De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

quia secutus est passionem suam, quae nihil juvat ad pacem, quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus invenitur vera pax cordi S, non autem eis serviendo. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine exterioribus dedito, sed in servido et spirituali.

CAPUT VII.

De vana spe et elatione fugienda .

Vanus est, qui Spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non te pudeat aliis servire amore Iesu Christi, et pauperem in hoc saeculo videri. Non stes super te ipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac, quod in te est, et Deus aderit honae voluntati tuae. Non considas in tua scientia vel astutia cujuscunque viventis, Sed magis in Dei gratia, qui adjuvat humiles, et de se praesumentes humiliat.2. Ne glorieris in divitiis, si adsunt, nec in

amicis, quia potenteS Sunt, sed in Deo, qui omnia praeStat, et Se ipSum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel

52쪽

pulchritudine eo oris, quae modica infirmitate corrumpitur et defoedatur. Non placeas tibi ipsi de habilitate aut ingenio tuo, ne displiceas Deo, cujus est totum, quidquid boni naturaliter habueris. 3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis, qui scit, quid est in homine. Non superhias de operibus bonis; quia aliter sunt judicia Dei, quam hominum, cui saepe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de

aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet, si omnibus te Supponas: nocet autem plurimum, si vel uni te praeponas. Iugis pax cum humili; in corde autem superbi gelus et indignatio frequens.

De cavenda nimia familiaritate.

Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente et timente Deum age causam tuam. Cum juvenibus et extraneis rarus esto. . Cum divitibus noli blandiri, et coram

53쪽

DE IMITATIONE CRRISTI

magnatibus non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quae aedisiicationis sunt, pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri; sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis ejus opta familiaris esse, et hominum notitiam devita. 2. Caritas habenda est ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit, ut persona ignota ex bona fama lucescat; cujus tamen praesentia oculos intuentium orescat. Putamus aliquando aliis placere ex conjunctione nostra, et incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis considerata.

CAPUT IX.

De obedientia et subjectione.

Valde magnum est in obedientia stare, Sub praelato vivere, et sui juris non esse: Multo tutius est stare in subjectione, quam in praelatura. Multi sunt sub obedientia magis ex neceSSitate, quam ex earitate; et illi poenam habent et leviter murmurant. Nec libertatem

54쪽

II mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre huc vel illuc: non invenies quietem, nisi in humili subjectione sub praelati regimine. Imaginatio locarum et mutatio multos fefellit.2. Verum est, quod unusquisque libenter agit pro sensu suo, et inclinatur ad eos magis, qui secum sentiunt. Sed si Christus est internoS, neceSSe est, ut relinquamuS etiam quandoque nostrum sentire propter bonum pacis Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit' Ergo, noli nimis in sensu tuo considere, sed velis etiam libenter aliorum sensum audire. Si honum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis et alium sequeris, magis exinde proficies. 3. Audivi enim saepe, securius esse audire et accipere consilium, quam dare. Potest etiam contingere, ut honum sit uniuscujusque sentire; sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiae aut pertinaciae. 2

55쪽

CAPUT X.

De ea venda superfluitate verborum.

Caveas tumultum hominum, quantum poteS, multum enim impedit tractatus saecularium gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse et inter homines non fuisse. Sed quare tam libenter loquimur et invicem fabulamur, cum tamen raro sine laesione conscientiae ad silentium redimus' Ideo tam libenter loquimur, quia per mutuas locutiones ab invicem consolari quaerimus, et cor diversis cogitationibus satigatum οptamus relevare. Et multum libenter de his, quae multum diligimus vel cupi-mUS, vel quae nobis contraria sentimus, libet lloqui et cogitare. 2. Sed proh dolori saepe inaniter et frustra. Nam haec exterior consolatio, interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum, ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quae aedificabilia sunt loquere. Ma-

56쪽

lus usus et negligentia prosectus nostri multum lacit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio; maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.

CAPUT XI

De pace acquirenda et et e Io proficiendi. Multam possemus pacem habere, Si non vellemus nos cum aliorum dictis et factis, et quae ad nostram curam non Spectant, occupare. Quomodo potest ille diu in pace manere, qui alienis curis se intermiscet; qui occasiones forinSecus quaerit; qui parum vel raro se intrinsecus colligit Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt. 2. ouare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi suerunt ' Quia omnino seipsos mortificare ab omnibus terrenis desideriis studuerunt; et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere atque libere sibi vacare potuerunt. Nos nimium propriis occupamur paS

57쪽

DE IMITATIONE GERISTI

sionibus et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro etiam unum vitium perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi et tepidi remanemus. 3. Si essemus nobis ipsis perfecte mortui, et in terrenis minime implicati: tunc poSsemus etiam divina sapere, et de coeleSti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non Sumus a paSSionibus et concupiscentiis liberi, nec perfectam Sanctorum viam conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurrit, nimis cito dejicimur, et ad humanas consolationes

convertimur.

. Si niteremur, sicut viri fortes, stare in proelio: profecto auxilium Domini super nos svideremus de coelo. Ipse enim certantes et de sua gratia Sperantes paratus est adjuvare: qui nobis certandi οccasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radi-

58쪽

LIBER I. CAPUT 11.

cem Securim ponamus, ut purgati a paSsionibus pacificam mentem poSSideamus. 5. Si omni anno unum vitium exstirparemUS, cito viri persecti essiceremur. Sed modo econtrario Saepe sentimus, ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamuS, quam poSt multos annos proseSsionis. Fervor . et profectus noster quotidie deberet creScere; Sed nunc pro magno videtur, si quis primi fervoris partem posset retinere. Si modicam violentiam nobis saceremus in principio, tunc omnia possemus facere cum levitate et gaudio. 6. Grave est assueta dimittere; sed gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincia parva et levia, quando superabis

dissiciliora' Resiste in principio inclinationi

tuae, et malam dedisce conSuetudinem, ne

forte paulatim ad majorem te ducat dissicultatem. O si adverteres, quantam tibi pacem et aliis laetitiam faceres, te ipsum bene habendo, puto, quod sollicitior esses ad spiritualem profectum.

59쪽

D DE IMITATIONE CURISTI

CAPUT XII.

De utilitate adversitatis.

Bonum nobis est, quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates; quia saepe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliquare mundi ponat. Bonum est, quod patiamur quandoque contradictiones, et quod male et impersecte de nobis sentiatur, etiamsi bene agimus et intendimus. Ista saepe juvant ad humilitatem, et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus, quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene nobis creditur. 2. Ideo deberet se homo in Deo taliter firmare, ut non eSSet ei necesse multas humanas consolationes quaerere, ouando homo bonae voluntatis tribulatur vel tentatur, aut malis cogitationibus amigitur: tunc Deum sibi magis necessarium intelligit, sine quo nihil boni se posse deprehendit. Tunc etiam tristatur, gemit et orat pro miseriis, quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, et mor-

60쪽

tem optat venire, ut possit dissolvi et esse cum Christo. Tunc etiam bene adVertit, Persectam securitatem et plenam pacem in mulido

CAPUT XIII.

De tentationibus reprimendis.

Quamdiu in mundo vivimus, sine tribulatione et thntatione esse non possumus. Unde in Iob scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram. Ideo unusquiSque Sollicitus esse deberet circa tentationeS SuaS, et vigilare in orationibus, ne diabolus locum inveniat decipiendi, qui nunquam dormitat, Sed circuit quaerens, quem devoret. Nemo tam perfectus est et Sanctus, qui non habeat aliquando tentationes; et plene eis earere non posSumuS. 2. Sunt tamen tentationes homini saepe valde utiles, licet molestae sint et graveS; quia in illis homo humilitatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profece-

SEARCH

MENU NAVIGATION