An homo bonus vel malus volens fiat, Simonis Portii disputatio, ..

발행: 1551년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

sIMONII PORTII LIB.

paucis quaedam quae ad institutum nostrum sacere vadentur, repetemus. Scire itaque licet, intellectum moueri a phantasmatibus, lumine eius qui agens passim nuncupatur. Hic porro motus cum non si imi erfectus, ut Aristoteles tertio de Anima declarat, labet potius rationem formae quam agentis . atque ob id recte dixit Averroes, eum quoquo modo esse motore veru,cum in Hatellectu ut in obieeto no a me ut in subiecto recipiatur. Haec vero receptio. cum sit

cognitio,& intellectio, velut latius in libro de partibus animi demonstrauimus, si te ad ecum intellectu; adeo ut intellectus nil ut aliud sit quam res intellecta. Moto igitur formatoque intellectu excitatur appetitio obiecti. Quare cuin appetitio sit motus, velut libro tertio de Anima docetur perpera Latini dicunt

obiectum mouere appetitione, ut obieetu. nam cum appetitus sit motus, motus non mouetur.Verum dicemus obiectum ab intellectu cognitum suscitare appetitionem, hoc est in causa esse ut oriatur appetitus

illius rei. Obiectum autem est ipsius intellectus, qui una est facultas volens. Itaque obiectum mouet&format intellectum, & est causa, ut intellectus appetat, id est moueatur ad obiectum non quia obiectum sed quia snis est. Tota igitur res in hoc Versatur, ut intelligamus idem este intellectum & voluntatem, selaque ratione discerni. dicitur enim intellectus,ut cognoscit; & voluntas, Ut appetens finem appetitus vero est actus&motus ad rem, estque principium

motus. Atque iccirco Aristoteles principium m liens statuit aliam ecte potentiam ab intelle tu. Porro appetitus, Ut sequitur cognitionem intellectus, vocatur voluntas, bc electio,si sit consultationis c mes : ut vero sensus cognitionem, cupiditas & ira ap

32쪽

AN HOMO BON. VEL MAL. rIAT 33pellatur, velut aliθs docuimus. Hinc si ut osiectum ceu cognitum tantum, non sit prim sim motus principium , sed ut amatum ; atque id est, quod mouet;& principium est motus. Itaque appetitus sequens rationem, est in homine immediatum ut vocant motus Principium: in caeteris autem animantibus, ut quoddam amatum a sensu. Iccirco duodecimo Metaphysices , explicans Philosophus quo pacto intelligentie

moueant corpora coelestia & nos inquit ut amatum volens declarare ipsis motus esse cxpertes, ac primo& citra motum mouere. Nec est dicendum,obiectu. eiusmodi esse causam finalem , velut quam plurimi interpretati sunt; quoniam obiectum tanquam amatum , mouet ut efficiens, ut libro tertio de Anima satis demonstrauimus. Quare cum obiectum ut amatum moueat, amor obiecti praecedit appetitionem,

quae est motus principium. Atque hoc sibi volunt qui dicunt voluntatem esse finis , obiecti scilicet coiagniti, cuius gratia fit motus . Et Averroes obiectu

ut eis ciens dicit mouere in anima: rem vero & bonum externum, ut finem, fit enim motu ἔ, gratia

illius boni quod extra est. His ita constitutis, respondendum est sit pradictis rationibus , quod motus obiecti si naturalis, cum sit persectio intellectus deinde appetitio subsequens, naturalis quoque est. natura enim procliues pronique sumus ad bonum, & ad perfectionem. Cum ergo dicitur , actionem sequi

obiectum bifariam id intelligi potest,uel quod cogni

tio sit effectus quidam, qualitasque animi genita ex obiecto mouente, & facultate excitata , ut placet Latinis & fortassis Simplicio. At hic sensus, nunquam mihi arrisit. obiectum enim est forma , quae ceu pe fectio non efficit aliud a se,quando causae Vere gene-

33쪽

rantes seciunt. idem enim est serma & formae essectus . nam idem est intellectio lapidis in anima & lopis , ut satis belle dixit Averroes. Vel intelligitur,

quod actus sit obiectum cognitum, sequens ipsum ut illuminatum quoddam. Atque ita dicitur sequi, ut ordo quidam statuatur, qui ratione distinguatur; quia noster intellectus prius in tegagit rem esse praesentem intellectui agenti, quam intelligatur non aliter quam serma prius intelligitur esse in materia, quam sit compostum , cum tamen idem sit sorinamelle in materia , & esse compositum . Similis itaque est , quae ex obiecto cognito, ct intellectu paritur notitia. non enim est alia qualitas, sed idem est res cognita & cognitio. Verum ratio eiusmodi sibi format ordinem. Deinde dico de illa apparentia, quod est cognitio intellectus, quam habet de re. eo modo, quo apparet, hoc est percipitur . nam quamuis alter altero persectius percipiat, ob id tamen non tollitur, quin in nobis sit potestas eligendi, cum apparentiam comitetur discursus, ita in praesentia δὶ ira in te pretor quem sequitur electio. Quod si instes, a natura tibi datum esse, ut ita intelligas. Respondeo licet a natura cotingat ita intelligere atque ita videri: non ob id tamen electio illius, est natura . ratio enim& consultatio potest id vel admittere vel repudiare. Animalia quidem bruta natura proclivia ieruntur ad cibum : attamen si quis una cum cibo, baculum ostenderit , refugiunt. quare in illis duplex videtur esse asse filio, cupiditas cibi, & declinatio baculi. Quod homini quoque contingit, verum haec est inter utrunque differentia , quod animalia rationis expertia, prae timore affectuque quem baculus genuit, Pedem reserant: homo vero consilio di cogni-

34쪽

tione. amuis igitur prae naturae imbecillitate,o iectum eiusmodi appareat, tamen ab eo , consilio &ratione possumus abduci. atque hoc pacto Alexander dixit, in stra cuiusque esse potestate , quod cuique videtur, & unumquemque dominum esse ipsus apparentiae . sic itaque primae dubitationi satisfactum cito. An idem seu per ignorantiam oe ignorantem facere. p. VII.

HAnc quaestionem ipse Plutosephus diluit te

tio Ethicoru docens aliud est e facere per ignorantiam ubi scilicer ignorantia in causa est: aliud vero ignorantem facere. ignorans quippe, cum malus sit, non enim sumit omnes propositiones veras, sed vel maiorem : vel minorem apparentem , ct verisimilem, non semper delinquit per ignorantiam. Cari riam, quoniam Iurisperitis haec intellexisse ad punienda delicta conducere videtur, apertius res est expliacanda & repetenda. Aristoteles eodem libro inuoluntarium partitur in duo : in id quod vi fit,& quod

ignoratione .quandoquidem duos in nobis esse actus certum est , appetitum scilicet, quo movemur ad requampiam, de quo iam supra dictum suit: & cognitionem, quae nihil aliud est quam actio a rebus excitata . Quare violentum id erit, quod a nobis fit impellente causa quapiam externa, & contra appetituatque inclinationem , velut si quis hominem caedat, cogente tyranno. Ignorantia porro priuat cognitionem nostram. iccirco cum cognitio tollitur,&ali-

ciuid patramus,id inuitos se cille censet Philosephus di inuoluntarium eiusmodi facinus appellat. quod

35쪽

enim cognitionem aufert, id appetitu quoque nos spoliare certum est, cum appetitus cognitionem sequatur . Veram quae ab ignorantia fiunt, dissecat induo. nam si quid ignoratione commisiam est, quod post fecisse poenitet, doletque : cum fgnum id esse videatur , non solum ab ignorante, stii etiam contra appetitum fuisse perpetratum. dicit id ab inuito factum sui ste; nimirum quod ab ignoratione ortum habeat , sit lite iri uoluntarium. Sin autem commisit facinoris non poenitet, nec dolet, nec censet id elle ab inuito factum; attamen appellat inuoluntarium, titurque nomine generis, cum proprio careat. Ad rem itaque descendo, ac dico id isnoratione factum

esse, cuius ignoratio ipsa est causa. Quod si quid admittitur ab ignorante conditiones particulares; id dicitur quidem fieri ignoranter, non tamen ignora tia est eius'causa, Nam quamuis ebrii atque irati ignorantes mala agant, nihilo minus Volentes ea comittunt, quod volens quispiam ebrius fiat, volensi irascatur. Ignorat igitur quiuis malus, cum conditionum particularium tum finis, tum mediorum ad tanem spectantium, ignoratione peccat, velut septimo Ethicorum aperte testatur Philosophus . At vero. quae timore vel poenae, vel alicuius imminentis periaeuli sunt, ea & voluntaria sunt,& inuoluntaria. Voluntaria quippe, habita temporis in quo sunt rationerat absolute inuoluntaria, quod a volente haudquaquam sant. nam cἰim qui surgente tempestate merces in mare abiicit, voluntarie id facit; non tamesimpliciter , cum nemo idipsum, nis cogente neces sitate, volens eligbret. Sed ut ad ignorantiam redea imus, ea audiae Philo sepho sub inuoluntario colloca illa cuius causa in nobis haud sita est,quam

36쪽

que Theologi nostri inuincibilem vocant. est autem ea,cum aliquid nostra cognitione assequi nequimus, velut paulo ante declarabamus . At illa, quam Iurisconsulti supinam nuncupant,cum a nostra negligentia proficiscatur, eiusque causi in nobis sit, non est vere inuoluntaria . Esi itaque , ut Peripatetici sentiunt, duplex ignorantia, ea cuius causa est in nobis;& altera, cuius causa non est in nobis. Theologi

ignorantiam cuius nos ramus causa ac authores, in

duas partiuntur; crassam scilicet ac affictatam: at nos crassam vocamus illam, quam nostra segnitia gignit :& assectatam,quam pervicacia procreat. Sunt di alii ignorantiae modi dispositionis & negationis , quas Logici inuenerunt; verum de his non est praetens sermo. Solutis tertiae quae Onis. Cap. VIII.

TErtia auxem quaestio, duo mihi videtur examinanda proponere : primum, si natura ad bonum vel malum sumus procliues, quo pacto noster delectus sit liber. alterum, quibus de causis natura nobis insta est haec propensio ad bonum vel malum . Sed illud di neramus ad decimam quaestionem, in qua diligenter ac accurate discutietur: in praesentia postremum aggrediamur.Cum itaque homo constet, materia sensili,& anima rationali: sensus a materia una cum anima ortum ducunt. Cumque in

teria sit principium ipsius non esse,ut docet Phil sophus decimo Metaphysices : ab eadem quoque

omne malum proficiscitur. malum enim oritur a potentia. Multa insuper in materia casu ac temere

cadcre possunt, cum apta fix ut hoc vel illud recia

37쪽

piat , velut idem quinto Metaphysices asserit. Hre denique in causa est, quare homines delinquant, quod in agendo deficere queant, omniumque af. sectuum fons sit & origo. Quare scite Aristoteles , libro tertio Politicorum , volens demonstrare, longe melius esse legibus quam hominibus gubernari; ait legem intellectum eile sine affectu, hominem

vero intellectum cum affectu . Sensitis itaque materia in causa est, quare in hominibus vigeant affectus: atque ipsa non modo de actionum persectione plurimum detrahit, verum etiam quo minus intellectus vere res perspicere positi est impedimento. Altera vero hominis portio, quae ratio dicitur, facultas est speculans uniuersalia, quaeque materiae ac organo non permiscentur. atque ipsa ut ratio semper sertur ad bonum, aberrat tamen interdum peccatque,quod materiar sit coniuncta. Ratio itaque cum sit hominis sorina, ad bonum propensi inclinat. Com igitur quaeritur, sit ne homo natura ad bonum procliuis,an ad malum ; dicendum est, virtutem moralem, hoc est .ai r fieri assuefactione, velut Aristoteles secundo Ethicorum docet. εθος enim; a quo εῖιος hoc est moralis derivatur , significat consuetudinem. intellectivam vero, doctrina parari. Hinc patet vi tutes non esse nobis natura instas, sed aptitudinem quandam ad eas suscipiendas. ratio enim est nostra natura, quae nos ad eas capessendas efficit idoneos

Porro ad id quod dicitur, quod unicuique insita est malitia ; respondendum est , quod in visceribus nostris, atque in substantia nostra inest facultas quaedaquae impellit ad malum, materia scilicet & sensis: inest & forma, quae ad bonum & virtutem nos inuitat. Cum autem materia si nobis cum brutis anim

38쪽

AN HOMO BON. VEL MAL. PIAT 3'libus communis, non est proprie nuncupanda natura ; sed natura erit ratio & sorma, qua caeteris animatibus praestamus. Ingenita itaque & malitia I vi tus, sed differentibus principiis. Velum ne ignores alios aliis ad vitia , alios rursus aliis ad virtutem esse pro liuiores ; deinde ad hoc aut illud vitii virtutis l. genus, alios aliis magis propendere; idque temperamenti beneficio,velut supra admonuimus. si quidem alius liberalitate, alius magnificentia, alius alia vi tute magis asscitur. quod idem usu venit in vitiis. quae res facit, ut ea vel vitia, vel virtutes, facilius postea abeant consuetudine & assuefactione in habibitum . Atque idem de virtutibus intellectus ast

rere Oportet.

An contemplatim insit uirtus moralis. Cap. I

QVρrxo porro ordine quaerebatur, an philoso

pho speculativo insit virtus moralis . ad id quid possit responderi, indicat Plutosol,lius decimo Ethicorum. Versim scire licet, tria in ioc uniuerso reperiri, quae persectione inter se dic sentiunt, Deum, hominem , & bruta . Deus una, eademque simplici gaudet actione, quae est intelligere seipsum ,& alia prout in se ipse consipiciuntur. Cuautem careat affinibus, nec pertiti bationibus moueatur , aut in operibus laboret, una ac perennis est eius actio. Homo vero, qui particeps est stelicitatis quoniam S rationis, operatur quidem secundum hanc facultatem; verum quia eius ι sentia, est in materia, lassantur eius vires, & sensuum instrumenta inter agendum defatigantur. Q iare eius actio non

potest esse continua, una, & sunplex, sed opus est ut

39쪽

in affectibus versetur, iisque quae vitam necessario consequim tur. Quocirca necesse cst, ut interdum optime, interdum minus bene se habeat, doleat, ira statur, gaudeat. Ex his colligitur contemplatiuum debere habere mediocritatem, virtutesque morales, in electione quidem , non autem in actu. Homo v ro ciuilis, qui in hominum communitate versatur, cum multis indigeat, virtutem non selum eligere,verum etiam actu exercere debet. Philosepho igitur contemplativo, ociosam vitam agenti satis est, si virtutes eligat. Quod si opere quasdam exercet , ut puta continentiam & temperantiam : Plato enim sapientes non solum continentes debere esse sed temperantes quoq. censet, quod continentia virtus manca sit, illique leptimo Ethicorum astipulatur Aristoteles. minus in iis laborat. Dicendum iraque ad id quod in quaestionem vocatur, Philosephum contemplatiuum non decere insensibilitates illas, quas Stoici commenti sunt, sed virtutes eligere, hoc est ad eligendas esse propensores. quod quidem rectius dicere poterimus,in virtute habere clectionem philosephum speculatiuum, quam in habitu vel in actu,

Virtutes morales. quamuis alii aliter sentiant, ut primo Physicorum disputatum fuit. minus tamen decet in iis sellicitum teneri, quam ciuilem, qui eas ct eli-xit , & operatur. Bruta denique, cum nullam habeant natura stelicitatis partem, carent enim ratione , sensitique rationali. parent autem homini usu & timore, ea quae cicurari pos sunt. nec virtutes eligunt,

nec exercent.

40쪽

x. Quintae rationis examen. Cap. x.

et Dorio autem ut id quod quinto loco propositum

' fuit discutiamus, scire licet, multa esse in rerum natura. quae totum sibi vendicant, nullam tamen partem necessario semper assumui: Sic sunt qusdam, quae genus semper habent, nulla tamen specie con-

cluduntur. nam, Ut exemplo reis planius explicetur, corpora naturalia semper sunt in loco, non tamen eundem semper obtinent. cogitur enim condensaturque aer in minori ac angustiori: explicatur &rarest in maiori ac ampliori. Sic materia, quam primam Philosophi nominant , assidue quidem subserma delitescit, non tamen semper sub persecta, sed iam sub hac, alias sub illa. Simili ratione omnibus

quidem hominibus datum est vivere , verum modδ. bene,modo male: & viuere in allectibus cum sensu. quare vel in tristitia vel in laetitia, ut ostendo in libelo nostro de Hominis arbitrio ex Philosophi sententia. Hae vero, tristitia inquam & laetitia, non sunt in hominis facultate; sed sensum necessario sequuntur, ut Ai istoteles secundo, & tertio de Anima docet . Verum et sit vivendum est ex assectibus sensus: attamen mediocritatem in iis tueri, aut modum excedere in nobis situm est. quoniam ratio quae semper velut demonstrauimus, ad bonum prona sertur, ubi sensus sibi subiecit, contemperat affectuum impetum, refrenatque illorum furorem ; licet nequeat eos penitus de medio tollere, aut excidere. nam si hoc posset, iam homo in Deum migraret: vi contra in beluam , s ex solo affcctu vitam traduceret. Ratio ergo illa, qua dicitur, si potest exuere affectuum impetum, poterit aliquando I ipsos affectus, nullius

ςst ponderis ἱ ut probatura simile .nam homo potest

SEARCH

MENU NAVIGATION