장음표시 사용
341쪽
2bisiones et illusiones patiuntur. Ipse nequam spiritus, ut in Job scribitur, venit inter lilios Dei, ut solita illos nequitia sua perturbet, aut timidos nimium reddat et perplexoS: quatenuSassectum eorum minuat vel fidem impugnando auferat, si sorte aut omnino Communionem relinquant, aut cum tepore accedant. Sed non eSi quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius, quantumlibet turpibus et horridis; sed cuncta phantasmata in caput ejus sunt retorquenda . Contemnendus est miseret deridendus, nec propter insultus ejus et commotiones, quas Suscitat, Sacra est omittenda Communio. a. Saepe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda, et anxietas quaedam de confessione facienda. Age secundum conmsilium sapientum, et depone anxietatem et Scrupulum, quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam turbationem vel gravitatem, Sacram ne dimittas Communionem; sed vade citius consteri. et omnes ossensiones aliis libenter in-
342쪽
dulge. Si vero tu aliquem ossendisti, veniam humiliter deprecare, et Deus libenter iud ulgebit tibi. c. ouid prodest diu tardare conseSSionem, aut sacram differre Communionem ' Expurgate quam primum, exspue velociter Venenum, sestina accipere remedium, et Senties melius,
quam si diu distuleris. Si hodie propter istud dimittis, cras forsitan aliud majus eveniet: et sic diu posses a Communione impediri et magis ineptus fieri. Quanto citius vales, a praesenti gravitate et inertia te excutias: quia nihil importat diu anxiari, diu
cum turbatione transire, et ob quotidiana obstacula se a divinis sequestrare. Imo plurimum nocet, diu Communionem protelare; nam et gravem torporem consuevit inducere.
Proh dolori quidam tepidi et dissoluti moras
consitendi libenter accipiunt, et Communionem sacram idcirco disserri cupiitui, ne ad majorem sui custodiam se dare teneantur.5. Ileu, quam modicam caritatem et debilem devotionem habent, qui sacram Commu-
343쪽
nionem tam faciliter postponunt i ouam felix illo et Deo acceptus habetur, qui sic vivit, et
in tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus et bene allectatus esset, si ei liceret, et sine
nota agere posseti Si quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente
causa, laudandus eSt de reverentia. Si autem torpor obrepserit, se ipsum excitare debet et facere, quod in se est; et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate, quam Specialiter respicit. 6. Cum vero legitime praepeditus eSt, habebit semper bonam voluntatem, et piam in tentionem communicandi, et sic non carebit fructu Sacramenti. Potest enim quilibet devotus, omni die et omni hora, ad spiritualem Christi Communionem salubriter et Sine prohibitione accedere. Et tamen certis diebus et statuto tempore Corpus sui Redemptoris
cum assectuosa reverentia sacramentaliter debet suscipere, et magis laudem Dei et honorem praetendere, quam Suam consolationem
344쪽
quaerere. Nam toties myStice communicat, et invisibiliter relicitur, quoties incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit, et in amorem ejus accenditur. T. Qui autem se non praeparat aliter, nisi instante sesto, vel consuetudine compellente, saepius imparatus erit. Beatus, qui se Bomino in holocaustum olfert, quoties celebrat aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus, sed serva bonum communem modum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et taedium, Sed commmunem Servare viam secundum majorum institutionem, et potius aliorum servire utilitati, quam propriae devotioni vel assectui.
Quod Corpus Christi et sacra Scriptura maxime sint animae fideli necessaria.
O dulcissime Domine Iesu, quanta est dulcedo devotae animae, tecum epulantis in convivio tuot ubi ei non alius cibus manducandus
345쪽
proponitur, nisi tu unicus dilectus ejus, super omnia desideria cordis ejus desiderabilis i Et mihi quidem dulce soret, in praeSentia tua ex intimo assectu lacrymas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacnmis irrigare. Sed ubi est haec devotio 8 ubi lacrymarum Sanctarum copiosa es susio2 Certe in conspectu tuo et sanctorum Angelorum tuorum, totum cor meum ardere deberet et ex gaudio stere. IIabeo enim te in Sacramento vere praeSeutem, quamvis aliena Specie occultatum.
2. Nam in propria et divina claritate te conspicere, oculi mei ferre non poSSent, Sed neque totus mundus in fulgore gloriae maje-Stalis tuae subsisteret. In hoc ergo imbecillitati meae consulis, quod te sub Sacramento abscondis. IIabeo vere et adoro, quem Angeli adorant in coelo, sed ego adhuc interim inside, illi autem in specie et sine velamine.
Me oportet contentum esse in lumine verae fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies aeternae claritatis, et umbrae figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod
346쪽
rum; quia Beati in gloria coelesti non egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine sine in praesentia Dei, sacie ad laciem gloriam ejus Speculantes, et de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant Verbum Dei carnem factum, sicut fuit ab initio et manet in aeternum.
3. Memor cum sim horum mirabilium, grave mihi sit taedium etiam quodlibet spirituale Solatium: quia quamdiu Dominum meum aperte in Sua gloria non video, pro nihilo duco omne, quod in mundo conspicio et audio. Testis es tu mihi, Deus, quod nulla res me poteSt conSolari, nulla creatura quietare, niSi tu Deus meus, quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile, durante me in hac mortalitate. Ideo oportet, ut me ponam ad magnam . patientiam, et meipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regnucoelorum egultant, in side et patientia magna, dum viverent, adventum gloriae tuae eXSpecta-
347쪽
I, ant. ouod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis consortatus Sanctorum. IIabebo etiam libros sanctos pro solatio et vitae speculo, atque Super haec omnia, sanctissimum Corpus tuum pro singulari remedio et refugio. . Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vita. In carcere corporis hujus detentus, duobus me egere fateor, cibo scilicet et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum Corpus tuum ad resectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non posSem; nam verbum Dei, lux animae meae, et Sacramentum tuum panis vitae. IIaec possunt etiam dici mensae duae, hinc et inde in gagophylacio sanctae Ecclesiae positae. Una mensa est sacri altaris, habenS panem Sanctum, id est,
Corpus Christi pretiosum: altera est divinae
348쪽
legis, continens doetrinam Sanctam, erudiens fidem rectam, et simiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt Sancta Sanctorum, Pe
5. Gratias tibi, Domine Iesu, lux lucis
aeternae, pro doctrinae Sacrae mensa, quam
nobis per servos tuos Prophetas et Apostolos aliosque Doctores ministrasti. Gratias tibi, Creator ac Redemptor hominum, qui ad declarandam toti mundo caritatem tuam, coenam parasti magnam, in qua non agnum tui eum, sed tuum sanctissimum Corpus et Sanguinem proposuisti manducandum: laetificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians Salutari, in quo sunt omnes deliciae paradisi, et epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori. 6. O quam magnum et honorabile est officium Sacerdotum, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio Sumere et ceteris ministraret o quam mundae debent esse manus illae, quam purum OS, quam San-
349쪽
ctum corpuS, quam immaculatum cor erit Sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis i Ex ore Sacerdotis nihil nisi sanctum, nihil nisi honestum et utile procedere debet verbum, qui tam saepe Christi accipit Sacra
. Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi Corpus solent intueri. Manus purae et in coelum elevatae, quae Creatorem coeli et ter- irae solent contrectare. Sacerdotibus specia- liter in lege dicitur: Sancti estote, quoniam e go sanctus sum, Dominus Deus
S. Adjuvet nos gratia tua, omnipotens Deus, ut, qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi in omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversari, ut debemus: concede nobis tamen digne flere mala, quae gessimus, et in spiritu humilitatis ac bo- nae voluntatis proposito, tibi serventius de cetero deservire.
350쪽
Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo praeparare. Vox DILECTI.
Ego sum puritatis amator et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quaero, et ibi est locus requietionis meae. Para mihi coenaculum grande Stratum, et laciam apud te Pascha cum discipulis meis. Si vis, ut veniam ad te et apud te maneam, expurga vetuS fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum saeculum et omnem vitiorum tumultum; Sede tanquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animae tuae. Omnis namque amans suo dialecto amatori optimum et pulcherrimum praeparat locum, quia in hoc cognoscitur assectus suscipientis dilectum. 2. Spito tamen, te non posse satisfacere huic praeparationi ex merito tuae actionis, etiamsi per integrum annum ita te praeparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed ex