Tractatus ad iustas negociationes inter homines fieri consuetas summe necessarij videlicet de venditione ad tempus, diminutione praetii, ob anticipatam solutionem, cambiis, censibus, ludo, et montibus. Autore reuerendo admodum P. Magistro Thoma Bonin

발행: 1587년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

4쪽

TRACTATUS

AD IUSTAS

NEGOCIATIONES

Inter Homines fieri consuetas summe necessarij: videlicet

MONTI Bus. Autore Reuerendo admodum P.Magistro TROMA Boninsignio Senensi ord. Pryd. Theoloso absolutiseimo, in Academia Florentina Theologiam publice profitente .

cum Indice, di Summariis .

FLORENTI AE.

In officina Sermartelliana . MD xx vo

6쪽

ALEXANDRUM

IC EUM

IZ aleres , Archiepi copum, Morentinum Ampus.

M pluribus ab hinc annis me totum seruituti,atque obsequiis tuis addixerim , & deuouerim , Illustrissime, ac Reuerendissime Domine,cuncta mea opera, studia, cogitatio- esque clarissimo tuo nomini iam, iura omnia permittunt. Te autem , qui pro tuis meritis in metropolitana Florentina Ecclesia sacrorum es princeps , totiusque ecclesiasticq Reipublici cardo, urbis,orbiisque senator,non qualiacunque munera decent, at illa merito tibi adiiudicanda sunt,quae ex intimis animis recessibus,ex lumine intellectus , mentisque contemplam

a atione

7쪽

tione proficiscuntur,eaq; potissimum , quae

ad animorum directionem, ad expurgandas conscientias, moresque informandos, componendosque referuntur. Huius rei gratia hos meos tractatus, in quibus de iusta

ne ociationis ratione inter homines constituenda disserui amplitudini tuae adscribendos censui. Ea nanq; fuit huius mei suscepti laboris ratio, ut homines, qui ut plurimum lucri cupiditate ducuntur, & auaritiae stimulis exagitantur, ab iniustitiae viis pessimis abstrahantur, atque ad equitatis,

veritatisque semitas reuocentur. Dum etenim mecum ipse animo meditarer, ac mente reuoluerem quanta auaritiae labes inter

homines inualuerit, & succreuerit, quamq;radix illa malorum omnium cupiditas germinauerit, & propagines undique protulerit, animaduerti quinque, aut sex vias praecipuas, humanam sibi sagacitatem, industriamque ad inuenisse, quibus pecunias, ut suae auaritis plus nimio indulgeant compararent . Quarum prior, eaque in principalibus orbis ciuitatibus est cambiorum solertia, in qua ne dum campsores ipsi, verum &innumeri alij pecunias suas ad omnia fora transmittunt,& perpetua quadam circula

tione

8쪽

tione reuersant,ut lucrum inde consequantur. Altera est illorum,qui immatura crediata a non valentibus solutionis tempus expectare minori praetio emunt, ut tempore suo: integram a debitoribus summam exigant. Tertia est vendentium ad terminum cariusquam si modo numerata pecunia venderent,acciperent. Quarta est censuarius comtractus , de quo bulli pontifici S extant. Quinta est lucrum ex ludo proueniens , cui finitime accedunt sponsiones , vadiationesiaque , quae hodie inter homines adeo percrebuerunt. Sexta est lucrum,quod illis accedit, qui pecunias suas in pietatis montem

exponunt. His sex modis totum fere ii manum negocium ad extorquendas pecunias reuoluitur,atque transigitur.In quibus sane ambiguitates , ac perplexitates quam- plurim*,& inextricabiles fere nodi reperiuntur,ut vix ad recte rationis normam collimari, & ad iustitit terminos reduci valeat, propterea quod lubricae satis ,& periculosqapparent huiusmodi contractationes , obfraudes,dolosque,quibus de facili exponu-tur. unde labi,atque errare saepe contingit. At quoniam usus hi in omnes poene inualuerunt, ea enim est humanarum rerum indi

9쪽

firmitari atque imbecillitas ne dicam mall- snitas , & lucri inexplebilis cupiditas ) non

inutile duxi, modum, rationern q; aliquamcxcogitasse, per quam secundum iustitiae leges, citra culpam, sincere, & candide negocia haec inter homines celebrari valeant . Scu etenim quamplurimos inter negociatores viros probos, Deum timentes esse. Vnde omnes in uniuersum damnare temerarium esset. Et quanquam non ignoro ,

non nullos, & quidem doctissimos de his

disseruisse, attamen nullum est opus humano ingenio adeo elaboratum, atque exculptum, quin & aliquid splendoris illi adhiberi' desiderari adhuc in eo possit. Eoque

magis, cum in his contrahendi generibus nouos quosdam, subtilesque modos,indies excogitet secularis prudentia, ne dicam calliditas, qui forte a prioribus scriptoribus non satis perspecti estque obseruati fuere.

Quamobrem non temere me facturum,neque arrogantiae notam mihi inurendam fore sum arbitratus,si ea,quae pro harum contractationum iustitia, ac reformatione a me

excogitata sunt, in lucem edere constitui, idque latino sermone, quo communior sit utilitas, cum anteae trusco idiomate quos;

10쪽

dam ex his tractatibus ediderim. Quod si m

illis perlegendis Romanae linguae candor, sermonisque elegantia desiderari poterat, animaduertat equus, ac prudens lector,quq hic tractantur ob subiectam materiam vix posse luculenter vocibus poenit us latinis si .gnificari, ac proinde duriusculis, barbarisq; loquutionibus uti sipe numero necessitas ipsa coegit, si sermo rei, & non sermoni ressit accomodanda . Si vero in his conscribendis veritatis punctum assequutus sum ipsi luminum patri, ex quo veritas omnis proficiscitur gratiae reserantur. Sin minus, peritiorum censurae in omnibus me subtiacio. Si quid autem in hoc meditationum,

studiorumque meorum partu rude, informe, indigestumque, aut etiam obscurum, quodque rationi minus consentaneum sit,

quispiam forte offenderit, sub illustrissimi nominis tui luce, ac splendore,pellucidum,

clarum, atque omni ex parte nitens, quin& Ornatum,comptumque reddendum fore

confido. Id quod in tanto suscepto labore

me multum recreat,& reficit. Ceterum Illustrissime princeps, quae tua est humanitas, di animi erga me tui grata peopensio, has meas qualescunque lucubrationes benigno a vultu

SEARCH

MENU NAVIGATION