An homo bonus vel malus volens fiat, Simonis Portii disputatio, ..

발행: 1551년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

esse sine eo ut bene vivat, non tamen sine vita. Et cum Averroes inuehitur in Avicennam, supponit in substantia ignis, gradus caloris esse aequales.atque iccirco inquit, Si careret uno posset aliquando omnibus carere. loquiturque de puris clementis, quae admixtionem conueniunt. Alii aliter sentiunt. Mihi vero videtur,accidens esse vitς,ut ita dicam affectuosae, quae scilicet ex affectibus transigatur, temperate Vel intemperate vivere; Uti vero a nectu, inesse suta

statiae ; quare fieri non posse ut sit sine affectu.Quod sobieceris esse eiusdem rationis, dico esse quidem

eiusdem rationis inter se, ut tamen cum homine comparantur , minime. inest enim substantiae nostrae as. festus, at non excandescentia. Atque si ita nulla aetate, arte, nulla denique scientia polliint in nob: s aia sectus contemperari ac moderari. quare Philos phus auditorem suum instituit, antequam de moribus disputare incipiat non alia puto ratione, nisi

quod iuuentus suis affectibus modum ponere nequeat . quin nec senes, & qui aetate sunt prouecti re, apti sunt ad eiusmodi praecepta, si moribus fuerint iii uenes . quas hinc affectu melle in nostra substantia,aperte indicet. Uextam rationem responsio. Cap. M.

Ictum est a Philosopho tertio Ethicorum,non

eodem modo actionem esse in nobis, atque hau actio enim in noltra est potet late, cum eligere , aut si cus possimus. quod de actione quae habitu praecedit, recte intelligitur : quae si frequenter exerceatur , habitum gignit. Habitus autem, nisi ab initio , non est in nobis, ut nec actio quae habitum se-

42쪽

AN HOMO B N. v EL. MAL FIAT. Mquitur . nam cum usus inualuit, sensimque ac non animaduertetibus nobis incrementu sumpst, fit altera natura, ac vi Heraclitus dicebat, o μαν longeque est omnium difficillimum, eum in contrariti commutare. Censeo itaque rationi responderi posse, quod ut actus quidam sunt mixti ex voluntario, &inuoluntario, qualis est iactura mercium, quae sit cum tempestates oboriuntur. abiiciuntur enim voluntate nostra, salutis scilicet causa; non tamen simpliciter id volumus. Ita actiones eiusmodi dici possunt in nostra esle potestate,quoniam sumus habituu adtio

numque concauta, ac volentes agimus: non tamen

absolute quae usu comparatae sunt,in nobis sunt sitς, quod nequeamus pro arbitrio eas deponere, potissimum si habitus geniti fuerint cum naturae propensone. Facultas itaque agendi, genito iam habitu, non est in nobis integra, propter socium quem sibi asciuit, ipsum scilicet habitum , cum quo ad agendum

progreditur. antea tamen integra erat. Et licet non

sit penitus sublata facultas, sed ex parte; mulra tamen opus est diligentia, longo studio, & plurima industria, ut in inteξrum rellituatur, ac hospes foras pellatur, quod sane Stoici, Plato, Aristoteles,omnesque philosophi satentur. Qua arte autem id fieri positi, alias soriasiis explicabimus.

Quid sit esse in nobis. Cap. NIL ALexander in stionibus naturalibusτ ες, ἡμῖν

hoc est, esse in nobis, inquit ambiguum a qui-uocumque esse, fgnificare enim esse in nostra pol state,& est e in nostra substantia. In nostra porrδ. substantia siunt potentia pasilo ,&actio: In nostra autem potestate est sola actio, quae a potentia Ori-

43쪽

- sIMONIs post TII LIB. tur . nam passiones ac perturbationes natura nobis insunt, ut ipsus iam dictum suit ;& potentia, homini quoque est naturalis;quare neutra nobis subduntur. quoniam non est in nostra facultate, nos noesse nostrarum action uni dominos quoniam non est in nostro arbitrio nos non esse homines . Hinc iam

intelligitur, quid sibi velit hoc, quod dici solet: natura comparatum, esse posse opposita velle & nolle; idemque non est e natura comparatum . quoniam quod ab hominis Arma ae natura proficiscitur, id est naturale. modus tamen operandi ac agendi, non est naturalis. atque hoc erat, ni fallor, quod Simpliacius signifieare volebat, quando dixit: cum necess; tate comunctam esse libertatem . necelle enim est homini quia homo est, lioc modo operari, poste siculicet utrunque sibi proponere, atque virum voluerit deligere. i An Lecti re a uoluntate ara si intellectu. i li cap. x III.

A N vero voluntas eligat, vel intellectus . nam id octauo loco in dubium fuit vocatum proli-pissime a nobis, libro de Hominis arbitrio fuit explicatum: quare breuibus , ct typo quodam est dicendum Kquod I ' ἰων hoc est . quod est in nobis, & in nostra 'potestate, Sit ud est', ab eo quod moν ει ανου- σον didunt, nostri quidam volontarium & inuoluntarium appeti an , rectius Drtassiis facturi, si spontancrum idciron potaneum ic in Aotiquo interprete cerent Lin bru is enim & pueris, quibus non conii enit via undis uni, b sebit uti sipontaneo. Labori enim

44쪽

re possunt sponte sua, nullo agente externo impellente, moueri animalia, chm scilicet motu animalis cientur ;& se quoque silere queunt. ac si contigerit ea motu corporis serri, qui sit secundum elementum quod in corpore dominatur, & naturalis est,non poteli se sistere,non aliter quam inanimata, quae ubi semel moueri coeperint, tandiu aguntur , quandiu adest vis impellens,cui nillil obstet. Ea tamen nemo puto dixerit voluntate aliqua moueri. Praeterea Aristoteles tertio Ethicorum , qua de voluntate pertractat, nunquam meminit inuoluntarii, hoc est ανουσίου ut hinc intelligas, ανουms non' recte voluntatis actionibus adaptari. Caeterum ius neglectis, dicamus in animalibus perfectis cognitionem sensus & imaginationis praecedere motum: atque iccirco , ad omnes loci differentias ferri possunt: puta sursum,deorsum; antrorsum, retrorsu in ; ad dextram , ct sinistram. in reliquis vero in quibus sensiis quida est atque obstura imaginatio, motus coamnatur,atque in angustum cogitur. Porro quod animalia rationis expertia naturali quadam propensione, aut affectu ex obiecto sensibili mouente genito agunt, arbitrarium ne tu tdici , aut, voluntarium I quoniam cilai haec sequati. rconsultationem praecedentem, velut paulo. post audies. Motum igitur animalium ratione carentium praecedit cognitio rei, quae afficit animat: rem autem cognitam sequitur appetitus, qui est motus ad rem. Eadem ergo substantia animi quae cognoscit, etiam appetit: atque hoc solum interest quὁd cognoscat sua natura, apthetat autem rem cognitam.cOgri. Ostit enim primb, deinde cognitum expetit. Iccirco Philosephi consueuerunt dicere, nihil expeti nisi quod cognoscitur , aut ut ipserum verbis utar, nihil

s i ii

45쪽

esse appetitum, nisi cognitum. Deinde res ipsa, musa est cognitionis ; appetitus vero sertur ad rem: atq. res in cognitione , efficientis naturam subit: at in appetitu finis. Ne tamen credas rem expeti tanquam

cognitam, sed quod soris sit & extra animam. nam ut cognita habetur ; nihilque mouetur ad id quod habetur ac possidetur, sed ad id quod non est in nobis , nec habetur. Et quoniam in animali, quod e

pers est rationis , non reperitur elusinodircognitio, nec appetitus, nec facultas deliberandi, vel consultandi, aut perscrutandi media ad finis consecutionem . simul atque genitus est appetitus, oritur prosecutio, aut declinatio. Quod in homine aliter se habet, quare praetermissis caeteris animalibus ag mus de eo, cuius prima peculiarisque cognitio, est ipsa intellectio; cuiusque appetitio, Vere dicitur βου- λ. nς hoc est volutas, quae sequitur cognitionem intellectus. atque haec est appetitio finis, quem ratio prospexit. Porro Orponitur cupiditati &irae, quae sunt appetitus , sensus cognitionem sequentes. Caeterum ille appetitus, qui comitatur deliberationem,

rationisque iudicium, ac consultationem: aut ast

cla est electionis, aut non fit citra electionem. Oritur tamen in homine non secus quam in reliquis animantibus, appetitus quidam intellectae rei,qui inclinatio aut naturalis consensus,aut etiam voluntas est

oppellanda, qui q. non est in potestate nostra. non est enim in nobis, quin a cognita re, bene maleve assiciamur , & habeamus complacentiam, vel displicentiam, ut ita docendi gratia loquar. Caeterum in homine hic ordo statuendus est, ut primo ponamus cognitionem illam quam υ λνψιν Philosophus , nosetistimationem ita enim receptum est. dicamus,

46쪽

quq communis est ad omnem actionem. Et quamuis

Simplicius dicat δανοιM,cogitationem passim vocat, omnibus actionibus esse communem: differunt i men , quod existimatio sit terminus; cogitatio vero& διωρια , sit via, qua ratio per mentem procurrit ac ratiocinatur. Intellectus vero uniuersalior est, quoniam etiam de imaginatione dicitur. Primo itaque homo rem intelligit, deinde ubi intellexit, appetit. estque appetitus veluti rei finis,& motus naturalis ad rem, quae voluntas Aristoteli dicitur. hic ergo appetitus intellectui terminum statuit,&perquisitiona mediorum, quibus utimur ad finem consequedum,colophonem,ut aiunt,imponit. Haec perquisitio quae voluntaria est, ct si ab intellectu, qui rationes In Vtraque partem proponit, consultatio diciturs res sub consilium cadit, vel deliberatio, & a Latinis quibusdam libera actio, & arbitrium . estque in nostra potestate, ut hoc vel illud, prout ratio diistat deliberemus. Sequitur quarto loco electio, quae estas tensius rationis & voluntatis: at voluntas sequitur deliberationem. Inquit enim tertio Ethicorum Philolophus, simulatque consultauimus, iudicamus: atque inde secundum consultatione appetimus. Unde patet consultationem praecedere appe itum. Quare non est assentiendu Eultratio, qui contra omnia

exemplarium sidem, non βουλευαν, id est consultationem, sedβουλησιν potius legendum putat,id eii voluntatem. quas dicat, quoa secundum quod volumus appetimus, & quod voluntate appetimus, non autem concupiscentia vel ira. Nam hoc mea sententia nihil esset, cum iam constet ex praedictis, appeti tum sequi rationem & voluntatem, non autem cu.

piditatem vel iram. lice enim sensus sunt comites.

47쪽

Voluntas igitur sequitur consilium& iudicium ; de electio sit a consul ante, qui volens eligit non quidevoluntate, sed ratione. Verum cum clectio complectatur deliberationcm, vel ut ipsi loquuntur dete minationem, & principium motus & act:onis, quod non sit sine appetitu ; ob id exacte electio utrunque complecti videtur. Voluntas ergo est causa sne qua non sit electio,non tame est causit; sed potius conclusonem consilii & syllogi simi practici, velut audies,

sequitur appetitus. Amplius , cum homo sit animal ex jensu & ratione compactum, non ob sensum dicitur aliquid este in nostra potestate se ob intellectum. Cum igitur audis este in nobis, vel in nostra potestate, non est intelligendum, id esse in nostra voluntate , sed in ratione; luae ratio dicitur volens & cognoscens , non solum praetens & praeteritum , sed etiam futurum . Ratio porro, quae est natura hominis dicitur cognoscens, ut mouetur a re; & dicitur appetes, ut inclinatur ad re de motu sintellectus, ut cognosces dicitur intellectio : motus vero intellectus ad rem cognitam, dicitur voluntas, & volitio a quibusdam, ac appetitus. Verum appetitus rei dupl cx est, ante consultationem vel dcliberationem, quae naturalis quaedam inclinatio est ad finem, & dicitur voluntas:

alter est , qui consultatione consequitur. atque hic a Latinis dicitur libem Peripatetici tamen dicunt libet talem esse rationis vel arbitrii, quae in homine solum reperitur , ut supra meminimus, atque id est δquod scilicet in nostra est potestate , quae electio proprie dicitur. At vero quoniam sensu quoque operatur, qui & ipse cognoscit: cumque omnem cognitionem necessario consequatur motus ad rem, qui dicitur appetitus, hic dicitur concupiscentia. Duo itaq. sunt

48쪽

sunt in homine appetitus contrarii, tum qui ratione tum qui sensum comitatur. Scire autem licet, quod ad omnem cognitionem sequitur, ex sententia Philosophi actus , qui dicitur appetitus; quantiis una sit potentia, quae proprie appetens dicitur Vnde appetitus sensitiuus dictus est, quem praecedit sensus

cognitio; & voluntas, quem rationis . Atque cum ratio cognoscat futurum, sensus vero tantum praesens; si rationem sequimur, mouebimur ad finem

futurum: sin sensui adhaeremus, ad id quod piaesens delectare potest. exempli gratia, si quis siti laboret, sensus clim expetat praesens , inuitabit eum ut frigidam hi bat: at ratio quae euentum prospicit, & mala ue ex frigidae potione corpori accidere posmunt,disuadet, monetque ut abstineat. Quare si facultas appetendi flectetur quo sensus suaserit, potum p scet: sin autem alio , ct ut ratio consuluerit , renuet. His ita constitutis,facile intelligitur, quomodo continens , reluctante sensu , rationem sequitur: in continens vero contra, aduersante ratione, sensui paret . Quare continentia non est vere& integra vi tus , sed manca, ut ita dicam : nec incontinentia, est vere vitium ; sed absoluitur utraque: illa quidem, quando rationem sequitur, obediente, vel saltcm

non aduersante sensu : haec vero, cum nihil renitente ratione , operatur I cum scilicet ratio occaecata,&quasi tenebris inuoluta malum indicat est. bonum. Itaque in continente sensus paret rationi: at in incontinente viceversa ratio sit comes sensus, quae dispo-stio Praeternaturalis vocatur a Plutosophis, quae ex assuetudine contrahitur. ct lacet incontinens videat meliora probetque, deteriora tamen sequitur, ducente cogenteque affcctu sensitivo. Hinc iam patet

49쪽

facultatem illam, qua alterum prae altero eligimus, Trtari ν G1ςci ut Aristoteles docet,dixerunt,nostri passim electionem, esse actionem intellectus,atque intelligentis & appetentis sed cognoscere rationem, it lique a stenti ri, prius est quam velle. praecedit enim natura electio appetitionem . At ad motum prius impellit appetitus quam intellectus, qui longius abest: atque ob id recte dicitur, voluntatem & appetitumelle motus principium, quoniam ut expetens ac d siderans mouet spiritus artusque nostros. Sunt ergo in nobis tria, actus intellectus, qui est intelligere: actus intellectus ut appetens, qui est voluntas: &actus potentiarum inferiorum , puta sensus tam interni quam externi, quae scilicet rationi parere possunt. Dicunt nonnulli penes voluntatem est e, ut intellectus hoc illii lue vel intelligat, vel non : deinde, ut inferiores facultates actiones suas exerceant, vel non: denique posse aduersante intellectu, actionem unam sibi proponere, & non alteram. Verum ex Peripateticorum sententia voluntas nihil aliud est, nisi actio : facultas vero est ipse intellectus, qui appetit, ct ut appetens, nihil sibi certum proponit, nisi vel sequatur cognitionem sui ipsius, & ita obedit consilio rationis: vel sensium cognoscentem, qui vel a praesenti obiecto, vel usu mouetur. Voluntas ergo dici nequit libera, velut arbitrantur, cum eam Philosophus, ab electione, in qua est libertas , distinguat.

Voluntas enim est finis . qui non est in potestate nostra , ut sormetur ratio. Ad finem non est libertas,voluntas est finis, ergo volutas non est libera. Et quan is aduersetur rationi, cum sensui adhaeret, non est

tamen in voluntatis facultate situm, aliquid praeter sensum aut rationem velle. licet in nostra sit potesta

50쪽

te, hoc est in ratione positum, ut posiimus, huc vel illuc , prout voluerimus, diuertere ac deflectere. Ad

haec, voluntas in causa est, ut inferiores potentiae moueantur ad actiones externas, prout ratio aut sensus statuerit ac concluserit. quoniam nullum animal citra appetitum mouetur. Pr terea actus quem

habitus producit, non est omnino liber: quoniam non possumus nostris viribus , ubi semel habitum contraxerimus, abduci ab actu ,hoc est a boni vel mali electione; quan uis interdum, metu vel supplicii, vel ignominiae, aut alia de causa ab exteriori actione abstineamus. Velum qui ita a vitio abstinet, non est dicendus probus: At qui non eligit, exempli gratia , si conspexeris mulierem , atque elegeris, hoc est intellectus tuus volens, sensumque insequens elegerit eius copiam tibi fieri; ia in dubio procul actus malus est, etiamsi actus exterior non ab luatur, neque cum ea concubueris . atq. hoc est quod innuit Euangelista, csim inquit: Qui viderit in ulierem ad concupistendom eam , iam moechatus est in corde suo. Hunc autem actum,quem nostri dicunt exteriorem,

Philosophi appellant rutfν: sed aliter illi Cui suorum

dogmatum sibi nomina comminiscuntur,ut illorum libros euoluentibus conspicuti esse potest. Hinc colligas , quod si intellectus aliquid apprehendit, quod

ut bonum cognoscat, puta Deum, in quo nulla inest

ratio mali; sensias vero singulare quoddam quasi bonum , & delictabile esse sentit: potest intellectus volens abduci, quo minus velit Deum , atque pronus ferri ad id quod delectat. Porro id quod dicitur, quod necessarib serimur ad Deum, & ad finem uniuersaliter cognitum ; duplicem patitur sensum. nam aut potest intelligi, ad finem uniuersalem, hoc est ad

SEARCH

MENU NAVIGATION