Theophili Christophori Harles Introdvctio in historiam lingvae graecae

발행: 1792년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Theophilus Christophorus Haries

Quoniam in praefatione ad priorem editionem consilium, mentem et rationem, qua in conficiendo hoc opusculo sussum me aperte dilucideque exposuisse arbitror, et quaedam illi inserui in praesenti eo breuiori mihi eis licebit. In noua autem hac ditione pristinum ordinem seruandum esse duxi; at quia dies diem docet, multa mutaui multaque adieci. Ideo plurium, quorum nomina in omni antiquitate fuerunt celebria, aut inscriptis veterum faepe occurrunt, in priore

tomo inieci mentionem. Nec tamen omnium, quorum vel nomen admodum obscurum,

vel merita exigua fuerunt, notitiam in hac introductione necessariam esse iudicaui. Hinc multi philosophi oratores, poetae atque hi-ssorici, quorum memoria a Vosito, Ionsio, Fabricio aliisque renouata est, qui vero vel rarius citantur a veteribus, vel nihil scripto consignarunt, nec aliorum meritorum laudet insignique inter suos auctoritate splendentes magnam nominis apud posteros obtinuerunt famam, a me sunt consulto praetermissi. In notitia edi-

12쪽

editionum peruersam consuetudinem primum

graecarum, dein latino graecarum, aut choliis graecis stipatarum editionum enarrandarum deserere et temporis ordinem sequi pla-Cuit, quoniam hac ratione historia illarum critica melius confici potest. De rarioribus et antiquioribus editionibus librisque huc pertinentibus et subsidiis litterariis frequentius disserui, consilio quorumdam virorum doctissimorum et quorum auctoritas apud me omnesque, qui illos norunt, multum valet, Obsequutus. Illi enim suaserunt, Vt, quoniam non omnes, praesertim iuniores, Fabricii B. r. vel parare sibi, vel ad manus habere, vel commode confialere possunt, et tamen de auctoribus graecis aut editionibus sine multo temporis dispendio plura eaque scit necessaria comperire volunt, spretis aliorum, qui vel partium sunt cupidi, vel de his rebus intelligenter re neque iudicare nequeunt, sententiis conuitiisque, liberalior fierem et copiosior. Quare quoque ad duo priora nouae Fabricianae B. r. editionis volumina spicilegia, interea temporis a me Collecta, id si commodum et necessarium videbatur, hinc inde adieci. Nam iis, qui primoribus tantum labris adtigerunt litteras graecas harumque litteraturam, hic liber unice non

est scriptus Neque vero omnes, praecipue

13쪽

minorum opusculorum editiones, quae neque ab vetustate neque ab arte critica aut interpretationis praestantia commendationem quamdam laudemque merentur praeclaram, enumeraui: quod et a consilio usuque operis maxime alienum fuisset, et molestus foret plurimis lectoribus nudus editionum interdum paene innumerarum, earumque parum memorabilium catalogus. Illis tamen nouis accessionibus quoniam plagularum numerus valde crevit, et multo maior exstitit, quam opinabar, et quam

qui in superiore fuit editione, librarius e re tum sua, tum emtorum fore existimauit, si liber in duas partes disiectus prodiret in lucem.

Quamquam apud peritos et aequo arbitroS, quorum iudicia et correctiones grato animo agnoscam, longa me haud egere excusatione, blanda quadam ducor opinione animique persuasitone invidorum tamen istorum Causia, qui, . quae sibi non omnino placeant, aut ipsi non intelligant, adunco naso Contemnere, edicta atrocia tamquam de tripode contra librum eiusque auctorem pronunciare et vero calumniari solent, ea praemonenda mihi visa sunt. In paucis, quas tantummodo in manibus habeo, plagulis, quae prael eXierunt,

haud pauca ab operis commisi deprehendi Peccata, quae cum reliquis ad calcem poste- rioris

14쪽

rioris partis emendabo, idemque, quae addenda, corrigenda supplendaque vel mihi, vel aliis videbuntur, sedulo colligam et indica-ho. Tu vero, L. B vale, mihique fauel Scr.

15쪽

PRAEFATIO

quidem pluribus abhinc annis dederam: at, quia labores alii, aliaque noua negotia me occupatum hactenus tenuerunt districtumque, non poteram Citius expedire atque explicare. Neque tamen, quum inter ea, quidquid ad materiam amplificandam ornandamque condUceret, sedulo collegissem, laboris tarditatein utilitati legentium ullum, arbitror, adtulisse detrimentum. Quidquid est, de utilitate enim virtutibus vitiisque huius opusculi iudicare, sit penes aequos, doctos harumque rerum peritos arbitros, equidem, quomodo in paranda atque Concinnanda hac introii mo . ne in historiam linguae graecae, siue potius, in bibliothecam aut litteraturam graecam versatus sim, paucis declarabo. In Prolegomenis de ipsa lingua graeca,

eius ortu, antiqUitate, pronunciatione et ce

teris grammatices partibus de hominibus, qui a renatis litteris ingenii splendore doctrinarumque lumine et indefessa diligentia curaque magnam Orbis partem Collustrarunt, et ciues imperii occidentalis somno quasi et barbarie sepultos, ad pulcri et venustatis elegantiaeque Atticae sensum et amorem Xcitarunt;

16쪽

PRAEFATIO

de codicibus, editoribus graecorum auctorum Praecipuis, et reliquis subsidiis litterariis disputaui eoque breuior fui in tractanda parte grammatica aut subsidiis recensendix quo copiosius et diligentius de illis egerunt Simonis

atque I Philis, Professor quondam eloquentiae ac poeseos in niuersitate Ienens celeberrimus . Librum vero ipsum seu notitiam auctorum graecorum in quatuor partes diuisi. In prima quidem auctores, qui vulgo Vocantur profani, 3berius persequutus sum: tum de graeci veteris testamenti interpretibus dein de scriptoribus sacris noui foederis, et necessariis verae interpretationi atque adcuratae

antelligentiae praesidiis denique de scriptori . bus ecclesiasticis quos mi intelligentiam Omnis antiquitatis et ad vicistitudines linguae non minus quam sapientiae et desipientiae

Graecorum cognoscendas omnino Vtiles, pamtim necessarias, numero gregeque reliquorum excludere nolui, ea tantum, Uae memoratu digna viderentur, breuiter strictimque disserui. Primam quidem partem in certas periodos distinxi, ut inde fata historiaque litiguae graecae ab ortu illius usque ad interitum, saltem ab infantia ad senectutem Sque commodius perspicerentur . Quare haud dubitaui, librum huncce inscribere introductionem in hia floriam linguae graecae quamquam facile concedo ipseque sentio, ad historiam, quae si id no-rninis omnino mereri debeat, . Gr. Conscribendam, me oportuisse aliam ingredi viam, alia lassius explicare, alia resecare, fataque

ipsius linguae et eruditionis Gr dilucidius eraplanare. γ

17쪽

AD EDITIONEM L

Attamen in profanorum auctorum vita, satis, libris, qui ab iniuria edacis temporis vindicati ad nostram aetatem peruenerunt, eorumque editionibus enarrandis, diutius, quam in reliquis, mihi commorandum esse duxi: quod et consilio institutoque et studiis tironum non minus, quam magistrorum aliorumque graecar litterarum studiosorum aptius videbatur. Insuper de versionibus V. T. graecis de libris apocryphis de nouo testamento patribusque, quos superstitio vocavit sanctos, atque de scriptoribus ecclesiasticis, quos quidem haud multos, si iidem libros hi-Rorici argumenti conscripserunt, auctoribus inserui profanis, plura reperiuntur praesidia ad plenam illorum notitiam atque scientiam. Neque tamen, ne falcem in alienam messem immitterem, de scriptorum ecclesiasticorum ingenio, doctrina et disciplina, haeresibus et controuersiis, saepe inutilibus et sanguine ciuium turpiter ac nefarie notatis et commaculatis, scribendique genere iudicare voluit quippe qui censerem, beriorem illarum re rum illorumque hominum expositionem atque notitiam pertinere ad historiam ecclesiasticam eorum tamen mentionem in litteratura uniuersae Graeciae, vel paucis faciendam esset Hinc in peculiari sectione de illis agere malui. Praeter ea postquam in explananda parte prima, cuius materia luXuri potius, quam penuria, laborat, atque instar fertilissimi agri utilitate non magis quam copia rerum abundat, iam verbosus fui metuendum erat, ut, si in reliquis partibus tractandis aeque emsarer,

18쪽

PRAEFATIO

sarer, omniaque fusius persequerer, quamquam vel in illa parte breuitatis studiosus, multa, quae scit copiosiusue explicatu necessaria, saltem haud inepta, mihi quidem viderentur, inuitus omissi, aut pressu contraxi,)libellus ultra terminos iusto eXCrescens, pau-Cos reperiret amatoreS. Grandia enim volumina delicatulis nostrae aetatis hominibus vel conspectu suo nauseam Creare solent. Religio tamen mihi fuit, quo minus in ea parte, quae historiam noui foederis exponit, aliquid, quod in primis valeret ad fidem fataque tam diuinorum scriptorum, quam sacrorum librorum cognoscenda, praetermitterem. Commentariorum quidem, quorum alter alteri aut copia aut mole sua horrenda aliisve caussis funus minitatur, CatalogUm, Ut beriorem ea-TUm rerUm, quas auctores a me laudati satis

superque, interdum iusto copiosius, expli-CUerunt, Ut contro VersiarUm, quae de certis

et incertis dubiisve rationibus vel hodie inter

viros docios agitantur, nec raro tragoedias mouerunt, Xpositionem, nemo, opinor, in hoc corpore desiderabit. Eo vero maiorem

dedi operam, ut id si mihi, amplissima bibliotheca, aut subsidiorum adfluentia Carenti, em ficere licuit, recensionem siue historiam editionum criticam componerem. Qua in re, quamquam alienis studiis, cum maxime diligentiae eorum, qui in praefationibus ad suas editiones, iusta editionum copia sit, officiis sagaciorum criticorum et exspectationi eruditorum responderunt, multa debeam tamen reliquorum, qui scriptorum veterum Graecorum

19쪽

AD EDITIONEM L

rum enarrarunt vitas, peram me, quod quudem praefiscine dixerim, superasse, blanda et probabili opinione ducor. Nec Credo, molestum erit plurimis, quod de iis, quorum

notitiam mihi paraueram interiorem, auctori bus libere, plene candideque iudicauerim. At omnes singulorum auctorum editiones enumerare, et vero historiam illarum criticam eamque plenam, sagacem et omnino Certam scribere, de omnibusque rectum verumque

ferre iudicium, non unius hominis uniusque aetatis esse mihi videtur. Adcedat oportet vis infinita librorum. Hac igitur in parte hi- 1loriae litterariae quantum futuro editori, aut potius pluribus, qui coniunctis viribus splendidum aereque perennius aedificium quasi ex- Bruant, editioribus bibliothecae graecae, quam incredibili D. Alberti FaLucii sedulitati debemus, adhuc supersit, vel ex iis, quae equidem in hac introductione addidi atque immutaui, quae tamen minima erit parS, qui Sque perspiciet facillime ). Neque tamen in praestantissimo illo opere multa superflua est e recidenda, permulta addenda, corrigenda mutandaque ulli videbitur mirum, harum rerum vel Parumper gnaro. Atque ipse, quae mihi scri-henti vel ignota, et postea demum cognita essent, vel e memoria elapia in tanta dicendorum nube, ea in Epimetro atque Addendis reposui et tamen ingenue confiteor, largiis-mum' Atque id, quantum fieri potest et per infirmitatem humanam licet, in noua Fabricianae . Gr.edaioli cum sociis praestare studeo.

20쪽

mum spicilegium me aliis, praecipue saeculo,

cui serimus, futuro esse relicturum. Mihi autem in conficiendo hoc opusculo quae praecipua ad manus fuerint subsidia, ea in pro legomeni pag. 6 sqq. candide recensui: in temporis tamen notatione, quae quidem, antiqui illinis praecipue illis temporibus, admodum fluxa est nec stabilis, cum Fabricium et Hambe; nerum sequutus sum, tum in primisi xium, V. C. Cuiu opus praestantissimum, Onomasticum litterarium aYimam mihi adtullisse utilitatem, profiteor cum grati animi significatione. Tu vero, L. B. vale, ruere, si lubet, hoe opusculo, atque peccata, vel a me, et a typotheta laud satis cauto profeci a ignoscas quaeso humanae infirmitati. Equidem, quam aegre tulerim et multitudinem et turpitudinem errorum typographicorum, qui USilent, non est, quod multis persequar. Quae tamen vitia eas plagulas, quaS huc usque accepi, spe multae enim adhuc praelum Xspectant, propter alia Soccupationes tantum leuiter recognoscendo animaduerti, ea notabo reliqua. Vero maioris minorisque momenti ipse, L. B. temendes, mihique faueas, maXimo opere et a te et contendo. Scr. Erlangae d. II. April. IIII CCLXXVIII

Theophil Christophor. Hartes,

Sereniss Muggrau. Onold a Consiliis aulae, P. P. O. rhetorices ac poeseos Seminarii philologici director, et bibliothecae publicae praefectus.

SEARCH

MENU NAVIGATION