An homo bonus vel malus volens fiat, Simonis Portii disputatio, ..

발행: 1551년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

omne bonum. atque id verum est, quoniam bonum est, quod omnia expetunt. Aut ad Deum uniuers liter cognitum : at q. in hoc sensu dicendum est, aliud esse, Deum odisse;& aliud, Deum non velle. Deum non odimus, quoniam sub mali ratione aliquid odiopi osequimur. Non volumus autem interdit Deum, quando ob id, quod voluntas alio rapitur, intelle- eius Deum non expetit. atque hoc modo rem intelligenda in iudico. Elt & aliud hinc elicere, quod intellectus sit primo liber, & magis ut intelligens quam

ut volens. nam Vt intellectus, dum ratiocinatur, ac versatur circa ea, quae sub actionem, vel sub contemplationem cadunt, potest reperire rationes in utranque partem: atque ita anceps est & indifferens. quoniam aut appetit, & necessario sequitur vel habitum vel sensum : aut seipsum intelligit acant uetur.' Uare nequit sibi certi aliquid proponere. nam cum recipiat , & quasi patiatur, ante quam agat, necesse est, ut ad agendum impellatur ab alio, puta ab obiecto; quod vel est in sentu, vel in seipso intelligente. alioqui daretur agens viribus aequale, ut vocant equod omnium philosephorum Peripateticorum placitis

refragatur; nullaeque essent Averrois rationes,octauq Physicorum,de Aetione Dei de integro,extra se. Quicquid itaque dicunt Theologi ,repugnat Peripateticoru sententiae. His ita explicatis,facile est quaesto satisfacere, quod electio non si actus voluntatis,

ut prolixius & validi si imis argumentis quarto libro de Partibus animi demonstrauimus; sed rationis intelligentis & volentis. A voluntate ergo non sit electio,cum voluntas sit finis; sed a ratione intelligete,

qtiae ut volens,est causa sine qua non . Ratio igitur elisit hoc prae illo, di ut intellisens,& ut Volens: Verum

52쪽

aliter atque aliter, velut dictum fuit, & nos susus declarauimus libro de Humano arbitrio.Qubd si voluntas non esset tantum finis, sed mediorum quoque voluntas esset electio. Sed id fieri nequit, quonia ut Aristoteles tertio Ethicorii inquit, volutas est finis; no enim elegit,sed exequitur,& in actione versatur. quod sinem respicit. Est & alia ratione finis, quoniaintellectus prius quam eligat, Velut diximus, natura

ad finem mouetur; quem ut assequatur, media rimatur. Quod Latini non satis intelligentes, aut animaduertentes, quam plurima hac de re parum sceliciter,& satis inepte deprompserunt: cram alii electione,esse arbitrium,& voluntatis actionem : alii Voluntatem: quidam, duas esse animae potentias simul: nonnulli aliam ab his esse facultatem asserant. Sed dicant mihi quae Q,cum Philosophus tertio Ethicorum in quia Voluntatem non esse electionem: quid per electione di voluntate eum putet intelligere: utrum actionem, an facultatem Facultatem ni fallor non respondebunt, quod hoc seipsos iugularet. repugnat enim toto caelo,quod aiunt, eoru placitis.Quodsi pro acti ne accipient, ut voluntas quidem sit actio facultatis appetentis ad finem consequendum : electio vero, si eiusdem facultatis alia actio, puta mediorum ad

f nem spectantium:cum Philosophusdicat,electione

nullo pacto esse voluntatem: sensus opinor erit,duas has actiones diuersas poni: quarum altera cogniti nem sinis; altera rationis iudicium comitetur. Volutas itaque aliam atq. aliam actionem promet, variante ratione. & prima actio erit ad finem comparandum, quia ratio tantum sinem coenoscit ut bonum:

flectetur autem vis appetens ad ici, quod intellectus iudicatui,& deliberatione eligendum esse conclusit.

53쪽

Quod si ita est, satis aperte errat Philosephus, qui

inquit,electionem nullo modo esse voluntatem,quadoquide si esset unius eiusdemque sacultatis actio, eadem actio esset altera. spectaret enim eundem fi-na,'vel mediate vel immediate, ut loquuntur Philosophi;& tam haec actio vocaretur voluntas,quam illa. nam cum electio sit mediorum ad finem pertinentium esset& finis . est enim Peripateticorum nulli non nota regula; Propter quod unumquodque tale,& illud magis. quare si est mediorum ad sinem,multo magis est finis. Si ergo tum electio, tum voluntas

est finis, salsum est, quod nullo modo una actio estalia. Deinde quorsum quaeso, Philosophus addidit,

quamuis eadem videatur siquidem& eadem videtur , & est vere eadem, si rationi iam positae credendum est. Quocirca dicendum est, electionem esse rationis, prout ipsa iudicat, deliberat, & decernit; voluntatem vero rationis esse . sequitur enim eius iudicium, eique assentitur, non tamen eligit. Duae e

go sunt facultates, eligens & appetens. quan uis Vtrique rationis actioni comitem se adhibeat voluntas. Quod si quando appetitus rationi aduersatur, id sit vel propter aliam rationem potiorem,vel ob sensum qui ita afficiat, ut non sinat rationem iudiciu in semre, verum prae socordia quadam,sensibus senestram, ut est in prouerbio aperiat. Hinc perspicere licet, quaenam iit voluntatis libertas, cum appetitus sit,capescere iussa : rationis vero, & elictionis, imperare. Quare nunquam mihi arrisit, quod a quibusdem dici solet, voluntatem in electione perficere ; nisi per perficere an diamus exequi, & imperata sicere. Hinc praeterea intelligi potest decantata illa disserentia intellectus, quem vocant practicum , & contemplatia

54쪽

U i. quippe practici finis est opus. Atque haec actio,

ut est intellectus cognoscentis, dicitur iudicium. vi vero iudicio iam lato intellectus volens adhaereat, di citur electio . Atque ita substantia actionis prodita

ratione; denominatur vero a volente. Itaque commune quorundam placitum, qui aiunt; bonum esse

obiectum voluntatis, perperam sentit. quoniam UO-luntas , ut est facultas appetens, caret obiecto. quandoquidem obiectum , quod ilan κε μοῦνον Graeci appellant, quas dicas subiectum, est solius potentiae cognitiuae: & appetitus dicitur esse finis, non autem, obiecti. Verum intellectus practicus habet bonum pro obiecto; atque opus & actionem, pro fine sibi

proposito. Voluntas autem est sinis; & electio mediorum ad finem resipicientium, ut iam saepe dictum fuit. Vocatur vero electio ab appetitia, cum sit rationis opus . nec est causa, sed sine qua non fiunt actiones morales; cum ratio sit regula,ad quam ipsae dirigantur. Cum igitur in affectibus cadit mediocritas rationis, sit operatio secundum virtutem, atque est rationis,consentientibus tamen affectibus. Consensus ergo nulla sungitur actione, praeterquam quod assentiatur rationis persuasioni, quae non est operatio, sed rationis,ut ita dicam, acceptatio,& actionis

principium. Iccirco Alexander libro de Anima,qua de Phantasia agit, inquit: Ascensio sane, quae in simplicibus versatur, an sit nec ne in nostra potestate non est. nam sensum atque imaginationem ,huiusmodi astentio sequitur. At vero assensius ille, qui agendis rebus praestatur, utrum agi debeant, an non ,a ratione velut a causa proficiscitur: quem in potestate nostra esse perspicuum est . Hactenus Alexander,ex

quibus palam fit, assensum a ratione promanare,

55쪽

eiusque esse comitem, atque ob id in nostra esse potestate,quam Latini liberam facultatem nuncupant. Porro, ut ordinem in electione Alexander aperiret, ait:Nam in nostra potestate esse quis dubitat, de re quapiam deliberare, & eam caeteris anteponere,atq. eidem assensionem adiiceret Et Philosephus tertio Ethicorum, ubi probauit electionem non esse cupiditatem ; deinde non esse voluntatem ; & postremdnon esse opinionem, nec omni ex parte consultationem ; conclusit esse appetitionem consultationis vi praeditam. quoniam in electione est determinatio Vocata, ius dicitur rationis sententia ac iudicium. est& principium exequendi, quod dicitur appetitus quae duo abselutam, persectam, ac integram fgnificant electionem. Vnde si quis, nullo consilio,nullaq. adhibita deliberatione, aliquid aggreditur: dicetur quidem illa executio, sed tamen non vera electio; quoniam deliberatio,rationisque iudicium facit, ut

electio si integra & persecta,ut iam dictum fuit. Volui haec saepe eadem inculcando, prolixius enarrare: quo explicatius Philosoplii sententia percipiatur,no ignarus,quam perplexe a quibusdam tractentur. An homo sit natura liber: ad quem inem facultas n stra nos ducar. Cap. x III I.

UT autem & haec quae postremo loco discutien

da proposita fuertit, dissoltiamus; nec amplius vllus dubitandi locus reliquus sit,altius quaedam repetenda sunt; ac primam de libertate quid ligniscet, verba facienda; deinde, res exami nanda ; ad haec,causa libertatis inuestiganda; postrem δ circa que haec libertas versetur, perscrutandum est. Et primum monere

56쪽

licet,quod Alexander libro secundo praecipit, ridiculum esse eum , qui nititur probare, in nobis est e liberam arbitrandi se cultatem. nam conari id demonstrare, est hominis non potentis notum ab ignoto diiudicare, quod de Natura dixit Philosophus secundo Physicorum. constat enim ex quam plurimis, homini

ine se deliberandi facultatem, ut tertio Ethicorum quoq. monet Philosophus. De liberamus enim,mutamus consilia, suademus ac dissuademus, laudamus, vituperamus,docemus, iubemus, praemiis prosequimur, suppliciis afficimus,denique vaticinamur.QVae sane omnia, homini facultatem liberam esse,& quodcunque sibi agendum proposuerit, id elestione assi qui post e. satis aperte testantur. Ac quoniam de moribus sermo est, quis insciatur nos in iis liberos esse: cum & afluetudine deteriores exuamus, ct doctrina in meliores commutemus ' nam quis nescit, Socrate natura flagitiosiam, Philosophiae praeceptis imbutu; in optimum ac sanctissimum virum euasisse Deinde aquis non videt pueros nullo ordine, nullaque lege immodestissimam vitam transigeret attamen simul atque adolescere coeperint, sibi ipsis imperare, ac certam sibi viuendi legem praescribere,eamque institueret Ex quibus colligit Alexander, homine natura minime orbatum aut inertem,cum adoleuit, non ignorare , quae mala aut bona ,& quae turpia aut honesta in vita censenda sunt. Deinde,nemine in latere opinatur , modo naturaliter sit affectus, quid in nouis consuetudo valeat, ut mala bonaue agitemus. Minime tandem nescire censet,in nobis insitas esse facultates,quibus probis improbasiae moribus assuescamus. Sed quan uis haec nemo negauerit ita esse: multa tamen contra hanc sentctiam attulimus in libro nostro

57쪽

de hominis arbitrio, quae haec repetiisse superuacaneum suerit: Attamen scire licet,omnes eas actiones quibus Philosophi libertatem astruunt,posse seri ab affectu , vel sympathia, aut furore, Vel naturae propensione,aut timore,ut ibidem prolixius disputatur. Caeterum iis omissis, ad nomen libertatis descendamus,& dicamus alia vere libera dici & serua ; alia λ militudine di analogia quadam.Vere liberum,ut pri

mo Metaphysices docetur, est illud quod est gratia

tui, & esse suum,vel voluntas, vel actiones suae,non dicuntur esse alterius : Contra se habet seruus. quonia vel ipsum esse,vel voluntas, vel actio est alterius. Fieri ergo potest iure Getium alter alterius semus, vel mercede, vel vi, vel quibusdam acceptis beneficiis, vel sui ipsius venditione . nam id quoque apud Indos receptum suisia in Luculli vita scribit Plutarchus: ubi inopes,quo tributum Romanis penderent, se ditioribus vedere solitos narrat. Sed quoniam se

lius est ex eorum classe, quae cum aliquo conseruntur, ad aliquid vulgo apellant, potest idem esse se

uus alicuius ,& ut cum altero confertur, dici liber ac dominus. Deus itaque est vere liber, cum sit gratia sui ipsius, & omnibus essentiam motumque praebeat,nullius indigens, in omnibus sibi susticiens. Ex aduerto, materia illa quam prima nuncupamus,cum sit omnium gratia, & ab omnibus essentiam in ut uetur,Vere erit omni ex parte serua. Qitae mediae sunt naturae, illae quo plus habent diurnatis,eo plus libe tatis sortita sunt. quo vero magis corporea sunt, eo magis seruitutis natu talis conditionem nacta sim t. Ob id Aristoteles primo Politicorum censuit eum esse natura seruum, qui corporis viribus magis quam animi pollet:& contra natura liberum eum,qui i

58쪽

tis acumine antecellit ac praestat. Homo itaque, si cum aliis rerum speciebus comparatur, quoniam so- . lus mentis est particeps, solus quoque dicitur liber. i quandoquidem libertas ab intellectu profluit. Dicii tur quoque libertas ct seruitus secundum similitudinem . nam qui omnibus tum animi,tum corporis viribus incumbit, ut opes sibi paret easque tueatur,eum diuitiarum seruum appellare consuevimus. ita qui li. bidini se totum dedidit, aut iracudiar no moderatur, eum huius aut illius assectus dicimus esse seruum. Simili modo ingenuos, quique e generosis clarisque parentibus nati sunt,liberos: qui vero a vilibus, ignobilibusq. geniti sunt, seruos nuncupamus. Possunt tamen eiusmodi liberi, animo esse abiecto; & serui generosi reperiri,ut Aristoteles a uilior est.Porro labemtas , quam status popularis sibi expetit, cuius sexto Politicorum meminit Philosophus , similis est naturali . populus enim libertatem desiderat, ut imperer, quod liberi est proprium,ut iure suo vivat,nec unius imperio subiiciatur,aut a principis alicuius nutu pendeat, sed quod libuerit, etiam liceat. Qua similitudine homo quoque dici potest liber quoniam in sua est

potestate, de quocunq. voluerit ferre iudiciti illudq. eligere & velle, vel nolle,est enim rationis particeps, a qua tanquam a fonte omnis libertas profluit. Aristotelis hanc non similitudinis nomine , sed Vero appellat S ἰφ' ἐμν, quasi dicamus, quod in nostra est potestate . est enim ratio, vel anima, vel ammae praecipua facultas,ut Aristoteles sentit tertio de A nima,ubi ait De parte autem animae. Haec itaque hominis libertas , non est vere libertas: quoniam ratio libertatis est esse gratia siui, suique causa agere omnia. Quae mihi duo videntur innuere nimiru non impelli vi; sed

59쪽

sponte ad agendum serri: deinde, finem non esse 1 seipsio distinctu, neque se persectioie. Ea cum Deus longe persectissime possideat, nullo enim impellente, nec ullius gratia agit sed ut dicunt Philosophi primario, ac prima intentione propter seipsum,ac suam summam bonitatem; post haec,ut eam cum aliis communicet. iccirco dicitur solus esse liber; atque alia omnia ab hac exquisita libertate decidere. quoniam Deus est unus omnium certus sinis. Libertas verd illa , quae opposita spectat, & quam Latini libertatem indifferentiae uocarunt, etsi iam dictae similis videatur,quoniam proponit sbi Vnum aliquem sinent: tamen non reperitur in Deo. non enim in eo sunt opia

posti actus, ex Philosophorum sententia,nec oppo . sita obiecta, quin nec opposti effectus ,cum haec a naturae imbecillitate proficiscantur : sed semper bonus est , semper seipsum intelligit,&vno v nasormique

emotu movet. Parit autem hic diuersos effectus,tum propter materiam I tum quod coelum omnes terrae

tractus non aequaliter respiciat. Porro speculatiuus magis vera libertate liber est, quam politicus: qu niam ipsum intelligere est gratia sui: at agitare Virtutes, est alterius. Et quan uis sint ouaedam virtutes

gratia sui, ut scilicet affectibus moderentur iis, qui ab hominis forma sunt alieni tamen,quia in homine indifferetia illa prodit a ratione que propria est eius facultas; ob id dicendum este existimo quod a rati nequidem prosciscatur intellectio; sed quonia mens

atque intellectusqiu dicitur potentia, est animae no strae facultas, haec causa est tantae variationis atque in certitudinis: Alexander vero censet, hoc quod dicitur l ibere agere, hoc est indit serenter ; prouenire a natura non entis, quod enti inspersum est. quod ego sic

60쪽

AN HOMO BON. V Ε L. MAL rrAY 6o interpretor,non esse certam quandam causam extrinsecam nostrarum actionum ; sed intellectum, V tpote

potentiam sensibus coniunctam, habere secum admixtam priuationem. Quare intellectus potentia erit qui priuationi permiscetur. A materia porro omnis multitudo ortum ducit,tam in intelligibilibus,quam in sensibilibus , velut libro tertio de Anima Alexander &Auere docent. Hinc sequitur, solam nostram potentiam,esse libertatis causam. nam si aliqua adesset causa, unum sibi praefigeret,nec est et libertas.

na ubi haec adest, nulla reperitur certa causa. Sic enim

sexto Metaphysices dixit Philosephus: Eorum quae

sunt per accidens,nulla est causa nisi pcr accides; quae non appellatur cause,quia non est certa ,sed est id materia. Simili ratione posse velle & nolle, habereque hanc in disserentiam, non oritur ex certa aliqua causa, da natura nostrς facultatis, quae est ipsa potentia intellectus.Cum vero unum oppositorum sibi proposuit ac praefixit, iam non amplius est libera: quan uis natura sua potentiam habeat ad opposita. non aliter quam materia, quae ubi hac illamve so imam recepit, aliam non admittit ' licet alio tempore admittere possit. His ita constitutis patere iam puto, in Deo non esse liberum arbitrium, cum tota sit & pura actio: sic nec in ali clua quidem intelligentia , cum in illis non cadat deliberatio aut electio, sed sua natura, suaque essentia sint actus. Et cum in his sublunaribus statui videtur a Philosophis quaedam potentia, ea quid prae illis manca est,& imperfecta, solum consultationem nobis inesse innuunt, & electionem. Ex praedictis

quoque solui potest,quaesitum illud , quod a Theologis nostris proponitur: An scilicet sit liberum arbitrium ad malum: nam ex Platonis sententia, ut dictu

li iii

SEARCH

MENU NAVIGATION