장음표시 사용
11쪽
ruisses. comitantur hanc multae magna'; uirtutes. quas equidem libenter ter aliquo uerborum honore prosequerer, nisi mihi considerandum i telligerem, non tam quid illis debeatur, quam quid nimia ista tua modestia pati pol sit. Rara illa, & prope tua unius uirtus steri non potest, quod ab omni ambitione tam procul abes, ut, quae alij prima putant, ea tu regia quadam animi sublimitate ita despexeris, ut ne delatum quidem
uirtutibus ac meritis in christianam remp. tuis summum Pontificatum a cipere sullinueris; multis dubium reliqueris, maior ne sit laus tua, quods upremum istius dignitatis gradum merueris, an quod recusaris; mihi u ro dubium non sit, quin multo admirabiliorem te recusando , quam in rendo praebueris . nam merendo, alios labore atque assiduitate uel uic ras, uel aequaras: recusando, & illos, &, quod dissicillimum est, te ipsum superasti. itaque apud eos, qui aliquid sapiunt, tanto maior semper es suturus, quanto hoc, quam illud, maius existimari oportet. Hinc, quod semper expetisti, feliciter es consecutus, ut nulli non grata sit humanitas tua: quae optimo cuique ad amicitiam tuam fores aperit: qua me quoque quasi aliquem e tuis ita complecteris, ut uel hoc uno nomine tibi me plurimum debere sentiam. Verum, quando neque ego tibi quicquam, praeter grati animi signa, praestare possum; neque aliud a me tua ista sublimis
uidetur postulare fortuna: erunt hi maxime libri, quos de numero orat rio composuimus, quam diu legentur, si modo legentur, meae inteo seruantiae monumentum: quos tu, si bene mores tuos noui, uel ob hoc unum amanter Guebis, quod non inanis gloriae, non quaestiis alicuius
gratia, sed solo de bonis ingenijs bene merendi studio uidebis esse coim
13쪽
Nit RU O NIA M tum naturae ratio certa demonstrat. tum doctissimorum hominum p cepta nos monent , ut, de quo disputare instituimus, de eo prius, an sit, diligenter exquiramus i quam, quid, aut qua te sit, explicare tentemus: de numero seu rhythmo oratorio scripturi, ordinem, & ui rationis ostensum,&Jauctoritatum grauitate priescriptum, sequemur. Verum, ne in primo statim limine lector offendat, admonendum put uimus, numeri nomen apud Latinos ambiguum esse . nunc enim, proprie sumptum, ad n umerandi rationem pertinet; & aceruum quantitatis ex unitatibus profusum, uel, si hoc mavis, unitatum collectionem signiscat, ut, cum decem aut centum uiros dicimus : nunc , acceptum per metaphoram, ad modulandi peritiam quandam , & metri uel orationis lune pedes attinet; ut, cum lambicum, aut Dactylicum, aut Paeanicum
numerum nominamus . uox, ut uides, unica est, notiones duae : quas
nos definitione sola possumus secernere, Graeci etiam diuersa appellatione distinguunt, illum priorem posteriorem uocantes 3 de quo tractare nostri est instituti. Verum, ne quis ambigua uoce falli pocset, non ab re putati inius, distinguendi gratia haec prius indicalia. quamuis autem dubitari non debeat, an & hic, δί ille numerus in soluta sit orstione : quaeramus tamen; quandoquidem quaerere nos eruditi iubent. In qualicunque igitur oratione ei se numerum illum priorem, sca Latinis roprie nuncupatum, tum naturae ratio, tum sensus ipse facile compro-arit. nam cum sit uulgo receptum, suprema rerum genera decem esse;
nec in tota natura quicquam reperiri, quod non ad eorum aliquod res ratur: oratio ex ijs est, quae ad quantitatem, quasi ad sentem quendam suum, spectat. orationem uero perpetuo tractu ita continuari natura non permittit, ut uideri possit magnitudo, sed discreto & inaequali quodam motu ita profluere compellit, ut non in ijs, quae continua communi alia quo termino itinguntur, quemadmodum linea punctis, aut superficies lineis sed in ijs, quae discreta sunt, & nulla communi re copulantur, comstitui debeat: itaque numerum illum, qui dicitur, quis ex disci
iis , ac nulla re media coniunctis nascitur, inesse cuiuis orationi, quasi quandam ipsius mensuram, nemo paulo eruditior dubitauerit. Dictioni uero priscorum & eloquentium oratorum non eum modo numerum,uem uocant' ; sed rhythmum etiam quendam, ad poetarum uer iis,&musicoriuri cantica quadam tenus accedentem,&a uiris doctissumis excogitatum, inesse certum est. nam cum uerba, e quibus fit oratio,
sint naturaliter ita constitura, ut uel singulas, uel plures habeant syllabas;
14쪽
& i unctae syllabae duae pluresue pedem semper faciant; e coniunctis uero
pedibus rhythmi semper, ut patito post ostendemus, ortantur , necesse est; ut uel in imperiti cuiusuis orationem rhythmi cadant : alios laudandos, alios improbandos esse, sensus ipse, rerum singularum fidelis nuncius ac minister. facile declarat: indicant enim aures nostrae , quid sit in ratione contractu ni nimis, quid redundans, quid asperum, quid leue, quid durius, quid mollius quam oporteat i & ut us, quae praua sunt, ocsenduntur , ita rectis delectantur: atque hoc, quicqiiiὸ est, sic cura de arte
expolitur 3 ut nos inu is modis moueat, atque delectet . numeris enim istis,&quasi modulationibus nunc ad hilaritatem excitamur , nunc ad moerorem deducimur. eos porro, qui laudantur, raro casu proiicia ire, arte uero, si non semper, saepe certe comparari, uel hinc demonstratur,
quod hac in re alitian alio melius uersari videmus, dc peritum ab imperito facile distinguimus. quod utique non fieret, s res, ut quidam falso putant , natura modo, ac non etiam arte constaret. Huc accedit, quod e u
.leribus optimi quique artis rhetoricae scriptores idem testantur. in quibus dc apud Graecos Aristoteles, uir longe doctissimus, de apud nos Tutilius, eloquentiae latinae parens, de hac artis parte tam multa scripserunt, ut appareat illos iudicalia, non exiguam muneris oratori) laudem in numeris ac modulatione orationis consistere. Sed cum inter homines eruditos constet, hoc, quicquid est, nec apud Graecos ante Thucydidis de Herodoti tempora obseruatum fuit is, & apud Latinos, ut caetera, quae ad bene dicendi artem pertinent, ita numeri quoque oratoim rationem multo serius agnosci coepisse: non immerito quaeri potest, quis hanc artificii partem primus excogitarit. nec diu nos Cicero hac in re haesitare permittit. Thrasymachum enim Chalcedonium, & Leontinum Corgiam eius rei inuentores suisse dicit : sed nimis sollicite atquc anxie, ac propem dum poetice putat illos in eo genere uersatos. Isocratem uera, aetate aliquanto posteriorem, multo scientius ac modestius ait usum numerosa oratione . nam cum adolescens in Asa senem iam Corgiam audibisset, nimiam illam magistri anxietatem temperauit, & numerose dicere sic instituit, ut oratio a uersu longe recederet, ac poeticis quidem legibus solii retur, sed tamen similitudine quadam ad poeticum sonum prope acced Tet: ut, quemadmodum nos poetica oratio praefixis quibusdam modis, dc certo semper fine delectat, ita haec oratoria certos haberet cursus, conclusionesq; uerborum; quibus adiuta, non sine uoluptate animis hominum posset illabi. quod quo modo factum arbitremur, sequenti libro istius explicabimus. Nunc, quando iam, ei se apud oratoreS numcrum, non modo illum, quibuscunque sermonibus natura instum, ac rudem, sed hunc etiam me quadam adscitum, persectumq;, dc metro proximum, deinonstrauimus; atque etiam, a quibus , dc qua causa inuentus sit, paucis indicauimus, pluribus postea probaturi: sequitur, ut eius rei, de qua tractare instituimus, uel definitionem, uel, si id minus apte possumus, d scriptionem saltem quaeramus; ne, si nesciamus quia sit id, de quo disputanduIn
15쪽
sputandum est, oratio falsaruin opinionum erroribus diisti . , procul ab eo, quod suscepimus, incerta distratiatur. Philoxenus igitur, musicus longe celeberrimus, iu A3i idest ordinem temporum esse dic finiuit . tempus hic utique intelligitur, minima pars eius spatij , quod est in voce. aut sono, aut aliquo motu corporis . denique nihil aliud quam mora breuissima est ;& in morem Epicurearum atomorum nullas habet partes 3 quamuis habere possc uideatur: ac tale quiddam est in rhythmis hoc tempus, quale in geometricis punctum, in arithmeticis unitas. quemadmodum uero apud eos, qui munerandi rationem callent, unitas non tam numeruS est, quam numerorum principium: ita nec tempus, idest minutissima uocis, aut soni, aut motus uel portio, liet mensura . apud
musicos numerus est 3 sed e Y apte dispositis atque ordinatis temporibus is numerus gignitur, quem uoce graeca vocamus . Ab hac Philoxeni definitione aut nihil, aut certe parunt discrepat ea, quae est apud Platonem in secundo de legibus libro,his iterbis comprehcnsa:
ω ni, hoc est motus ordini rhythmo nomen est. utraque ordinena genus ponit : sed altera tenipus, altera motum ut differentiam gcneri adiungit. quod eodem prope recidit. nam & tempus ipsum uel motus est, uel certe inotus mensura : et rhythmi constituti sunt in ordine celerunt et tardo
rum motuum, qui uel in saltantium progressu, regressuq; spectantur, uel in cordis arteriarum pulsu tangendo sentituitur', uel in syllabaruin poduniq; & uocum sono audiuntur. sed quod in alης celere tardumve dicitur , id in sono , ac syllabis breue longunitae nuncupamus. Uerum hae Philoxeni & Platonis definitiones, siue ill ae descriptiones dicendae sunt, non ad oratorium naodo illuna, quem quaerimus, numerum, sed ad eos omnes pertinent, quibus nautici ninias quana subtiliter non uoces modo, quae scribi atque intelligi possunt, sed sonos etiam a nullo mentis sensu
profectos. nec ullis literis notatos, atque omncs prope motus metiuntur , dc exquisita quadam arte disponunt. proinde ut duplicata saltem numerum arithmeticum unitas facit, qui a duobus orsus, quousque libu rit , progredi potest, &, ubicunque uolucris, subsistere: ita hunc musicum duobus saltem tomporibus, morionibus ue, inter se collatis , constitui certum est 3 Ac inde coeptum, eo usque produci posse, quo aures tulerint,
ac rursum, ubicunque eisdem uisum fuerit, subsistere. ideoq; illi per similitudinem numeri nonrena Latinis inditum. atque hanc dignitionem opinor a Cicerone in Oratore illis uerbis expressam, quibus assirmat, quicquid sub auri uni niensuram aliquam cadit, etiani si abest a uersu, numerum uocari. ucruntamen Tulliana haec iam paulo propius accedit ad cam, quana quaerimus: excludit enim eos omnes numeros , qui sub aurium mensuram non cadunt, sed alloquo uis sensu iudicantur . hic numerus, quem solae metiuntur aures, inde incipit cita numerus, ubi primunt duae propemoduin insecabiles prolationis morae, quae tempora dicuntur, extiterint: ibi enim senaper est ordo motus, aut temporis . quod tamen nondum satis est ad distinguendum ab alijs numeris cuna, quem in or
16쪽
toria dictione quaerimus: in qua non omnis sonus, sed uoces illae solae considerantur, quas & scribere possumus, & intelligere: eas porro tam mini tua1 concidere non solemus : nec enim, quae longa sunt monosyllaba, quamuis duorum sint temporum, ullum uel pedem uel numerum apud
poetas oratores ue gignunt; sed, ut ad pedem constituendum duabus saltem opus est syllabis, sic ad rhythmum apud hos faciendum duo saltem pedes requiruntur. Nam quod Dionysius, harum apud Graecos rerum diligens indagator 8c scriptor, assirmat, omnem pedem rhythmum esse: apud musicos locum fortasse habeat : poetis & oratoribus, ut deinceps docebimus, alia est dicta lex: de qua, tanquam de specie ultima, diligenter
quaerere nos oportet. Nunc operie pretium putauimus monere lectorem,
hanc Platonis & Philoxeni dissinitionem tam late patere , ut oratorium munerum ab alijs rhythmorum generibus nulla disserentia separare uideatur . nam& in sono, qui auditur, quamuis non intelligatur. &in actu Pronunciantis, & in motu saltantis, & in uenarum ac cordis pidis, atque omni fere motu aliquis aut temporis aut motus ordo deprehendi potest,
atque adeo etiam in ijs, qui putantur esse in memoria; itemq; in illis, qui sunt, ut inquit Augustinus, insuperiore quadam mentis ut, quiq; omnium putantur excellcntissimi: propterea quod per hos solos de Onan ibus alijs iudicium recte ferre possumus. quos ipsos Ciceronem quoque significasse arbitror, cum in Oratore scripsit, animum aurium nuncio natur
Iem quandam in se continere uocuin omnium inensionem; ideoq; & longiora & breuiora iudicare; & persecta ac moderata expectare, mutila sen-rire quaedam & quasi decurtata: quibus tanquam debito si fraudetur, o finditur : productiora alia,& quasi immoderatius eXcurrentia i quae m sis etiam aspernentur aures. Ac numerorum quidem, quos diximus, alij deprehenduntur auditu, ut qui sunt in sono: alij tactu, ut cum digitis pulsum cordis & arteriarum exploramus: alij non uno tantum sensu, ut cum
spirantis,&respirantis motum exquirimus; quod dc tactu, &aspectu, re auditu fieri potest: alij uisu solo, ut cum saltantium & agentium gestus intuemur . neque est quod mireris numerum diuersis sensibus dignosci ;Ciun sine motu non possit esse, motus autem commune sensibile uide rur. Sed nos, promissi nostri memores, & haec, & alia multa, quae dici poterant , omittemus; atque illa tantum diligenter exquiremus, quae pertianere uidebuntur ad explicandum eum, quem rhetorica oratio ex uerborum iunctura,syllabarum quantitate, pedum numero, uarietate, &Ομdine quaerere consueuit. Verum, quoniam res est adeo temporibus nostris uel neglecta, uel obscura, ut multi nullam reddi posse rationem existiment, cur aut numerose, aut sine numeris aliquid uideri dictitan possit; quidam etiam, si dijs placet, eos rideant, qui ista sectantur: longe maXimam partem eorum, quae uel ex uaria lectione collegimus, uel ipsi excogitauimus, in medium proferre non grauabimur: si sorte , ut si, quidam coeperunt, nos quoque studiosis hominibus aliquam quasi lucem in tantis tenebris praeferre possimus . Cum sint ergo rhythmorum duo prima
17쪽
genera, alterum in motu solo citra ullum sonum, alterum in sono postatum : id, quod in motu solo est, nihil nobis praeter similitudinem longius petitam, quam res postulat, assene potest . quod autem in sono est, aut in eo est sono, qui a nullo mentis sensu proficiscitur, de audiri quidem cum uoluptate potest, intelligi non potest: hoc aliquanto propius est ei, quod
quaerimus, dc non nihil ad rem nostram facit: aut in uocibus, quae a certo
inentis sensu prosectae, & e syllabis, pedibusq; compositae, non solum at diti , sed etiam intelligi possun t. hic iam tandem is est, de quo quaerimus :,
qui ad poetas, uersificatores, metrorumq; , & rhythmorum scriptores. atque oratores ita pertinet, ut tamen alia uersificatori & poetae, alia metrico, alia rhythmico, alia oratori sit praescripta lex. nam poetam eum dicimus, qui non solum uersus facit, sed Ingenium cui sit, cui mens diuinior, atque os Magna sonaturum: uersificatorem uero, cui satis est pedibus uersum concludere senis, paucioribus'ue, aut pluribus, ut ratio suscepti ope ris exigit. Metricus a uersificatore in eo tantum differt, quod hic uersum
suis quibusdam commatibus sibi mutuo respondentibus distinguit; ille,
modo metrum iusto pedum numero conficiat, commata negligit . Ac de ratione quidem faciendorum uersuum & metrorum, nihil est , quod hic loquamur. diligentius enim, atque apertius a Graecis & Latinis scimptoribus exposita est, quam ut a nobis hoc loco tractari debeat. Super iunt rhythmici , re oratores : de quorum numeris dicendum est. Sed rhythmicorum alij, qui uulgo musici, dc cantores nominantur , syllabarum quantitatem dc syllabiuos pedes negligunt, ac breues pro longis, rerursus longas pro breuibus canendo esserunt ;&temporum suo quodammodo dimensorum ordine & proportione contenti, utcunque ratio in
tici postulat, uel proclinunt, uel subsistunt; atque hunc rhythmum suum aerem uocant. sed ne de hoc quidem loqui nodis libet. Alij suere rhytia inici, qui rhythmos e pedibus syllabicis, seruata syllabarum quantitate. uel saltem paritate, scripserunt. de quibus simul, & de oratorijs, quoniam
inter se ualde similes sunt, ac prope germani , atque ita ad metrum uer sumq; proxime accedunt, ut tamen neque metra neque uersus iure pos.
sis dicere; quanta poterimus diligentia tractabimus; si prius pauca de podibus nouo quodam modo, sed ad hoc , quod quaeritur , ualde acco mo dato dixerimus.jPedes igitur, siue illi duodecim modo sunt, ut d
ctissum aliquot auctores non ab re senserunt, siue octo ac uiginti, ut una cum alijs sere omnibus putauit Augustinus, qui, neque plures, neque pauciores ella posse, mathematicis rationibus probare tentavit; ita sunt natu
rae suae neces itate constituti, ut ex ijs nullus aut duabus syllabis breuibus minor, aut quatuor longis maior esse deprehendatur. & dissyllabi quidem a duobus temporibus ad quatuor, trisyllabia tribus ad sex , tetras labi a quatuor ad octo usque protenduntur: ita ut nullus ex omnibus aut infra duo tempora subsistere, aut ultra octo queat progredi: quae a musicis in arsin, ac thesin, idest sublationem dc depressionem soni , ita secantur. ut in uno quoque pede diuidendo aut aequaaut dupla, aut sesqualterar
18쪽
tio possit agnosci. quod Aristo teles in tertio artis rhetori CP libro indica uit . qui cum de Heroo pede, Iamboq; , dc Trochaeo ita locutus csset, ut Heroum grandiloquentiae poeticax quam dictioni oratoriae, aptiorcita dicerent Iambum uero uulgi assirmasset ella sermonem; Trochaeum porro ut nimis celerem, & quas saltatorem improbasieti ac tandem ut maxime Gptum oratoribus Paeana laudasset, haec ad uerbum adiecit. τεία ς, meis M,
ostendens in Paeane sesqualteram, in Heroo aequam, in Iambo de Trochaeo duplam esse diuisionis rationem . quod ipsum & Cicero in Oratore ad
Brutum assirmans, dcfinita, inquit, sunt genera numerorum : nam omnis talis est, ut unus sit e tribus: pcs enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria: ut necesse sit partona pedis aut aequalcm esse alteri parti, aut altero tanto aut saltem sesqui esse maiorem. q uae uerba si diligenter excutias, non difficile inrelligas, diuisonem, quae anpcdibus est , perusia &thesin ita fieri solere , ut uci tantum sit temporum inarsi , quantum in
thesi: quod fit in decem pedibus , in Pyrrhichijs, ubi singula singulis; in Spondeis, Dactylis, Anapaestis, & Proceleumaticis , in quibus bina binis;
in Diambis, Di trocheis, Antis pastis, Choriambis, ubi terna ternis 3 in Dispondeis item, ubi quatcrna quatorius opponuntur. In alicrutra liero pa te alterum tantum deprehenditur, in lex pcdibus . nam in Tribrachis, Iambis, de Trochaeis bina singulis. in Ionicis autona duobus, & in Molos sis quaterna binis conseruntur: in septena porro, hoc est in Cretico, Bacchio , Anti bacchio,&quatuor Paeanibus, maior pars minorem, & eius. dem minoris dimidiam continet: propterea quod quina eorum tempora aliter in arsin, & thesia diuidi non potucrunt, quam ut ex Maera parte bina, e X altera uero terna opponeren tur. in tribus enim duo sunt, & dimidium duorum : quae proportio sesquipla, & is tualtera latine nominantur, a Graecis δicta. hicnimiunt, in quibus Aristoteles ait esse L. . EO: ideoq; eos laudat, quod & a celeritate dupla , & a tarditate aquae proportionis recedentes, medium quiddam sequantur. quo fit, ut Aristoteles Epitritos omnes & Amphibracum ab oratorio numero amouisse Dideatur . Supersunt 3c l lippij, uel Epitriti quatuor : in quibus alteram partem altera quidem maiorem esse intelligitnus, sed neque i ta , ut altera alteram altero tanto uincat, aut saltem tantum &eiusdem dimidium c piata ut in ijs pedibus, de quibus proxime locuti sumus; sed ut altera quidem pars alteram capiat, dc tertiam eiusdem . septem enim tempora, quot in singulis sunt Epitritis, in partes duas aliter de Juci non possunt, quam ut hinc terna, inde sint quat orna. porro in quatuor & tria sunt, & trium pars tertia: quae proportio sesquitertia dicitur . ex quo licet intelligere , ciceronem , cum dixit alteram partem altera sesqui maiorem esse, de industria non dimidio sed sesqui maiorem dixisse ; nec de ea tantum locutum proportione, in qua pars maior 3c minorem , dc minoris Amidiam complectitur, ut in Paeanibus 3 sed de omni, in qua sesqui ponatur . nec euini minus sesquitertiam, dc sesqui octauam, quam sesqualteram, & sesquiplam,
19쪽
sesquiplicem dicimus. ut autem id credaenus .ites ex eo possumuς adduci, quod stultum edet existi inare Epitrito a Cicerone neglectos ut elayil mo oratorio parum idoneos, cum&apud ipsiura in clausulis passim deprehcndanturi & Terentianus. cruditus artis metricae scriptor, ac rhythmicae facultatis non imperitus, Epitritos e Paeanum genere esse assimet:
dcres ipsa palam ostendit, horum pedum diuisionem a sesqualtera, quae Paeanica est, parum admodum abesse . nam cum in Epitritis diuidendis hinc quaterna, inde terna poni tempora sit necesse: si quaternis ita accedat unius temporis dimidium, ut altera in parte sint tempora quatilor semis, in altera tria; divisio, ac proportio siet i squaltera. nam quatuor semis de tria complectuntur, & dimidium trium , hoc est unum semis. Sed hoc
commentum alicui nimis argutum, aut poti iis ineptum uidebitur : propterea quod metrici in hac diuisione tempus unum , dc partes duas secare non solent . uertim, ut hoc nihil sit, Terentiani tamen de hac ipsa Paeanum diuisione uersiis sunt hi: Impar numerus Paeanicis iitrisque coget Aptare duobus tria, uel quaterna ternis Sesqualtra sere, quod numeros pars secat istos. Ubi Papanicos appellat, non Paeanas solos, sed etiam Epitritos : in quibus quaterna tempora ternis aptari dicit . atque ibidem ui Jes satis caute non tesquestram partem absolute dictam. sed ciuia adiectione sere: quia sesqui tertiae non inultum deest ad sesqualteram implendam. quo tamen hodie loco non sesqualtra, sed sesquata simplici uoce, ab eo. quod in sesqui, d ducta, legitur . quae nouitas uerbi etsi dura est . tamen rem manifestius &uerius significare existimatur; ut sesquata pars dicatur, quae sesqui recipit,&sesquitertia nominatur, eo modo, quo de sesquiquartam, de sesquis
ptimam. aut sesqui octauam dicunt inusci. omnis eni in numerus , CXc
pro binario. ad statim pr cedentem collatus, sesquatam habet proportionem . nam binarius solus ad unum duplam habet , ternarius autem ad binarium sesqualteram, quasi dicuses qui feci indam; quartus ad ternarium sesquitertiam i quinarius ad quaternarium sesquiquartam 3 de deinceps omnes codem modo. quod ex Seuerint de musi libris, qua uolet, facile intelliget. Huc accedit, quod Augustiniis, uir alioqui muscae scientissimus. Epitritos ad hoc munus non modo admittit, sed etiam laudat. solus Amphibrachiis ex omnibus nullam prorsus harum diuisionem ad inittit;
ideoq; nec metris nec numeris apriis existimatur, nanque eius tempora inarsin, α thesin distrabuta nimis longo interuallo distant: cum aliter diuidi non possint, quam ut unum tribus opponas: quod in nullo alio pede fieri posse deprehendas qua de re Terentiani sunt uersus: Septimum pedem loqtiemur, quem uocant Amphibrachum, Cum duae Creues utrinque, media longa ponitur:
Quale si uelis, amoenus, aut amicta S, dic re. Arsis hinc sumat necesse est tria priora rempora, Et thesi relinquat unum: uel licet ucriaS retro.
20쪽
Arsis uno subleuetur, deprimant thesin tria. Par pari figura non est, p tignat unum cum tribus, Nec modum dupli rependit, nec tenetur sesquiplo. Exigunt iccirco talem qui sequuntur musicam. Sed Augustinus quoque post Terentianum ea de re diligenter, & erudite disputauit. Cum igitur e pedibus decem aequa, sex dupla, septem sesci Pla, quatuor sesquitertia ratione per arsin & thesii dividantur; & hos omnes ad numerum, quem habere oratoria dictio debet, adhiberi Cicero di
cat; atque ex eisdem metra & rhythmicorum cantica, ac uersus, quos in oratione esse non oportet, confici uideamus: non ab re fuerit exquirere,
quonam tandem haec modo inter se disserant . eam rem ab alijs nimis br Diter,&obscure indicatam, ab Augustino nimis longa oratione tractatam, nos quam paucissimis fieri potuerit uerbis dilucide explicabimus. hoc enim si recte intellectum fuerit, alia erunt longe faciliora perceptu. Quamobrem ut rem manifestius intelligas in ab eo numero, qui omnium minutissimus est, incipies : & ut primum duo tempora deprehenderis, numerum esse muscum intelliges: qui est ordo uel temporum, ut Philo-Σenus , uel motus, ut Plato inquit, & sine ulla uoce articulata, atque adeo etiam sine syllabis esse potest , ut in motu corporis, &lyrae sono, qui cum aliqua uel audientis, uel spectantis uoluptate sentitur, nec dum tamen est
aut uersus, aut metrum, aut rhythmicorum, aut saltem oratorum rhythinus : nondum enim est in ijs connexio syllabarum, aut syllabicorum pG dum 3 quam esse in illis oportet. neque tamen hos rhythmos, etiam si nubIam dictionem aut syllabam habeant, carere suis peaibus putauit Augi stinus sed hi pedes non e syllabis,sed ex temporibus solis constant. duo Gnim breuissimi, quamuis snt inarticulati soni, nec scribi queant, apud musicos Pyrrhichium faciunt, tres Tribrachum, quatuor Proceleumaticum, duo longi, quasi duae longae 'llabae, Spondeum, tres Molossum, quatuor Dispondeum constituunt. ijdem soni breues, uario modo, atque ordine Cum longis coniuncti, alios atque alios pedes, ijs, qui e syllabis fiunt, s- miles creant. idemq; fit, ut iam dictum est, in quovis motu, & pulsu. ex his igitur pedibus fieri potest musicus rhythmus, sine ullo articulatae u cis, aut syllabarum usu. nam tempora non soliun syllabas, & dictiones, sed omnes plane sonos, ac motus metiuntur . de hic quidem rhythmus Parum admodum ad eum, quem quaerimus, attinens sileri non δebuit; ne sorte nominis, & rei similitudo erroris causam alicui praeberet. At Gnim, cum iam peruentum est ad syllabas, pedes ex ijs fiunt alij dissyllabi, alij trisyllabi, alij tetrasyllabi, &, ut quidam putant, etiam pentasyllabi.c pedibus autem connexis nascuntur rhythmi . quorum alij e paribus membris, similiter uel desinentibus, uel cadentibus, constant: neque in
ijs, quantae, sed quot sint syllabae. obseruatur. horum alij senas, alij septenas, alij octonas, alij etiam plures syllabas habent. cuiusmodi sunt in s cris solennibus notissimi illi,