De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

qui spiritum haberet, absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit, quod multi ex laequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Christi non habent. oui autem vult plene et sapide Christi verba intelligere, oportet . ut totam vitam suam illi

studeat consormare.

3. Quid prodest tibi, alta de Trinitate disputare, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati Vere, alta verba non faciunt sanctum et u justum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem, quam sciret ejus desinitionem. Si scires totam Bibliam ex- terius, et omnium philosophorum dicta: quid totum prodesset sine caritate Dei et gralia' T a nitas vanitatum, et omnia vanitas, praeter amare Deum, et illi soli servire. Ista est Summa sapientia, per eontemptum mundi ten dere ad regna coeleStia. . Tanitas igitur est, divitias perituras quae rore et in illis sperare. Vanita S quoque eSt, honores ambire et in altum se extollere. Vanitas eSt, carnis de Sideria Sequi, et illud deside-

42쪽

rare, unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est, praeSentem vitam solum attendere, et quae sutura Sunt, non praevidere. Vanitas est, diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare, ubi sempiternum manet gaudium. 5. Memento illius frequenter proverbii: quia non Satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisibilia te transferre. Nam Sequentes Suam Sensualitatem, maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.

CAPUT II.

De humili sentire sui ipsius.

Omnis homo naturaliter scire desiderat; sed scientia sine timore Dei, quid importat' Melior est profecto humilis rusticus, qui Deo Servit, quam Superbus philoSophus, qui se neglecto cursum coeli considerat. Qui bene se ipsum cognoscit, sibi ipsi vilescit, nec laudibus dele-

43쪽

ctatur humanis. Si scirem omnia, quae in mundo Sunt, et non essem in caritate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto 2. ouiesce a nimio sciendi desiderio, quia magna ibi invenitur distractio et deceptio. Scientes libenter volunt docti videri, et sapientes dici. Multa sunt, quae scire parum vel nihil animae prodest. Et valde insipiens est, qui aliis rebus magis intendit, quam his, quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vila refrigerat mentem; et pura conscientia magnam ad Deum praestat considentiam. . ouanto plus et melius Scis, tanto gravius inde judicaberis, nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur, quod multa scis, et satis bene intelligis: scito tamen, quia Sunt multo plura, quae nescis. Noli altum sapere, Sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege poriti Si vis utiliter aliquid scire et discere, ama nesciri et pro nihilo reputari.

44쪽

. IIaee est altissima et utilissima lectio, sui ipsius vera cognitio et despectio. De seipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire, magna sapientia est et perfectio. Si videres alium aperte peccare vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te tamen meliorem aestimare; quia nescis, quam diu possis in hono stare. Omnes fragiles sumus, Sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.

CAPUT III.

De doctrina veritatis.

Felix, quem veritas per se docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinio et noster senSus saepe noSsallit et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis et obscuris rebus, de quibus non arguemur in judicio, quia ignoravimus' Grandis insipientia, quod neglectis utilibus et necessariis, ultro intendimus curiosis et damnosis. oculos habentes non vi

demus.

2. Et quid curae nobis de generibus et Spe-

45쪽

DL IMITATIONE CERISTI

ciebus' Cui aeternum verbum loquitur, a multis opinionibus expeditur. Ex uno verbo omnia, et unum loquuntur omnia; et hoc est

principium, quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit aut recte judicat. Cui

omnia unum Sunt, et qui omnia ad unum trahit et omnia in uno videt, potest stabilis corde esse et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, lac me unum tecum in caritate perpetua. Taedet me saepe multa legere et audire: in te est totum, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant univer-Sae creaturae in conspectu tuo: tu mihi loquere SOIUS.

3. Quanto aliquis magis sibi unitus et interius simplificatus suerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit, quia desuper lumen intelligentiae accipit. Purus, simplex et stabilis spiritus in multis οperibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiosus ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit et molestat, quam tua immortificata assectio cordis 2 Bonus

46쪽

LIBER I. CAPUT a. s

et devotus homo opera sua prius intus disponit, quae soris agere debet. Nec illa trahunt eum ad desideria vitiosae inclinationis, sed ipse inllectit ea ad arbitrium rectae rationis. ouis hahet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum 8 Et hoc deberet esse negotium nostrum: vincere videlicet se ipsum, et quotidie se ipso sortiorem fieri, atque in melius proficere. . omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam; et omnis

speculatio nostra quadam caligine non caret. IIumilis sui cognitio certior via est ad Deum, quam profunda scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia aut quaelibet simplex rei notitia, quae bona est, in Se considerata, et a Deo ordinata; sed praeserenda est Semper bona conscientia et virtuosa vita. Quia vero plures magis student scire, quam bene vivere: ideo Saepe errant et paene nullum vel modicum fructum ferunt.

5. O si tantam adhiberent diligentiam ad

exstirpanda vitia et virtutes inserendas, sicuti

47쪽

DE IMITATIONE CRRISTI

ad movendas quaestiones, non fierent tanta mala et scandala in populo, nec tanta dissolutio in coenobiis. Certe adveniente die judicii non quaeretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose viximus. Dic mihi, ubi sunt modo omnes illi domini et magistri, quos bene novisti, dum adhuc viverent et studiis florerent' Iam eorum praebendas alii possident; et nescio utrum de eis recogitent. Invita sua aliquid esse videbantur, et modo de illis tacetur. 6. O quam cito transit gloria mundit Utinam vita eorum scientiae ipsorum concordasseti tunc hene studuissent et legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc Saeculo, qui parum curant de Dei servitiol Et quia magis diligunt magni esse, quam humiles, ideo evanescunt in cogitationibus suis. Vere magnus est, qui magnam habet caritatem. Vere magnus eSt, qui in se parvus eSt, et pro nihilo omne culmen honoris duciti Vere prudens eSt, qui omnia terrena arbitratur ut

48쪽

Stercora, ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est, qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.

CAPUT IV.

De prudentia in agendis.

Non est credendum omni verbo nec instinctui, sed caute et longanimiter res est secundum Deum ponderanda. Proh dolori Saepe malum lacilius, quam bonum de alio creditur et dicitur; ita infirmi sumus. Sed persecti viri non facile credunt omni enarranti, quia sciunt infirmitatem humanam ad malunt proclivem et in verbis satis labilem. 2. Magna sapientia non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter in propriis stare sensibus. Ad hanc etiam pertinet, non quibuslibet hominum verbis credere, nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundere. Cum Sapiente et conscientioso viro consilium habe, et quaere potius a meliore instrui, quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum et exper-

49쪽

DE IMITATIO XL CERISTI

tum in multis. ouanto quis in se humilior fuerit et Deo subjectior, tanto in omnibus erit sapientior et pacatior.

De Ieetione sanctarum Scriptuarum.

Veritas est in Scripturis Sanctis quaerenda, non eloquentia. Omnis scriptura Sacra eo Spiritu debet legi, quo sacta e St. Quaerere potius debemus utilitatem in scripturiS, quam subtilitatem sermonis. Ita. libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altos et prosundos. Non te offendat auctoritas scribentis, utrum parvae vel magnae litteraturae suerit; sed amor purae veritatis te trahat ad legendum. Non quaeras, quis hoc dixerit, sed quid dicatur, attende. 2. II omines transeunt, sed veritas Domini manet in aeternum. Sine personarum Acceptione variis modis loquitur nobis Deus. Curiositas nostra Saepe nos impedit in lectione scripturarum, cum volumus intelligere et discutere, ubi Simpliciter esset transeundum. Si

50쪽

LIBER I. c APUT S. 6.

vis pro laetum haurire, lege humiliter, simpliciter et sideliter; nec unquam velis habere nomen scientiae. Interroga libenter, et auditacens verba Sanctorum; nec displiceant tibi

parabolae Seniorum: sine cauSa enim non proferuntur

CAPUT VI.

De inordinatis affectionibus.

ouandocunque homo aliquid inordinate appetit, statim in se inquietus sit. Superbus et avarus nunquam qui e Scunt; pauper et humilis spiritu in multitudine pacis converSatur. Ηο-mo, qui necdum perfecte in se mortuus est, cito tentatur et vincitur in parvis et vilibus rebus. Insirinus in spiritu et quodammodo adhuc carnalis et ad sensibilia inclinatus, dissiculter se potest a terrenis desideriis ex toto abstrahere. Et ideo saepe habet tristitiam, cum se subtrahit; leviter etiam indignatur, si quis ei resistit. 2. Si autem prosecutus fuerit, quod concupiscit, statim ex reatu conscientiae gravatur

SEARCH

MENU NAVIGATION