장음표시 사용
61쪽
runt. Et qui tentationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, nec locus tam Secretus, ubi non sint tentationes vel adversitateS.
3. Non est homo securus a tentationibus totaliter, quamdiu vixerit; quia in nobis est, unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati
sumus, una tentatione seu tribulatione recedente, alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habebimus; nam bonum felicitatis nostrae perdidimus. Multi quaerunt tentationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non posSumus vincere; sed per patientiam et veram humilitatem omnibus hostibus efficimur fortiores. . Qui tantummodo exterius declinat nec radicem evellit, parum proficiet; imo citius ad eum tentationes redient et pejus sentiet. Paulatim et per patientiam cum longanimitate, Deo juvante, melius superabis, quam cum duritia et importunitate propria. SaepiuS accipe consilium in tentatione, et cum tentato
62쪽
noli duriter agere, sed consolationem ingere, sicut tibi optares fieri. 5. Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi, et parva ad Deum confidentia: quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a stuctibus impellitur, ita homo remissus et suum propositum deserens varie tentatur. Ignis probat serrum, et tentatio hominem ju-Stum. Nescimus Saepe, quid posSumus; Sed tentatio aperit, quid sumus Vigilandum est tamen, praecipue circa initium tentationis; quia tunc sacilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare sinitur, sed extra
limen, statim ut pulsaverit, illi obviatur. Unde quidam dixit:
Principiis obsta; sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere mora S. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio
et motus pravus et as Sensio. Sicque paulatim ingreditur hostis malignus ex toto, dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se
63쪽
quotidie debilior fit, et hostis contra eum
potentior.6. Quidam in principio conversionis Suae graviores tentationes patiuntur, quidam autem in sine. ouidam vero, quasi per totam vitam Suam, male habent. Nonnulli satis leniter
tentantur, secundum divinae ordinationis sapientiam et aequitatem, quae Statum et merita hominum pensat, et cuncta ad electorum Suorum salutem praeordinat. T. Ideo non debemus desperare, cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatenus nos in omni tribulatione dignetur adjuvare; qui utique, secundum dictum Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. IIumiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni tentatione et tribulatione, quia humiles spiritu Salvabit et exaltabit. S. In tentationibus et tribulationibus probatur homo, quantum profecit; et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus sit et servidus,
64쪽
eum gravitatem non sentit; sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, ei in pariis quotidianis saepe vincuntur, ut humiliati nunquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.
Ad te ipsum oculos reflecte, et aliorum facta caveas judicare. In judicando alios homo frustra laborat, saepius errat et leviter peccat; se ipsum vero judicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter judicamus; nam verum judicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus Semper esset pura intentio desiderii nostri, non tam faciliter iurbaremur pro resistentia Sensus nostri. 2. Sed saepe aliquid ab intra latet, vel etiam ab extra concurrit, quod nos etiam Pariter trahit. Multi occulte se ipsos quaerunt
65쪽
in rebus, quas agunt; et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, quando reS pro eorum velle sunt et sentire; si autem alitersit, quam cupiunt, cito moventur et tristesssunt. Propter diversitatem sensuum et opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives, inter religiosos et
3. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur, et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae, quam virtuti subjectivae Iesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus; quia Deus vult nos sibi perfecte subjici, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.
De operibus ex earitate saetis.
Pro nulla re mundi et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum; sed pro utilitate tamen indigentis, opus bonum libere aliquando intermittendum est, aut etiam
66쪽
pro meliori mutandum. IIoc enim facto opus honum non destruitur, sed in melius commutatur. Sine caritate opus externum nihil prodest; quidquid autem ex caritate agitur, quantumcumque etiam parvum sit et despectum, totum efficitur fructuosum. Magis si quidem
Deus pensat, ex quanto quis agit, quam quantum quis sacit.2. Multum facit, qui multum diligit. Multum facit, qui rem bene facit. Bene lacit,
qui communitati magis, quam suae voluntati servit. Saepe videtur esSe caritas, et est magis carnalitas; quia naturalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, assectus commoditatis raro abeSse volunt. 3. Qui veram et perfectam caritatem habet, in nulla re se ipsum quaerit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus seri desiderat Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat; nec in se ipso vult gaudere sed in Deo super omnia bona optat beati sicari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert, a quo fontaliter omnia
67쪽
procedunt, in quo finaliter omnes Sancti frui-biliter requiescunt. O qui scintillam haberet
verae caritatis, profecto omnia terrena sentiret plena esse vanitatis.
De sufferentia defectuum aliorum.
Quae homo in se' vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita, quia sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare, ut Deus tibi dignetur subvenire, et possis benigne portare. 2. Si quis semel vel bis admonitus non acquieScit, noli eum eo contendere; sed totum Deo committe, ut fiat voluntas ejus, et honor in omnibus servis ejus, qui scit bene malum in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus et qualescunque infirmitates; quia et tu multa habes, quae ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem
68쪽
lacere, qualem viS, quomodo poteris alium ad tuum habere beneplacitum 2 Libenter videmus alios perfectos, et tamen proprios non emendamus desectuS. 3. Volumus, quod alii stricte corrigantur, et ipsi eorrigi nolumus. Displicet larga aliorum licentia, et tamen nobis nolumus negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet, quam raro Proximum, sicut nos ipsoS, pensamus. Si essent omnes
perfecti, quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati
si. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare, quia nemo sine defectu, nemo Sine onere, nemo
sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens; sed oportet nos invicem portare, invicem consolari, pariter adjuvare, instruere et admonere. Quantae autem virtutis quisque fuerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit,
69쪽
Oportet, ut discas te ipsum in multis frangere, Si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum, in monasteriis vel in congregatione habitare, et inibi sine querela conversari, et usque ad mortem sideliter perseverare. Beatu S, qui ibidem bene vixerit et feliciter consummaverit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum super terram. oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam
2. IIahilus et tonsura modicum consert; sed mutatio morum et integra mortificatio passionum verum laciunt religiosum. Qui aliud quaerit, quam pure Deum et animae Suae Salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur eSSe minimus et omnibus subjectus 3. Ad serviendum venisti, non ad regendum, ad patiendum et laborandum scias te
70쪽
vocatum, non ad otiandum vel sabulandum. Bic ergo probantur homines, sicut aurum in fornace. Ilic nemo potest stare, nisi ex toto corde se voluerit propter Deum humiliare.
Intuere sanctorum Patrum vivida exempla,
in quibus vera persectio resulsit et religio, et videbis, quam modicum sit et paene nihil, quod nos agimus. Ileui quid est vita nostra, si illis fuerit comparatat Sancti et amici Christi Domino servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatione, in vigiliis et jejuniis, in orationibus et meditationibus sanctis, in persecutionibus et opprobriis multis. 2. O quam multas et graves tribulationes passi sunt Apostoli, Martyres, ConfeSSores, Virgines, et reliqui omnes, qui Christi vestigia
voluerunt sequii Nam animas suas in hoc mundo oderunt, ut in aeternam vitam eas poS- siderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti Patres in eremo duxerunti quam I