De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

DE IMITATIONE ERRISTI

sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere; ac si mendicus ad prandium vocetur divitis, et ille nihil aliud habeat ad retribuendum beneficiis ejus, nisi se humiliando et ei gratias agendo. Fac ergo, quod in te est, et diligenter facito, non ex con Suetudine, non ex nece SSitate; sed cum timore, reverentia et affectu accipe Corpus dilecti Domini Dei tui, dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, ego jussi sieri; ego supplebo, quod tibi deest: veni, et SuScipe me. 3. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo: non quia dignus es, sed quia tui misertus sum. Si non habes devotionem, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce et pulsa; nec desistas, donec merearis micam aut guttam gratiae salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo. Nec tu me sanctificare venis, sed ego te Sanctificare et meliorare venio. Tu venis, ut ex me sanctis ceris, et mihi uniaris; ut novam gratiam recipias, et de novo ad emendationem

accendaris. Noli negligere hanc gratiam, sed

352쪽

praepara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te dilectum tuum.1 oportet autem, ut non solum te praepares ad devotionem ante Communionem, Sed ut etiam te sollicite conserves in ea poSt Sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota praeparatio prius. Nam bona postmodum custodia, optima iterum est praeparatio ad majorem gratiam conSequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis es susus ad exteriora solatia. Cave a multiloquio, mane in Secreto et lauere Deo tuo; ipsum enim habeS, quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes: ita ut jam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.

CAPUT XIII.

Quod toto eor de anima devota Christi unionem in Sacramento affectare debet.

354쪽

Suavissimo, de coelo descendente, illos resi- scere dignari si Vere non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut tu, Deus noster, ades universis sidelibus tuis; quibus ob quotidianum solatium et cor erigendum in coelum, te tribuis ad edendum et fruendum. 3. Quae est enim alia gens tam inclyta, sicut plebs Christiana' Aut quae creatura sub coelo tam dilecta, ut anima devota, ad quam ingreditur Deus, ut pascat eam carne sua glo- lriosa Z O ineffabilis gratia, o admirabilis idignatio, o amor immensus, homini singula- riter impensust Sed quid retribuam Domino pro gratia ista, pro caritate tam eximia Non est aliud, quod gratius donare queam, squam ut cor meum Deo meo totaliter tribuam, et intime conjungam. Tunc exultabunt omnia interiora mea, cum perfecte fuerit unita Deo lanima mea. Tunc dicet mihi: Si tu vis esset

mecum, ego volo esse tecum. Et ego reSpondebo illi: Dignare, Domine, manere mecum, ego volo libenter esse tecum. Iloc est to-

355쪽

tum desiderium meum, ut cor meum libi sit unitum.

CAPUT XIV.

De quorumdam devotorum ardenti desiderio ad Corpus Christi. Vox DIs CIPULI.

o quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus t et ouando recordor devotorum aliquorum ad Sacramentum tuum, Domine, cum maxima devotione et assectu accedentium; tunc saepius in me ipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacrae Communionis mensam tam tepide et frigide accedo; quod ita aridus et sine assectione cordis maneo; quod non sum totaliter accensus coram te Deo meo, nec ita vehementer attractus et assectus, sicut multi devoti fuerunt, qui prae nimio desiderio Communionis et sensibili cordis amore, a stetu se non potuerunt continere: Sed ore cordis et corporis pariter ad te Deum fontem vivum medullitus inhiabant, suam esuriem

356쪽

LIBER IV. CAPUT 1 .

non valentes aliter temperare nec satiare, nisi Corpus tuum cum omni jucunditate et spirituali aviditate accepiSSent. 2. O vere ardens fides eorum, probabile exiStens argumentum sacrae praesentiae tuae lIsti enim veraciter cognoscunt Dominum Suum in fractione panis, quorum cor tam valide ardet in eis de Iesu ambulante cum eis. Longe, proh dolor, est a me saepe talis assectuS et devotio, tam vehemens amor et ardor. ESto

mihi propitius, Iesu bone, dulcis et benigne, et concede pauperi mendico tuo, vel interdum modicum de cordiali assectu amoris tui in

Sacra Communione sentire, ut fides mea magis convaleScat, spes in bonitate tua proliciat, et caritas semel perfecte accensa et coele Stem antia eXperta, nunquam deliciat. 3. Potens est autem misericordia tua, etiam

gratiam desideratam mihi praestare, et in Spiritu ardoris, cum dies beneplaciti tui venerit, me clementissime visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium devotorum tuorum non ardeo, tamen de gratia tua, illius magni

357쪽

inflammati desiderii desiderium habeo, orans et desiderans, omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri, ac eorum sancto consortio annumerari.

CAPUT XV.

Quod gratia devotionis humilitate et sui ipsius abnegatione aequiritur. vox DILECTI.

Oportet te devotionis gratiam instanter quaerere, desideranter petere, patienter et fiducialiter exspectare, gratanter recipere, humiliter conServare, Studiose cum ea operari, ac Deo tempus et modum supernae visitationis, donec Veniat, committere. IIumiliare praecipue te debes, cum parum aut nihil devotionis interius sentis, sed non nimium dejici nec inordinate contristari. Dat saepe Deus in uno brevi momento, quod longo negaVit tempore; dat quandoque in sine, quod in principio orationis distulit dare 2. Si semper cito gratia daretur et pro voto adesset, non esset infirmo homini bene porta

358쪽

LIBER I v. CAPUT IL

bile. Propterea in bona spe et humili patientia, expectanda est devotionis gratia. Tibi tamen et peccatis tuis imputa, cum non datur vel etiam occulte tollitur. Modicum quandoque eSt, quod gratiam impedit et abscondit; si tamen modicum et non potius grande dici debeat, quod tantum bonum prohibet. Sed si hoc ipsum modicum vel grande amousiris, et persecte viceris, erit quod petiisti. 3. Statim namque, ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo liuitu seu velle quaesieris, sed integre te in ipso posueris, unitum te invenies, et pacatum; quia nil ita tibi sapiet et placebit, sicut beneplacitum

divinae voluntatis. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato amore, Seu

displicentia cujuslibet rei creatae evacuaverit, aptissimus gratiae percipiendae ac dignus devotionis munere erit. Dat enim Dominus ibi benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit. Et quanto persectius insimis quis renuntiat, et magis sibi ipsi per contemptum Sui

359쪽

moritur, tanto gratia celerius venit, copioSius intrat et altius liberum cor elevat. . Tunc videbit, et amuel, et mirabitur, et dila labitur cor ejus in ipso, quia manus Domini cum illo est, et ipse se posuit totaliter in manu ejus usque in saeculum. Ecce, Sic benedicetur homo, qui quaerit Deum in toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam. Ilic in accipiendo Sacram Euchari-Stiam, magnam promeretur divinae unionis gratiam, quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem, sed super omnem devotionem et consolationem, ad Dei gloriam et honorem.

CAPUT XVI.

Quod necessitates nostras Christo aperire et ejus gratiam postulare debemus.

O dulcissime atque amantissime Domine, quem nunc devote desidero Suscipere, tu scis infirmitatem meam et nece Ssitatem, quam patior; in quantis malis et vitiis jaceo; quam

360쪽

Saepe Sum gravatus, tentatus, turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, Pro Consolatione et sublevamine te deprecor. Ad omnia Scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea, et qui solus poteS me persecte consolari et adjuvare. Tu Scis, quibus bonis indigeo prae omnibus, et quam pauper sum in virtutibus. 2. Ecce, Sto ante te pauper et nuduS, gratiam postulans et misericordiam imploranS. Resice esurientem mendicum tuum, accende frigiditatem meam igne amoris tui, illumina caecitatem meam claritate praesentiae tuae. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria in patientiam, omnia infima et creata in contemptum et oblivionem. Erige cor meum ad te in coelum, et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc jam dulcescas usque in saeculum, quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum, dulcedo mea et totum bo

num meum.

3. Utinam me totaliter ex tua prae Sentia

SEARCH

MENU NAVIGATION