An homo bonus vel malus volens fiat, Simonis Portii disputatio, ..

발행: 1551년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

fuit se pri,non videtur esse libertas ad malum : qu niam malus, vel ignoras, ut loquitur Aristoteles;vel per ignorantiam, ut Plato,malum perpetrat.Theolo gis quoq. quam plurimis idem placuit, quasi libertas agendi malum non proficiscatur ab agente, sed ab agente deficiente: atque ita impotentia potius sit peccandi, quam potentia. Caeterum id non caret dubitatione . nam etsi malum sit priuatio , ipsa tamen actio,

puta furtum sacere, aut alterius uxorem vitiare, est

reipsa,& ut ipsi loquuntur,positiuum malum quare fit ab agente, & a potentia, non autem ab impotentia . Et quanta is deformitas illa,qua Theologi dicut, si priuatio alicuius persectionis, quae actui poterat adesse : tamen actio toto genere mala, est actio positiua, nec in illa est priuatio alicuius persectionis,quoniam nulla poterat ad else, nisi fortassis, ut consertur cum bona,dici debeat imperfecta. quoniam nigrum si co paratur cum albo imperfectum & priuatio nuncupatur a Philosophis; quia omne contrarium Imperfectum, priuationem appellant. Quare sentias cum Alexandro, qui inquit,causam indifferentiae esse priuationem: & causam mali, esse materiam, velut iam demonstratum fuit. Cum igitur homo constet intellectu & sensu,qui a corpore originem trahit,causam mali habet suae substantiae immixtam : atque iccirco cum sensum sequitur,eligit malum, quod a materia proficiscitur. Et quoniam materia est causa desectus, fortasse illi cum desectum dixerunt, intellexerunt non promanare a forma. Et cum ipsi dicunt,electionem esse causam: tu rectius dicas, fieri a ratione,assentiente sensu. Verum haec prolixius & uberius excutiuntur, in libro de Arbitrio humano.Caeterum quispiam noluam respouonem impugnare poterit.nam

62쪽

s malum non patratur ignoratione vel desectu, aper. te videtur esse concedendum,malum Vt malum expeti,cursi facultas nostra per se illud efficiat. Alexander hic sentit, fatendum esse, malum qua malum e peti posse. &adfert hoc signum. Nam cum quis sitium committit, a quo filios suos coercet, pu-ni tque si admiserint: quod de Octauio sertur , qui grauiter animaduertebat in illa vitia,quibus ipse pallebat. cognoscit is se delinquere , eligitque sponte

scia malum, ut malum est. Est tamen illud malum, ut obiicitur rationi: vi vero sensus affectum ac concupiscentiam mouet, videtur esse bonum,quia delectat. Similiter incendere ciuitate ue malum quidem; attamesi vindictae causa sat,habet rationem boni. Sic mortem perdite exoptare, malum prosecto est: verumtamen ut a praesentibus malis liberat,boni speciem praese fert. Sed de his hactenus, satis est enim locum monstrasse. Accedamus iam ad id quod quarto loco fuit propositum, videamusque circa quae hqc libertas versetur, & quousque pertineat; ut tandem huic disputationi finem imponamus. Scire itaque licet, eo pertinere deliberandi facultatem,quo deliberatio. at deliberatio, pertingit usque ad ea,quae a nobis sunt eligibilia. igitur ad illa quoque arbitrium, quod est deliberandi facultas pertinet. quare non ad sinem; quoniam finis non eligitur. est enim finis idem quod obiectum in actionibus atq. in intellectu praetico. Sed

obiectu, vel ut vere bonum,uel ut apparens, naturaliter mouet. ergo eorum quae naturaliter mouent,

non est electio: finis igitur non est electio; sed mediorum, quibus sinem consectamur. nam cum ea multa

snt ac diuersa, deliberatione & cosilio opus est. quare di electione. Electio porro non videtur circa ea

63쪽

ruae nullo modo fieri possunt. absurdum enim esset

eliberare,an coelum ruet, & an immortales semus. Multo minus circa necessaria,que semper,eodemque modo eueniunt .stultissimum enim esset, ac plane rudis ingenii,consultare , an cras Sol erit super terram. Deinde, nec circa ea quae fiunt a natura, aut fortuito : cum eorum actiones ope nostra immutari,aut nostra cognitione quo pacto eueniant, inuestigari nequeant. Postremo nec eligimus ea,quae ab alio perfici debent .nam quis nostrum eliget ea, quae ab Aethiopibus sunt peragenda; quod supraquoq. monuimust Eorum igitur sola est electio, quae nostra facultate consequi possumus : atque haec duo sunt, velut ex iam declaratis patet . nam cum intellectus sit natura nostra, ipse intelligit & vult .atque ut intelligens , ad contemplabilia: ut volens vero, ad agibilia, & ad ea quae fieri possunt, pertinet.Valemus enim decernere,& ut philosophemur, & ut operemur secundum virtutes & artes qua lam. non enim omnes licet complecti , clim terminus nobis sit praefixus, ultra quem progredi non datur. qui in contemplatione,est eniti Vt possimus ipsas intelligentias cognoscere: in acti nibus vero,summam adipisci persectionem,& consequi virtutem illam , quam heroicam Aristoteles nominauit. Itaq. nequimus per speculationem in deos abire; nec per virtutem moralem omnes assectus d ponere; sed iis moderari selum. opus enim est virtute ac gratia supra naturali. Quare ex philosophorum

sententia, non est in nobis ut omnino no peccemus, cum intra nos sit peccatum nec cohibere, quo minus in patratum iam malum iterum relabamur. quin nec in bono perseuerare,cum multis euentibus labefactetur. sunt enim multae occasiones di cause, quae nOl stram

64쪽

stram adeo in angustum redactam libertatem deprae dentur. Primum enim in nobis est ipsa perturbatio, quam sensius adserunt,adeo asiiduus actionu comes, ut vix reprimere liceat. quod exemplo planum fit. nasi quis sorte sortuna duos gladiatores in theatro dimi tes offenderit, an non quaeso simul atque utrunque conspexerit,iam ita erga alterum afficitur,ut cupiat alterum succumbere Aut si quis in aleatores inciderit vel ignotisiimos, nonne ita erga hunc vel 9-lum affectu movetur, ut quencunque fuerit animo complexus, illum desideret cum victoria& quaestu discedere idque ob naturae quandam communione, vel sympat luan. Quod cum ita esse Uno ore omnes fateantur,optime Aristoteles sensit tertio PoliticoruRem p. melius a lege ,quam ab homine administrari. nam quis speret hominem adeo affectibus praepeditum , rectum ferre poste iudicium Est D alia cause, quae nobis libertatem diripiat, habitus scilicet obsismatus; qui non patitur nos alio trahi, quam quo ipse duxerit. Adhaec,est obiectum,quod cum natura mo- Ueat,mentem ad hoc quam ad illud reddit propensiorem, ut in dignoscendo vero plurimum laboremus. Est praeterea nat urae ipsus propcso,quae ad hoc, qua ad illud magis prona abripitur. Insuper est carentia, quae impellit ad id quo caremus. nam quid non momtalia pectora cogit fames, sitis intolerabilis,ac turges

effrenisque libido Est postea coelum ac sydera, quae

temporum vicissitudinibus, ita corpora nostra calore

ac frigore afficiunt ac disponunt, ut alias ad iram,&arma capescenda,alias ad quiete & ocium snt aptio ra. adeo ut octauo Physicorum ausus sit dicere Philosophus, eos motus v R. ad intellectum pertinere. Est

tandem quam nonnulli addunt,Dei praesentio, quar

65쪽

itade nobis decernit,ut ab aeterno futurum previdit. Quod cum Alexaderanimaduerteret, in libro de Fato,monet potius credendum e fle, Deos sic nostra i telligere ut sunt: ac contingenter quaedam euenire, quaedam vero necessarid; quam aperte sensibus reluctari: indicans contingetia esse in noc mu do, & quandam in actionibus nostris libertatem. Praetermitto hoc loco quaerere,quomodo fatis agamur. nam cum, idem sit fatum,& naturae inclinatio; illi dicuntur viuere secudum fatum, qui naturae impetum, ita ὀρμUexponimus, ut appetitionem ut placuit ciceroni &inclinationem sequutur. Hoc quo l. sentit Homerus,

ut Philoponus, & Simplicius explicarunt, cum ait, Talis quippe viris meris est mortalibus ipsis Qualem quottidie concedit Iuppiter almus. Volui enim homines ita affectu sequi, prout coelum corpus afficit, in iis scilicet, in quibus nihil rationis emicat. Sed haec omnia libro de Fato copiosius& exquisitius declarauimus.

Vides mi Laeli, quam angusti sint nostri arbitrii limites,quot hostibus circu ueniatur,quόtue sint eius libertatis praedones: nullo pro eo stante propugnatore,qui defendat,praeter Christum, per quem datum est filios Dei seri his qui credui in nomine eius .Quare quo pacto ab iis nos tutari possimus, non ab his petendum est,qui,dum alius ipsum ita extollit,ut in coelum euehat; alius ita deprimit, ut plane prosternat, atque e medio tollat,nihil synceri docent, omnia interim confundentes. Sed partim a Philosopho est postulaneum, qui hominis naturam explicat: partim a Theologo, qui cum maioribus opus sit viribus,qui-. - bus per Christum gratia a Deo aduersus eos muni .. mur docere potvst. Nec te Stoicorum ratio moueat,

66쪽

AN HOMO BON. VEL MAL. rIAT Deeu quod a matrum, filiarum,sororumque concubiam,velut mortui abstineamus, in nostra sit potestate,

ut a reliquis quoque eadem ratione coerceamur: cum

Aristoteles nono de historia Animalium scribat, Camelos ita matres suas obseruare, Vt eas nunquam superueniant: quin etiam si quis cogat, ipsi non patiantur. adeo ut cum aliquando quidam a matre cum curatore operta inscius coiisset,ac postea delapso operimento matrem agnoui si et, commissi sceleris memor camelariu morsu interemerit. Ad haec ferunt, inquit idem, fuisse etiam regi Scytharum equam egregiam, ex qua mares generosi omnes gignerentur. quorum unum , qui praestantior haberetur, cuim ut ex matre procrearet placeret, admissum omnino recusasse. Opertam deinde latuisse matrem,ut imprudens superueniret. verum ubi a coitu faciem matris detectam

agnouerat,in fugam si coniecisse,at a. seipsum actum praecipitem interemisse. Non ergo id solis hominibus accidit,cum in beluis quoque simile quiddam reperiatur. Sed nec toti hominum generi id est peculiare, cum quidam matres aisisse dicantur; nosque quendam Neapoli, quod cum duabus filiis concubui sset, capi te a praetore suisse multatum sciamus.

Hoc tamen serinum est,& eorum qui praeter natura sunt assccti, vitiumque heroicae virtuti omni ex parte adtiersissimum. Haec sunt quae his feriis in Perip teticorum placitis, nulla habita ratione nostrorum Theologorum in medium produximus: quaeque tibi recognoscenda mittimus. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION