi ; neque aliis elementis quidem consistere mucilaginem, nisi quod aliquantum terrae calcariae additum habet: Et Clar. Priesiley mihi videtur omnino demonstrasse,
aerem fixum semper esse acidi alicujus et phlogisti compositionem. Paravit enim aerem fixum, ex spiritu nitroso et spiritu vinoso rectificato commistis ', ex acido vitriolico et spiritu vinoso rectificato i, et e cremore tartari combusto li. Cum nihil aeris
fixi contineat tartari cremor, inter combustionem formetur, non evolvatur, necesse est ; et cum acidum tartari plurimo phlogisto abun-
34쪽
det, eodem modo, ac acido nitroso vel vitriolico, cum spiritu vinoso conjuncto, aerem progenerari cogere licet. Acidum tartari, et aceti, plurimum phlogisti possident, unde tam facile igne consumi possunt. Et, qUaΠ- quam inter se, et ab acido sacchari, discre-Pant, Cum tamen Vel hoc progignant, vel ab hoc progignantur, ViX quidem ponere possumus, inter se revera differre, et qualitates eorum diversas ab ulla alia causa pendere, qUam a modo graduVe diverso quocum phlogisto conjunguntur. Si harum rerum diversitas, ab diverso partium ordine pendeat, nUlla, cum hanc rem Omnino ignoremus, eXplicatio dari potest. Contra, si a diversa partium ratione pendeat, haud ita explicatu dissicile erit.
Liceat mihi posteriorem hypothesin asiu-
Ponamus saccharum maXimam copiam phlogisti , alcohol minorem, et acetum minimam, continere. Quid igitur est fermentatio
35쪽
DE FERMENTATIONE. 27tatio nisi acidi prius phlogisto impliciti ex
plicatio 8 Sacchari partes integrae calori8 et aquae Ope inter se separantur, et eXinde Oritur, partis, majore levitate praeditae, cum tanta acidi quantitate conjunctae, eXplicatio, ut aerem fixum constituat. Plus etiam, phlogisti in mucilagine paranda consumitur, et acidum, quadam phlogisti parte orbatum, alcohol vocatur. Per novam fer mentationem iterum expeditur phlogiston, et acidum explicatius communibus acidi dotibus se manifestat; dum adeo tamen, cui adhuc miscetur, phlogisto celatur, Ut non sacchari acidum esse videatur.
S E C T. I. De Fermentatione Canosti
Ex hypothesi supra tradita clare via demus, quamobrem calor et humiditas, ad hanc
36쪽
hanc fermentationem ciendam, sint necessa ria: Non vero ita liquet, quare caloris certUS
gradus sit adhibendus. Num aliquid expellitur λ Vel certus expansionis gradus -lummodo, ad partes sacchari disjungendas idoneus t at, si major minorve calor adhibeatur, non modo non separantur Partes, sed etiam fit ut magis magisque cohaereant. Aer eX antlia pneumatica exhaustus simili modo forsan agit; certe non agit aerem atmosphaericum amovendo, cum fermentatio
sub oleo bene Pergat. Quod melius procedit in vasi semipleno, quam completo, et loco ubi plurima liquore referta vasa simul fervent, explicari potest, per aeris siXi accumulationem, qui, supra fermentum esse, dictus. Agitatio, in omnem partem liquoris, fermentum disefundit. Pressura iublata, fermentationi fa-Vet, quod eXpansioni amica. Causis quae fermentationem promoVenteXpositis, proXimVm est, Ut eas, quae eam yeprimant, consideremUS.
37쪽
Haud opus est ut aliquid de actione frigoris, humoris defectus, pressurae vel quietis, dicatur. Satis enim patet eorum actio
Oleum expressiim, fermentationem liquoris, quem tegit, reprimit, actionem aeris fixi, quae fermentationem ciet, praecaVCndo. Eodem modo agit perflatus vasis. Sulphuris vapores phlogiston praebent, quod semet aeri fiXo adjungere, et eum minUS volatilem reddendo, potestatem fermentan- di auferre potest. Electricitas, 'et fulminis ictus, eodem modo quo sulphuris vapores, forsitan agunt: Liquorem etiam mucilaginosum et viscidum reddunt, quo in statu,s ad fermentationem quam maXime ineptus :An hoc praestat phlogiston, quo liquorem fortasse impertiuntur tNulla sunt experimenta quae illustranti actionem alcohol, acidorum, aikalinorum, si salium mediorum ; horum igitur considera- tionem praetermittam.
38쪽
Sapor ille levis et vividus, quem sibi acquirit liquor in clausiis lagenis conditus, ma nifeste pendet ab aere fixo ei admisto, qui a fermentatione eXtricatur, sed effugere nequit. Maturum et molle fit vinum, alco-hol et acidi arcta conjunctione, et acidi superflui, sub forma tartari, separatione '.
De Acetosa Fermentatione. Quomodo farinacea simplicia, quae se mentationem vinosam non subeunt, acetiimi evadant, haud dissicile explicatu, si modo ponatur, minorem phlogisti rationem, quam Vinum ipsum, continere. Haec minorem gradum
39쪽
gradum calori8 requirunt quam saccharina; quod, phlogisto minus referta, facilius in fermentationem illabuntur. Sacchari in iacetum mUtatio, majorem aqUae Copiam et Calorem majorem, quam ejusdem in vinum
mutatio, poscit, quia plus phlogisti in illo
quam in hoc expellendum. Acidum tar- . tari in acetum mutatur, unde sit, ut nulla sit tartari depositio. Res pleraeque, quae Vinosae fermentationL, huic quoque favent vel obstant; et hic et illic eodem modo agere Vident tr. De illis igitur supervacaneum foret disse rere. Cum Vero pauca sint, quae actionem singularem in hac fermentatione habere videntur, ea pressIUS eXeqUar. Alcohol acidum potius videtur celare, Pabulumque praebere unde plus acidi possit formari, quam fermentationem reprimere. Al-halina et calces metallorum celant acidum, sales medios et metallicos formantia. Amara et astringentia etiam acidum tegere vi dentUr. Neum annus, de amaris verba fa
40쪽
ciens, notat, amaritudinem lupulorum, in liquoribus e byne confectis acescentibu8, amitti, minime vero deperdi; addito enim sale aikalino, vel terra absorbente, redit amaritudo