장음표시 사용
21쪽
dchis oratores aut certe sinulibus utuntur, ut,
Corporis mysterium: dc illi, lRecordare Iesu pie, Quod suin causa tuae uiae Aue maris stella. Dei mater alma. Domus tibi deerat: Athabebas. '
Et inimico proderas: .ll tri Et amicum ledebas:
Et sere ubicunque paria, aut prope paria membra alio denuo membro eracipiuntur.quod genus exornationis in αλιι &-uocantiad horum similitudinem fictos arbitror rhythmos istos Callicae, Siculae, & Hetruscae linguae; quos in honorem Petrarca, & Dantes Aligerius adduxerunt, in quibus praestitui certum syllabarum numerum , Ac similem membrorum finem videmus, syllabarum uero quantitatem negligi; quam ueteres Graeci pariter de Latini diligenter seruandam iudicarunt. itaque in pedibus religiose tria considerarunt, temporum numerum, eorum diuisionis in a sin, 3c thesin proportionem, Bc dignitatis ordinem . e singulis prope pedibus singula rhythmorum genera excogitarunt, ea lege, ut 'uilibet rhyttamus pollit admittere solos pedes amicos, hoe est ei pedi, a quo esset ipse denominatus, temporum numero pares, ratione diuisonis in arsn ac th sin similes, dignitatis,&naturae orgine posteriores; inimicos autem, hoc est uelijs omnibus rebus uel eorum aliqua parte discordes, prorsus repetiteret. nos, ut, hoc totum quale esset, agnosci posset, ex Augustini libris. quae ad eam rem intelligendam rutilia putauimus , huc transtulimus . ex quibus diligenς lector facile intelliget, qui pedes quibus rhythmis apti atque inepti sint. Pirrhichiaco igitur rhythmo, qui primus omnium est. nullus alius pes recte miscetur. nee uero pro Pirrhichio unica syllaba lo ga ponitur: quia ut pro longa duas breues ponere licet, non ita pro duabus breuibus longam ponimus . nam, ut recte ait Terentianus, Non ita, est ut longa dissolubilis, Breues vicissim contrahi in longam ualent: Qui, solida findi magnitudo non uetat: Diuisa iungi rursus in unum non queunt. Ae si maxime liceat longam pro duabus breuibus ponere, iam non pes pro pede sed syllaba unica pro pede poneretur: quod omnino inauditum est . alij porro pedes non miscentur: quia sunt temporum numero imp tes: nullus enim alius duorum potest esse temporum. Tribrachio rhythismo neque lambus, neque Trochaeus inseritur: quamuis sint & temporum numero pares, dc plausu, idest ratione diuisionis in arsin. ac thesin. consen antev I quia cum numeris metrisq; ac uersibus imponi nonuna d 2Ii E
22쪽
ne colligitur, oportere duos saltem esse in rhythmo pedes. neque enim' fieri potest pedum connexio, ubi non sint pedes , ut minimum, duo. quod autem adiecit, prouolui sine ullo certo fine; ostendit rhythmum es se numeranti numero aliqua parte similem. ut enim ille ab unitate dupliacata incipiens, quousquc libuerit, progreditur: ita hic rhythmus, a duo bus orsiis pedibus, sine fine procedites: atque adeo, ut arbitror, a Latinis
numeri nomen acccpit. metrum autem dicit esse legitimam pedum connexionem, certo fine terminatam. Uctium ait esse legitimam pedum connexionem. certo fine terminatam , &suis qui istam commatibus quae incisa, dccaesuras uocant, distinctam aut uno loco, aut pluribus: iit.
si uelis. breuius possis hoc modo diffinire: Rhythmus e uocibus articula tis constitutus, est legitima connexio pedum 1 quae sine ullo certo fine
prouoluitur: . Metrum est numerus, certo pedum numero terminatus:
Ucrsus est metrum, suis commatibus uno loco aut pluribus distinctum. Ex quibus descriptionibus iam patet disserentia inter tria haec. Nam
omne mctrum numeruS est, non autem contra. It , omnis uerius est αmetrum, dc numerus, non autem contra. ita metrum, si adnumerum respiciat, species est, si ad uersum, genus. mei in commata non requirit: uersus sine ijs esse non debet. denique metrum, ac taci sus certo pedum numero terminatur: rhythmus ea in re nullum habet sibi lege praefixum finem, nullam in contextu, ut ait Fabius, uarietatem, di qua coepit ars ac thesi ad finem usque decurrit, ac pari semper digitorum percussione de scendi t, donec ad μααζολιά pervcn iat, hoc est ad transit iuri in aliud genus rLythmi . Denique rhythmi spatio temporum constant, metra non solo spatio, sed etiani ordine . itaque illi quantitatis sunt. haec ec quantitatis, et qualitatis. quam disserentilam expressuIcrentianiis illis uersibus.
Nam metrum certiq; pedes numeriisq; coercet: ii Demensa rhythmum continet te x temporum.
Idem non solunt f patium temporum, sed etiam ordinem pedum necessa
Num csse metro docet, cum es rVati,s loquimur pedibus sermone soluto :Nec metrum facimus: quia sungimur ordine nullo. Quasi tum demum metra sint, ubi est ordo pedum. Sed quoniam ratio edum, ex quibus rhythmi inciraq; ac uersu v fiunt, usque ad tetrasyllae Os tant tun progreditur: quaesitum est .an ex penta*llabis Jc hexasillabis
pedibus, quos non nulli ueterum, dc quidam e recentioribus quoque collegerunt , atque inditis nominibus distinxerunt, rhythmi ac metra dc uem sus possint confici. cui quaestioni rc spondet breuiter Augustinus, sensu aurium, quo minus id sat, non prohiberi, certa tamen, dc recepta lege disciplinae prohiberi: nec enim inuenias rhythmum ullum, aut metrum, uersum ue e pedibus quatuor syllabas exec dentibus unquam uel conte tum fuisse, uel denominatiun . nam nec Dochimus ille pentasyllabus, apud Ciceronem, dc alios laudatus, Dochimicum rhythmum, aut metrum uersum ue constituere dicitur: quantuis incisa, membras, de periodos
23쪽
bene incipiat, bene etiam claudat. nec alius quisquam e tanto penta*Llaborum dc hexasyllaborum numero,uel rhythmum, uel metrum aut connexione sua essicere, aut nomine potuit insignire. quantuis enim pent
syllabi, de hexasyllabi numeri esse possint: ex alijs tamen pedibus, natura prioribus, & syllabarum numero minoribus,constituti dicuntur, & ab illis nomen acceperunt. Atque adeo hunc ipsum Dochimum, qui est ex br Di,& duabus longis, quarta breui,& ultima longa, ut, reipublicae, albi Bacchium, & Iambum, alij Iambum, & Creticum esse dicunt: nec tam pedem, quam numerum putant, qui si ex iambi, & Cretici, uel Bacchij, α Iambi connexione prognatus. Quin 3c tetrasyllabos omnes in dissyli hos secant; & pentasyllabos, non tam pedes, quam uel numeros, uel, ex parte longe maxima tetrasyllaborum, pedum uicarios existimant: ut, si pro Ditrochaeo longam,&quatuor breues ponas, diuisa, ut fieri licet. tertia longa in breues duas ue numerus quidem syllabarum crescit, ac D ctylo pyrrhichius fortat ab aliquo dicetur r sed cum sit reuera Di tr
chaeus, auctoritas imponendi nominis 3c constituendi rhythmi non transtseretur, sed penes Trochaeum, qui natura praecedit, relinquetur, ac rhythmus non ditrochaicus, non Dactylo pyrrhichiacus, sed Trochaicus dic tur . Verum iam satis, opinor, Augustini auctoritate dictum est, qui quihus pedes in rhythmis paulum a metro distantibus misceri queant, qui non queant, tum uero a quibus nec confici soleant, nec nominari; ac d mum,quantum & quo modo inter se disserant numeri seu rhythmi,metra, ac uersus. Atque adeo uererer, ne quis putaret me nimis multa ex doctissimi uiri libris descripta huc transtuli iis, nis plane perspicerem haec omnia huic nostro instituto prope fuisse necessaria , tum ut hoc genus rhythmi, temporum incuria desti iam& incogniti, in usum reuocari posset; tum ut ex huius similitudine, qualis esset oratorius ille, quem quaerimus, ape tius cognosceretur. Apud ueteres autem in usu fuisse rhythmos istos, qui
Merborum contextum ,&connexionem pedum, ut uertis ac metra, postularent, nec tamen aut uersus, aut metra essent, aut oratio soluta, non
solum Augustinus ostendit docens, quos pedes reciperent,quos non reciperent; sed grammaticorum quoque adstipulatio declarat 3 qui etiam,quomodo fieret, quadam enus indicarunt. Terentianus certe, grammatIct eruditus, cum de hexametro heroico loqueretur, & in eo frequentem in
ueniri Dactylum ostenderet, ita inquit. Hoc sat erit monuisse, locis quod quinque frequenter Iugem videmus inueniri dactylum: Sed non & sextum pes hic sibi uindicat unquam, it
Nisi, quando rhythmum, non metrum Componimus.
Ex quibus uerbis liquet rhythmum da licum ita componi solitum, ut sex locis Dactylus poneretur. Martianus quoque quatuor rhythmorum Pnera ponit, aequale , duplum, sequiplex, dc epitriton:&quanquam euiter , 8c obscure, tamen, quo modo fieri soleant, ostendit. Qiuntili nus libro nono reprehensum dicit a quibusdani suisse M. Tullium, cum
24쪽
dixit hoc totum constare numeris, de Demosthenis fulmina numeris contorta serri, quod orationem ad rhythmum alligare uideretur. ac si de hoc rhythmo loqueretur, eum non posse defendi ostendi t. de se quoque ab iti, Io dassentire profitetur. Diomedes quoque in tertio libro, Neque rhythmis, inquit, neque metris oratorem uti decet; ne non dicere, sed carmen canere uideatur. atque idem non ita multo post, cum Amphibrachum
ante Trochaeum in clausula recteponi dixisset, de eius rei exemplum posuisset, Uenite mecum; statim adiecit, quod haec clausula in rhythmum cadit. quibus uerbis ostendit hanc clausulam, etsi tolerari possit, sibi t
men non placere, quia in rhythmum cadit, nimirum non oratorium ni
merum, sed hunc prope poeticum intelligens . Verum 'uoniam eiusmodi rhythmorum exempla apud doctos, quod sciam, nulla reperiuntur; dcres sine exemplis dissicile potest intelligi: non pudebit in gratiam discere uolentium, ea quoque, quae indocto seculo scripta sunt, excutere: ut, si non possumus, quod quaerimus , aliquid saltem smile eruamus. Quidam igitur, multae lectionis homo,cum musicam in harmonicam,rhythmicam.& metricam diuisisset; rhythmicam esse dixit, quae paritate hilabarum aequiparem reddit lectionem. quae definitio,si rem non plane distinguit, illa lud saltem ostendit, rhythmos, a quibus musica rhythmica uulgo dicit timesse in syllabis, δc illis quidem numero paribus, e quibus, ut illius uerbo utar, aequiparantia lectionis oriatur. Alius, ut uidetur , paulo eruditior, ita definiuit. Rhythmus est certus syllabarum numerus, sine dimensione temporum, in quo consideratur paritas syllabarum, dc concentus in fine distinctioniura: quod in metro non fit. exemplum uero hoc ponit. Quisquis studet fari uerum,
haec definitio multo iam plenior est,& apertior. non solum enim certo HI
labarum numero constare membra ,& smiliter aut cadere, aut desinere
declarat; sed illud quoque addit, in hoc genere, utrum breues, an longae sint, non considerari: iὸ enim, ut opinor, est, quod ait, sine dimensione
temporum . totamq; rem apposto exemplo satis explicat. ea porro membra, nec uersus esse,nec metra, res ipsa satis ostendit. carent enim comma
tibus ; & nulla certorum pedum ratio habetur: neque saltem ex ijs rhythmis esse possunt, quorum rationem ex Augustino superius tradidimus; cum nullius omnino legem seruent. superest, ut rhythmi tantum sint excorum genere, quorum in sacris literis exempla esse, de inde ductos uulgares rhythmos, iam antea diximus. Ex his, quae hactenus dicta sunt, satis apparet, praeter uersum, metrumq; , in canticis, quae ex dictionibus constant, duo esse rhythmorum genera, alterum in quo solum par syllabarum numerus , dc finis si inititudo exigatur; longitudo, aut breuitas syllabarum non consideretur; sublationis, de positionis ratio, atque ordinis in pedibus dignitas negligatur; cuius exempla, ut semel, atque iterum iam diximus , non in latina modo lingua, sea in barbara quoque sint omnibus notissima: alterum, quod quosdam pedes, ut ex Augustini, dc Martiani MD
25쪽
ctoritate ostendimus, admittat, quosdam repellat. cuius exempla nulla adhuc inueni, seri posse tamen uideo. &fortasse non imperite dixerit aliquis, notissima illa esse rhythmorum exempla ex Pyrrhichηs quidem, P rit, abit animula : ex Iambis, Deus Deus meus: ex Trochaeis, Lucet alma
luna: ex Anapaestis, Venit optima Calliope: ex Dactylis, Indue pallia serica: ex Palimbacchys,& quos superius quoque posuimus,Bacchare,laetare,
praesente, Frontone. nullum enim horum exemplorum habet uel con mala, uel pedes alios, quam rhythmo suo congruos. Verum, utcunque seres habent, & uersus, & metra, & haec omnia rhythmorum genera ab or toria dictione sunt amouenda: nec committeniam, ut orator canere potius , quam loqui, aut dicere uideatur. neque tamen suo numero fraugandus est . quod ut aptius fieri possit, iudendum nobis tandem est, quid sit rhythmus oratorius; deinde, quo modo fiat; ultimo loco, quis improbotur, quis laude dignus habeatur. Primum igitur, ut a ueterum, & docti Lsmorum hominum auctoritate ordiamur 3 Aristoteles in tertio de arte rhetorica libro, cum eam solutae orationis formam, quae nullis per se terminis clauditur, sed uagatur, quas dissolutae oratoribus aptam non esse dixi Lset, quia insuauis esset, & percipi facile non posset; adiecit, oratoriam dictionem terminari oportere non metro quidem, sed aliquo fine iucundo. cumleum finem uellet ostendere, haec ad uerbum adiecit.
asstinuit finiri numero 3 qui a Graecis dicitur 3 eum autem ni merum, quo orationis conformatio finitur , rhythmum esse . & qu niam uir bene doctus non ignorabat & uersum, & metrum,dc cantica poetarum rhythmos elis, ac uocari, ab eisq; oratorium hunc rhythmum separandum putabat; huius ipsius segmenta elia dixit metra, metri nomine comprehendens & uersus, & omnia poetarum cantica : quae arcta, &exquisita quadam ratione, & ordine pedum continentur. quibus quasi
uinculis oratoriam dictionem eximens ait: Mosi Mν-τrnia: - - Α - ,Δω sunt . quibus uerbis apem te ostendit, orationem rhetorum non metro , sed rhythmo oportere
concludi, &illo quidem non exquisito,&astricto, sed remisio , & l
xo, ac soluto lege , ita tamen, ut quadamtenus rhythmi uim obtineat. ataque si libeat, ex Aristotelis sententia possis iure dicere, numerum oratorium esse rhythmum quendam non exquisitum, neque canorum, qualis est in poematibus, & canticis, sed ita dissimulatum,& latentem, ut tamen sentiatur , & orationem iucundo fine concludat. Marcus autem Tullius, quamuis ne ipse quidem hunc oratorium numerum subtiliter, & accurate definiat, tum aliis locis, tum in Oratore ita loquitur ,
ut facile intelligas eum sensisse, nihil aliud esse numerum , quam mO- dum quendam orationis e permastis, & confusis pedibus, e temporum, uibus constant, apta ratione nascentem . nam cum de pedibus, deq;.risto telis , α Theophrasti super ea re sententia, de Ephori errore multa di xisset , de hoc numero quid ipse sentiret, expressit his uerbis. Ego a
26쪽
tem sentio omnes in oratione esse quasi permistos, de confiisos pedes. nec enim effugere possemus animaduersionem, si semperi)sdem uteremur:
nec numerosa esse, ut poema, nec extra numerum, ut sermo uulgi est, debet oratio. alterum nimis est uinctum; ut de industria factum appareat: altiterum nimis dissolutum; ut peruagatum, ac uulgare uideatur: ut altero non delectere, alterum oderis. sit igitur, ut supra dixi, permista, & te perata numeris, nec dissoluta, nec tota n limerosa, Reane maxime, quoniam optimus auctor ita sentit, sed reliquis etiam numeris temperata. Quintilianus autem libro nono ita definit. Numerus oratorius est ea, quae efficitur e pedibus aequa concluso. atque addit, hanc aequam conclusionem ita numerum oratorium dici, ut enthymema rhetoricus syllogismus dicitur : propterea credo, quod ut enthymema, quamuis imperfectus sit
syllogismus, tamen pro syllogismo persecto apud rhetores accipitur 3 ita
oratorius numerus, qui apud poetas imperfectus esset, oratorious uim
persecti numeri praestat. Petit tilem auctor a lectoribus, ut, quotiescunque numerum in oratione esse dixerit,de hoc oratorio rhythmo loqui se intelligant. dissiciliorem uero esse dicit pedum rationem in oratione, qualm in
uersu: quod non solum ille paucis continetur, haec longiores saepe habet circuitus; sed quod uersus sbi semper similis est, & una ratione decurtinorationis compositio nisi uaria est, dc offendit similitudine.& assectatione deprehenditur. Longinus rhetor metri spiritum, Aristophanis interpres metri patrem esse rhythmum di xit. Plutarchus, ut symphoniam grauis, &acuti soni concordiam, ita rhythmum celeris, & tardi motus dicit esse consensum; sed hunc motum cum in oratione consideratur,breuis dc longi appellationem accipere, in reliquis omnibus, ut superius quoque diximus,
celerem & tardum uocari. Inueni etiam rhetorem non plane indoctum. qui hunc numerum cursum orationis uocaret. & in uelocem, ac tardum,
planum, de asperum diuideret. Sed iam fatis, ut arbitror, ostensum est, quid si numerus oratorius,& quo modo illum ab aliis distinxerint uiri doctissimi. uidebi inus nunc etiam .quo modo fiat. sed prius admonendus miri lector est, ne.quia etiam uerborum iunctura ,&concinnitate orationem fieri numerosam legit, a nobis quoque expectet, ut de his rebus uerba se ciamus : sed meminerit, nos illud modo suscepisse, ut de hac una, quae ad pedes numerorum pertinet, parte tractemus; cum reliqua omnia, quibus elocutio perpolitur, ab optimis dicendi magistris ita uideremus explicavita, ut ea nemo non facile posset intelligere; hanc uero partem hactenus i ta tractatam, ut fere omnibus adhuc obscura uideatur. De hac igitur ita loquemur, ut, nisi cum rerum sitnilitudo ac uicinitas coegerit, a proposito semel suscepto non recedamus. Numerus igitur oratorius ex omnibus pedibus , in quibus prior pars aut aequalis alteri parti, aut altero tanto.
aut sesqua maior inuenitur, gigni potest, ac solet: quod 3c Cicero assi aude usus, ac ratio ipsa demonstrat. quo fit, ut plurimis modis uariari possit; cum uaria illum tot pedum iunctura subinde commutet . itaque in eo in xime differt a metris, quod metra, quae primigenia, dc simplicia dicuntur,
27쪽
plerique nouem tantum generum esse affirmant, nec ex omnibus, sed ex
certis quibusdam pedibus singula dicunt esse contexta. rhythmus quoque ille prope poeticus e ceriis quibusdam, & inter se concordibus, ut superius ostensum est, pedibus, non ex omnibus fieri solet. itaque & in tra , de rhythmi isti poetici ab eo pede nomen accipiunt, qui in ipsis primcipatum tenet: ut cum Iambicum', aut Trochalcum metrum , rhythmum ue appellamus ;& in eodem genere a principio ad finem carminis ita perseueramus, ut ne unica quidem syllaba si ii' uam titubare concessum: ut, Arma, utrumq; cano, Troiae qui primus ab oris: Ibis Liburnis inter alta nauium amice propugnacula: &, Miserarum est, neque amori dare ludum, neque dulci mala uino lauere. At hic oratorius in his, quae media sunt, negligentiain serre, atque interim etiam amare consueuit: in
principin modo, & fine diligentiam requirit: & in singulis prope clausulis mutari non solum potest, sed etiam debet. in quo illud mirum uideri solet , quod, cum horum numerorum compositio longe liberior sit, & m sis ODuia, quam uersutim, atque adeo exposta, ut ipsi se se pedes ultro osserre uideantur; multoq; indulgentior his sit dicta lex, quam aut uersibus, aut metris, aut rhythmis illis ab Augustino expressis, aut ecclesiasticis. dc uulgaribus illis notissimis; eos tamen de difficile sine aliquo errore Componas, dc in orationibus, ac scriptis non sine longo labore dignoscas. quod tu minus mirabere, quo diligentius consideraris, uersi eos, qu xum lex arctissima est, non sine magno labore fieri, & nullo negotio a soluta oratione discerni: quales sunt endecasyllabi Sapphici, de una syllaba Iongiores Choriambici Asclepiadei, & in elegiacis pentametris posteriora commata . quis enim tam rudi, &indocta aure sit, qui si sorte audiat Horatiana illa; Parcius iunctas quatiunt senestras Ictibus crebris iuuenes protervi: aut illa.
Hune si nobili uin turba Quiritium
Certet tergeminis tollere honoribus; non ex ipso statim sono uersus esse intelligat nec uero quisquam tam uersus a mu sis est, qui simul atque audierit, poetica commata esse non diacat haec, Pallida semper eram 3 Pendula tela manus: uel, Rupibus ingemuit , Pressit amor pedibus i Sc quaecunque his similia sunt. Quis porro id
genus carminis, ubi semel coeperit, non facile componat i cum ipsa numeri similitudo animum nescio quo modo ad se trahat; atque eadem, dcilla quidem rectauia progredi si procliuius, q uam uago errore trahi, dc huc atque illuc diuertere. At contra, si quos ex his uersibus , quorum quae uis propemodum sedes uariorum aliquot pedum capax est, continuata serie legeris; maiorem partem audientium ita fallas, ut solutam orationem, non uersus legere uidearis. quotus enim quisque est, qui ue sum audire se putet, cum audit, Heri aliquot adolescentuli coimus in Piteo uel illud. Adolescens, tametsi properas, hoc te saxum rogat, uti se
aspicias; deinde, quod scriptum est, legas: uel illud notissimum, Sine inuidia
28쪽
initidia laudem inuenias ,& amicos pares. ipsa enim pedum uarietas a tdientis animum uagari, dc errare saepe compellit. quod in soluta multo saepius oratione contingit: in qua non quatuor aut sex, sed omnes prorsus,
sunt quas permisti ac confusi pedes. Quid igitur, dicat aliquis, post tam,
multa uerba tandem faciemus i aut quonam denique modo numerorum, quos quaerimus, cognitionem, atque usum consequemur pergendum, qua semel coepimus 3 ut omnium opem in re pro X imorum seculoruin negligentia destituta , atque ideo obscurata, imploremus, & neminem prorsus eorum, unde sperati aliquid auxili 3 possit, contemnamus. in primis tamen e Graecis Aristotelem, Demetrium, de Dionysium. Halicarnastiseum, e nostris Quintilianum, dc ante omnes M. Tullituri sequamur, qu si ducem ; quem de artis musicae studiosum fuisse legimus, & subtilius, atatque uberius, quam alium quenquam, de numerorum ratione conscripsis se nouimus. ucrum, ut eruditis, & aetati suae uicinis hominibus satis cit ita rudes, & indocto seculo natos prope destituit, neque tamen usque eo, ut non ex eius scriptis multa uel huius facultatis adiumenta, uel nostrae sibitem m)peritiae solatia possimus inuenire. is igitur quaerentibus , quis demum sit numerus oratorius, libera uoce respondet, omnem . perinde ac si aperte diceret, nihil referre, quo genere pedum numerum conficias , cum omnes pedes, ut Fabius quoque affirmat, dc ratio manifesta declarat, ad aliquem numerum sint accommodati. Verum, quoniam idem Cicero subdit. ex omnibus alium alio meliorem esse, atque aptiorem 3 operae pre lium fore arbitror, ut diligenter quaeramus, quaenam sit haec distinctio, de quinam tandem sint isti meliores alijs, Acaptiores; atque, ubi inuenerimus. illis poti s sinuam utamur; deteriores, si non penitus ablegare possumus, quia passim fiunt obiiij, certe, quod pollamus, rarius adhibere tentemus . Primum igitur, cum tantus ille orator, ac dicendi magister nos moneat, ne minutos numeros sequentes, concidamus, delumbemusq; sententias 3εe nulli possint esse minutiores numeri, quam qui ex omnibus constant breuibus : uitandi erunt Proceleumatici , uitandi Pyrrhichiaci , tutandi
Tribrachici . sunt enim omnium prorsus minutissimi. quos et si quantitas syllabarum continenter breuium ita confiindit, ut abj ab alijs secerni facile non possint; diuersitas tamen diuisorum in sublationem, ac positionem temporum statim detegit. nam si, exempli gratia, duodecim breues syli bassumpseris, non aliterquam plausu δiiudicare possumus, sex Pyrrhichb, an quatuor brachi, an tres sint Proceleumatici: uerum, ubi u cem tollere ac deprimere, temporaq; in arsin, ac thesin diuidere coeperis,
si singula singulis tempora respondebunt, sex Pyrrhichios; s bina singulis, quatuor Tribrachos, si bina binis, tres Proceleumaticos esse intelliges, proportione quidem in Tribracho Sesquipla, in Proceleumatico, de Pyrrhichio aequa . Verum, quoniam numerus adeo licenter uel procurrit, uel subsistit, ut temporum, ac syllabarum multitudine sit tum par vers bus, tum minor, tum longior: δe eo maxime, qui uersu minor est in oratoria
dictione, ita scimus cili considerandum, ut semper meminerimus, pedes
29쪽
retrorsum ab ultima clausillae syllaba, neque plures tribus, neque pauciores duobus dissyllabis excipiendos esse: in quibus pr. aecipue numerus hic, de quo loquimur, oratorius obseruari solet: non quia praecedentia quoque, ac praesertim initia non debeant elli aliquo pacto numerosa; sed quod illud sine ulla propemodum nostra cura fit. squid enim obstat, cur non fiat cum ex quibuslibet pedibus utcunque positis fieri possit) in e
tremis autem nisi cura est adhibita, ut aliquanto melior sit numerus, ac suaui quadam pedum iunctura,& ad uerlum latenter accedente claudatur oratio; audientium quamuis indoctorum sensus offenditur. Cavebimus igitur, ne multae breues syllabae orationis sensum terminent: quale est ea, quae, amat, habet,&, animuS, habet . nam continuatio breuium
nimis concisos, & tremulos reddit sonos, & poeticum rhythmum, quem uitare debemus, essicit. Qua ratione ductus Aristoteles Iambum, & Trochaeum ab oratoribus uel ablegauit, uel certe parum stequentes adhiberi
iussit; quod multitiores ac celeriores, quam par esset, ut aerentur. & I-bum quidem uulgarem,& aptum sermonibus putauit: Trochaeum nomine , prope dixerim, agnonunt O , Memota miri nuncupauit, & lasciuis saltationibus aptiorem, quam seueris orationibus iudicauit. uerum hi quoque tam sicquenter in sermonem incidunt, ut non modo imperiti in lambicum ,&Trochaicum metrum passim incidant, sed ne summi quidem
oratores integros trimetros, uel Iambicos, uel Trochaicos cultare potu
rint . nam & Hieronymus peripateticus multos in Isocrate deprehendit; α Latini rhetores quosdam apud Ciceronem notarunt : ideoq; factum crediderim, ut Asiatici, cum hos pedes uix euitari posse cernerent, duobus Trochaeis orationem claudere pulchrum putarim; & Asaticos aemulatus Cicero membra. & periodos Di trochaeo fiequentissime clauserit; Iambi-
cum uero numerum, ubi celeritate orationis opus suit, nemo contempserit. Illud modo uitandum, ne stequentius, quam par sit, admissi fastidium asserant. sunt enim adeo insignes illorum percussiones, ut eas quiuis facile dignoscat. neque hic modo, sed ubique parendum Ciceroni,
monenti, ne in eodem genere numerorum sine ulla mutatione uersemur:
qui etsi laudabiles sunt, tamen non sine fastidio continenter repetuntur. Ex trisyllabis Amphibrachus ijs rationibus, quas iam antea expressimus, a numerorum conteae tu arcetur. & quoniam de ijs numeris dicere coepimus, qui solutae orationi minus apti esse dicuntur; diligentes agri cohas, qua parte possumus, imitemur, dc ut illi prius, quam serant, sensibus, δίno xijs graminibus arua liberant, atque ita fore sp crant, ut semina, praeculato solo commissa, uberiori fiuge laeta consurgant: ita nos discentium ingenia ijs, quos eruditi notant, erroribus qua possumus parte purgemus: ut disciplime rectioris instituta praeceptis, numerosae orationis laude felicius enitescant. Non solum igitur uersus integri, sed hemistichia quoquo fugienda sunt : non quod ibi mali numeri sint, sed quia nimis manifesti, nec oratori, sed poetis utiles. illa tamen adhibenda distinctio est, ut uer sus quidem integros ubique vitemus 3 hemistichia uero, quibus claudiuersus
30쪽
uersus solet, in fine uel commatis , uel membri, uel periodi fugiamus. nam in B tuti epistola reprehensum illud est a rhetoribus, Dicunt placuistse Catoni. Rursus uero, quae priorem partem uersuum implere solent, in membrorum, aut commatum principus deprehensa culpantur . sic certe reprehensum Liuium nouimus, quod historias scripturus in heroicum hemistichium primis statim uerbis impegerit. sic enim in pra satione legunt : Facturus ne operae pretium . minus autoni uitiosum fore dicunt, si in orationis solutae principijs finem uersus, in clausulis principium loc ueris. Sed &. illud sciendi uia, tum uersus ipsos, tum hemistichia tanto uitiosius in scri , quanto notius fuerit id uersuum genus, unde sumuntur. nam qui laxatis modulis in sermonem prope soluuntur, facillime latent 3 ut comicorum dimetri senarib, & quadrati. Verum nos omnes prorsum uersus, s licuerit, sed heroicos in primis, dc elegiacos , dc endecasyllabos omnes, ac praesertim Sapphicos, et si quos praeterea uulgo notos existi mabimus, δiligenter cauedimus. insignes enim istos δc poeticos clausu larum plausus, adeo refugiendos putarunt, ut Quintilianus euitare nos uelit in clausulis non ea modo pentasyllaba, in quibus Dactylus Spon deum praecedit, & finem heroici uersus, ac metrum Adonicum facit, ut,
INSONUER UNT; sed ea quoque, qua uel Creticum, uel Tribrarichum Spondeo praeponunt; qualia sunt. ARCHIPIRATAS,
BALNEATORI, FACILITATES, TEMERITATES. ni
mis enim mollem elusinodi clausulam iudicat. Quin idem duos Spondeos in una , uel in duabus dictionibus uitandos duxit; qualia sunt,
CONDEMNARUNT, aut . ANTENNARUM, dc, NOSTROS CULPANT. nain extribus uocibus compactos Spondeos duos non contempserunt: propterea credo, quod apud Cressim legerant, Cur de profugis nostris copias compa RANT CONTRA NOS. quin usque eo processerunt, ut Dactylo non Trochaeum modo, qui dissimilis plausu est, sed Spondeum quoque, quem paritas temporum , ac si inititudo plausus prope inuitat, male praeponi in clausula dixerint . Anapaestus quoq ue, uel Bacchio, uel Spondeo praecedente , culpatur , ut, Ubi libido dominatur , leue innocenTI A E P R,A E S I DIUM EST: dc, In calamitate deSPONDENT ANIMOS.
clausulam enim mollem, de uersui similein eiusmodi pedum iuncturis fieri crediderunt. Quin Paean quoque ille quartus, in clausulis ab Aristotele laudatus, in oratione Quintiliano displicet, nullam aliam ob causam, nisi quod Anapaestus propemodum sit una tantum syllaba longior : eundem
uero aptum philosophorum sermonibus non negat . Trochaeo etiam prae
cedente , ut , NOSTRA FACILITAS. dc, ne quid fleam, quod
usquam legerim, suere, qui, cum uellent ostendere, quae in clausulis uitanda essent, hunc ordinem sequerentur, ut de monosyllabis primum, mox de dissyllabis, ultimo loco de trisyllabis tractarent . eas igitur θ clausulas improbariint, in quibus unius syllabae liocem ultimam uel breuem
breuis, uel longam longa syllaba praecederet; ut, res MEA SIT, dc