장음표시 사용
321쪽
2Tivo te ac reverenter suscipere; cupio te in domum meam inducere, quatenus cum Za-elia eo merear a te benedici ac inter filios Abrahae computari. Anima mea Corpus tuum concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat. 2. Trade te mihi, et susscit; nam praeter te nulla consolatio valet. Sine te eSSe nequeo, et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meae recipere; ne forte deficiam in via, si fuero coelesti fraudatus alimonia. Sic enim tu misericordissime Iesu. praedicans populis et varios curans languoreS,
aliquando dixisti: Nolo eos jejunos dimittere in domum suam, ne deficiant int via. Age igitur hoc mecum modo, qui te
pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim suavis resectio animae: et qui te digne manducaverit, particeps et heres erit aeteritae gloriae. Necessarium quidem mihi est, qui tam saepe labor et pecco, tam cito torpesco et deficio; ut per frequentes orationes et confessiones ac sacram Cor-
322쪽
poris tui perceptionem me renoVem, mundem et accendam; ne forte diutius abstinenldo, a sancto proposito defluam. 3. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo mox ad priora. Retrahit ergo sancta Communio a malo, et confortat in bono. Si enim modo tam Saepe negligens sum et tepidus, quando communico aut celebro; quid fieret, si medelam non Sumerem, et tam grande juvamen non quaererem Et licet omni die non sim aptus nec ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam, congruis temporibus di-Vina percipere mISteria, ac tantae gratiae participem me praebere. Nam haec est una principalis fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore, ut Saepius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.
. O mira circa nos tuae pietatis dignatio, quod tu, Domine Deus, creator et viviscator omnium Spirituum, ad pauperculam dignaris
323쪽
venire animam, et cum tota divinitate tua ac immanitate, ejus impinguare esuriem l O felix mens et beata anima, quae te Dominum Deum suum meretur devote suscipere, et in tui susceptione spirituali gaudio replerit o quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam jucundum recipit socium, quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum et nobilem amplectitur sponsum prae omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum i Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, coelum et terra et omnis Ornatus eorum; quoniam, quidquid laudis habent ac decoris, ex dignatione tuae est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cujus sapientiae non e St numerus.
Quod multa hona praestantur devote communicantibus. Vox DiscIPULI.
Domine Deus meuS, Praeveni Servum tuum
in benedictionibus dulcedinis tuae, ut ad tuum
324쪽
magnis cum Sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari
tuo ad gustandam in spiritu suavitatem tuam, quae in hoc Sacramento iamquam in fonte plenarie latet. Illumina quoque oculo S me OS ad intuendum tantum mIsterium, et ad Credendum illud indubitata side, me robora. EStenim operatio tua non humana potentia; tua sacra institutio non hominis adinventio. Non enim ad haec capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quae Angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto Sacro Secreto potero investigare et capere 2. Domine, in simplicitate cordis mei, in bona firma fide et in tua jussione ad te cum spe ac reverentia accedo, et Vere credo, quia tu praesens es hic in Sacramento, Deus et homo. Vis ergo, ut te suscipiam, et me ipSum tibi in caritate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donari gratiam: ut totus in te liquesiam et
325쪽
amore peresstuam, atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum Sacramentum Salus animae et corporis, medicina omnis spiritualis languoris: in quo vitia mea curantur, passiones frenantur, tentationes vincuntur aut minuuntur, gratia major infunditur, virtus incepta augetur, firmatur fide S, Spes roboratur et caritas ignescit ac dilatatur.3. Multa namque hona largituS es, et adhuc saepius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meuS, SUSceptor animae meae, reparator infirmitatis humanae, et totius dator consolationis internae. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulationes infundis, et de imo dejectionis propriae ad spem tuae protectionis erigis, atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustras: ut, qui anxii primum et sine allectione se ante Communionem SenSerant, postea resecti cibo potiaque coelesti in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter
326쪽
agnoscant et patenter experiantur, quantum infirmitatis ex se ipsis habeant, et quid honitatis ac gratiae ex te conSequantur. Quia evsemet ipsis frigidi, duri, et indevoti: ex te autem ferventes, alacres, et devoti eSSe merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde
reportat' Aut quis juxta copiosum ignem stans, non parum caloris inde percipiti Et tu sonseS Semper plenus et superabundans, ignis jugiter ardens et nunquam deficiens. . Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen coelestis fistulae, ut saltem modicam inde guttulam capiam ad refocillandam sitim meam et non penitus exarescam. Et si necdum totus coelestis et tam ignitus, ut Cherubim et Seraphim, eSSe possum: conabor tamen devotioni insistere et cor meum praeparare, ut vel modicam divini incendii flammam, ex humili sumptione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, Iesu bone, Salvator
327쪽
SanctiSSime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te dignatus es vocare, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 5. Ego quidem laboro in sudore vultus mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor; et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus: cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam aeternam. Suscipe me in Iaudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti. Praesta, Pomine Deus salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meae devotionis assectUS.
De dignitate Sacramenti et statu Sacerdotali.
Si haberes angelicam puritatem et sancti Joannis Baptistae sanctitatem, non esseS di-
328쪽
28 Ignus hoc Sacramentum accipere nec tractare.
Non enim hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi Sacramentum, et'fumat in cibum panem Angelorum. Grande mysterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est conces Sum. Soli namque Sacerdotes rite in Ecclesia ordinati, potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister est Dei, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei; Deus autem ibi principalis est auctor et invisibilis operator, cui Subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit 2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alicui signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende tibi et vide, cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce, Sacerdos factus es et ad celebrandum consecratus; vide nunc, ut fideliter et devole in suo tempore Deo sacrifi-
329쪽
cium osseras, et te ipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinae, et ad majorem teneris persectionem Sanctitatis. Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus, et aliis bonae vitae exemplum praebere. Nus conversatio non cum popularibus et communibus hominum viis, sed cum Angelis in coelo aut cum perfectis viris
3. Sacerdos sacris vestibus indutus, Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suppliciter et humiliter roget. IIabet ante se et retro Dominicae crucis signum, ad memorandam jugiter Christi passionem. Ante Se crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi ferventer Studeat.
Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet ab aliis illata, clementer pro Deo toleret. Ante se crucem gerit, ut propria peccata lugeat; post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem desteat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse Sciat,
330쪽
nec ab oratione et oblatione Sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando Sacerdos celebrat, Deum honorat, Angelos laetificat, Ecclesiam aedificat, vivos adjuvat, deiunctis requiem praestat, et Sese omnium bonorum participem essicit.
Interrogatio de exercitio ante Communionem. Vox DISCIPULI.
Cum tuam dignitatem, Domine, et meam vilitatem penso, valde contremisco et in meipso confundor. Si enim non accedo, vitam fugio; et si indigne me ingessero, ossensam incurro. Quid ergo faciam, DeuS meuS, auxiliator meus et consiliator in necesSi tatibus 2. Tu doce me viam rectam; propone breve aliquod exercitium sacrae Communi odi congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote ac reverenter tibi praeparare debeam cor meum, ad recipiendum salubriter tuum