Oratio de debita cura infaustam maniacorum sortem emendandi eosque sanandi, in nostra patria nimis neglecta : habita die XVI m. Martii a. MDCCCXXXVII. cum Academiae Regundae munus solenni ritu poneret

발행: 1837년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

ORATIO

DEBITA CURA INFAUSTAM MANIACOBUM SORTEM EMENDANDI EOSQUE SANANDI, IN NOSTRA PATRIA NIMIS NEGLECTA.

DIE XVI M. MARTII Λ. MDCCCXXXVII.

6쪽

Inter diversas sacultates, mentiSque egregias dotes, quibus Homo prae animalibus eminet, intellectum atque rationem Omnium longe esse praeStantiSSima S, nosque veram Vivere vitam, quantum hujus Divinae particulae usu gaudemus, quis est, qni neget 2 quis in sacultatis, ex qua verus humanitatis et virtutis sensus exoritur , cultu et imperio non omnem vitae selicitatem ponat 3 Tanta autem Omnium rerum humanarum est levitas et singularis inconstantia, ut etiam ipse hujus intellectus et rationis nostrae usus non omni fato sit superior, non ab omni labe morbisque semper immunis, neque certa et conlinua dici p0ssit ejus POSSeSSio. Haec si vera sunt, uti sunt verissima, quaenam inter gravissimas calamitates, qui

7쪽

bus homines interdum sine sua culpa assii-guntur , magis commiseranda esse videatur , quam harum sacultatum jactura , quam Vere mentis alienationem dicimus. His enim facultatibus amissis' aut laesis cedit mens, praeclara illa et certa dux vitae, atque Ηο-mO, SUmmum Terrae ornamentum, ab illo culmine dejectus et prostratus in majora de labitur mala, quam quae unquam animalibus accidere possint ; a quibus malis neque divitiae, neque corporis robur, neque ipsum ingenii acumen, neque etiam probitas morumque candor hominem defendere pos

sunt.

Quum igitur mihi, Biectoris Magnisici munus

successori tradituro, provincia Oblata sit, ut coram nobilissimo virorum eruditissimorum conventu verba faciam, tale argumentum Ora tionis mihi selegi, quod, a meis studiis minus alienum , tum rei gravitate et momento, tum utilitate quadam sese commendare, VPS-traque altentione non indignum mihi visu iii est. Dicam ergo: de ciebita cura infaustam

Maniacorum sortem emon dandi eosque Sanandi , in nostra Patria nimis n*Dcta. Quod cum ago, ut faciles benevolasque

8쪽

mihi aut es praebeatis, ilia alii humanissime

Nullam generis humani cladem ipsa mentis

alienatione esse magis larmidandam, nulloque morbo ipsusu adeo hominem corripi, quis est, qui non assentiatur, etiamsi obiter tantum miseros illos hoc m0rbo lab0rantes contemplatus fuerit. Adspicite homines rationis moderamine privatOS , tanquam naveSSine gubernaculo aestuosi maris fluctubus jactatos ; quorum alius effrenatis animi pertur bati0nibus agitatus in vehementissimos motus erumpit, aut laetitia gestiente et inani essuse exsultat, aut ira et surore levissima de caus sa in commotiones insolentius esset tur ; alius vero aegritudine contrahitUr, et angore gravissimo atque ineluctabili moerore exanimatus misere deprimitur, quin etiam ad desperatio nem adactus ad ipsum vitae taedium duci tui' inaniasque sibi adserre violentas qu0d

vel nulli unquam animali contingit) inque

suum ipsius Pectus saevire cogitur ; lum de

9쪽

nique uterque ad imbecillitatem depressus nihil nisi hominis formam sibi conservavit. Quid mirum Veteres, quum abnormeS adeo et horrendas animi perturbationes, sine ulla causa manifesta in insanis atque suriosis sae se concitatas, animadvertissent, credidisse, tam gravia mala, quae tanto impetu esset vescerent, non e naturalibus causis posse redunda dare, Verum hosce insanos malis agitari et instigari Daemonibus: quod et antiquissimi Populi, multaeque gentes inculiae recentioris temp0ris palam pro sesSae sunt et profiten

Ast vero in Graecia, ubi omnium sere reperiuntur discipliuarum inguriabita, veritatis luce accensa, summi Philosophi, inprimis

Socrates et Plato, magnam eSSe COPPO-ris xiiii in animi perturbationibus excitandis jam suspicati sunt 2 ; quod tamen plenius Perspexerunt atque probarunt Medici Naturae Observatores fidelissimi, uti Hippocrates, qui ullam esse vim Daemonum negavit , hosque morbos e naturalibus CadSi S ex

qui eos clarandi rationem, his Natui ad Con-

10쪽

templationibus standalam , tam egregiam pro posuerunt, ut de Sententia nonnullorum Scrip tui iam recentiorum, qui de morbis mentalibus investigandis et curandis bene meruerunt, Vix nostra aetate his antiquorum praeceptis ali

Quantos sane progressus Medicina fecisset, si horum virorum vestigia insequentibus seculis secuti fuissent Medici l Summe igitur dolendum, barbarie et inscitia medii aevi omni vera disciplina sutilibus disputationibus

misere corrupta, obruta et plane exstincta, veram hanc viam reliquisse Medicos, ita ut cum tota Medicina etiam haec pars gravissima evanuerit prorsus. Revocata enim est haec de Daemonibus Sententia, ornata etiam et commixta Theosophiae Orientalium , Zoroastri et Pythagorae placitis, atque scholae Alexandrinae s0mniis adeo, ut in doctrinam emanationis et Κah- balam abierit, quae mundum Angelis et Da monibus repleret, Omnia autem bona et mala ex hisce derivaret 6).

His faelum est, ut insaniam aut Daemonum i adferri et incul iri, aut poenam a Deo esse missam, nulla vi nisi exorcismo, vel Sacerdo

SEARCH

MENU NAVIGATION