Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 시학

31쪽

Io UITAE RAPICII

eum priuare ui TA VIS : at, scontra fiat, probant. In dissyllabis etiam multo plura rethciunt, dc in primis Spondeum, de Iambum, ut, si dicas , SERUOS TUOS: Spondeum ,& Pyrrhichium, ut, CO SUL UIDET: Iambos plures, ut, PARENTI BUS SUIS: PYGrhichios duos, ut, BONA MEA: Pyrrhichium, &Trochaeum, ut, conqueritur SUA FATA: Pyrrhichium, & Spondeum, ut, imputet SIBI DEMENS: Trochamm, de Iambum, ut, omnia NEMPE VIDES: Trochaeum , dc Pyrrhichium, ut, aspice F A CT A

MEA. in quibus, ut ab ultimis ad prima recurramus, nemo non intelligit elegorum commata esse, Omnia nempe uides, Aspice facta mea; illa Dero, Imputet sibi demens, Conqueritur sua fata , posteriora Priapei ca minis hemistichia esse; Bona mea, Pyrrhichios duos; qui negliguntur propter nimis minutas percussiones , & rhythmum, ut ὸiximus, poeticum ; Parentibus suis, Consul iudet, fines esse Iambicorum. In trisyllabis ab eisdem repellitur Molossus praecedente Spondeo, ut, in R U P E SIN C U R R U N T: credo, quia hexametri uersus comma esse suspicantur. Pyrrhichio quoque praeposto culpatur, ut, MARE PROPELLUNT. Quin etiam, si, ultima Molossi in duas breues soli ita, Ionicum a maiori facias, numerum tamen improbant, ut, ad meas CAPSAS ADMISERO. Nam, quod Bacchium praecedente Trochaeo respuunt, cuis miretur cum uideat, & Adonica esse metra. 8c fines hexametrorum,

LITTUS HERILES, SENTIT AMORES iNon desunt, qui

Trochaeum praecedente Amphibracho improbent, dc dicant in poeticum rhythmum cadere, UENITE MECUM, DOLETE CASUM. Ex eodem Trochaeo, si praecedat Anapaestus, aut Tribrachiis in eadem dictione, nimis mollem fieri clausulam putant, ut, P A RICID A R U M. de FACILITATIS, aut ACILITATIS. idem fieri putant, si Trochaeus Anapaestum praecedat, ut, TOLLIT ANIMOS UI

CTOR HUMILES . Atque hi quidem de hs pedibus, qui s3 llabis

uatuor constarent, nullam prorsus mentionem secerunt, proptorea cre-o,quod nullum pedem tribus syllabis longiorem putarunt.Quidam omnes uoces multarum syllabarum improbant, ac nimis fluere aiunt, ut, Excogitaueritis, Arbitrabimini, dc quae eiusmodi sierint. Quae ego omnia intinum locum cogenda, Zc oculis subi jcienda iudicatu, ut, qui legent, facilius, si libuerit, ea possint evitare. Illud sane utiliter monent, non esse Continuandos pedes : equorum continenti serie tum rhythmi poetici, tum uersus etiam fieri polsint: quales sunt Iambi, Trochaei, Dactyli, aut Anapaesti. Nam, qui uel e breuibus, uel elongis omnibus constant, prae ter ea, quae diximus incommoda, hanc insuper asserunt molestiam, quod eiusmodi numeri, si ex omnibus longis fuerint, aequo tardiores; si e br Dibus, iusto celeriores sint, necesse est. quin, si maxime sint ex pedibus longa, breuiq; temperatis, ipsa tamen continuatio uel sinuli tudinis taedium. ii et assectationis inuidiam parit. Par sere huic uitio uitium fuit Hieroclis, ec Meneclis, qui copia, et facultate laudati, tamen,quia omnia eodem pro-

pemodum

32쪽

DE NUMERO ORAT LIB. I. Is

pemodum fine claudebant,reprehensionem AEugere non potuerunt. Reprehenditur etiam numerus strepitu quodam heroico intumescens,& quasi confragosus,ac uallus. Sed uel in primis reprehendi iure possunt fracti, dc inconcinni numeri, & in abiectum genus incidentes: qui fieri solent,cum. nulla periodo interiecta, eaesm omnia, membratimq; dicere gaudemus. quod uitium sere nascitur, ubi crebris, & nudis, ac breuibus sententi js scriptor uel sibi ipsi nimis placet,uel at s ineptam quandam subtilitatem ostendere laetatur. quo uitio apud Graecos laborasse Egesiam legimus. nec qum rentibus apud alios exempla deesse pol sunt. eam nos culpam uitabimus,

si, pro rerum, ac sentcntiarum ordine, nunc breues, nunc longas periodos

incisis, ac membris interponemus. quod non difficile fuerit, si non satis putabimus nudas,& assectatas sententias ostentare, sed illarum quoque rati nem,uel unam,uel plures,iustis membrorum spatijs comprehendemus, ut res exigere uidebitur, in orbem suum redigemus. Nec uero minus reprehendendum, quod multi studio compositionis, & ostentandi numeri assectatione,uerba de loco suo uiolentius, quam par sit, auellunt, et in ali num adeo turpiter traiiciunt, ut omnes assectationem illam odiosam ridere merito debeant. in quod uitium incurras, si tritum illud, Hunc librum ad te L. Aeli misimus, traiectione nimis absurda sic mutes, ut dicas, Hunc

ad te librum Aeli misimus Luci 1 uel in finem hexametri heroici incidens scribas, ad te Luci misimus Aeli. in quo Coelius Antipater historiarum scriptor est a Cicerone sane perquam urbane derisus. is enim,cum se traiecturum uerba non nis necessario scripsisset, tamen in id uitium sepe incurrebat. simplicem enim se, si nul εc in spientem probabat; simplicem,quod artem. quae latere debet, non celaret; insipientem, quod trita, ac iam uulgata quas notia iactaret. Asiaticorum quoque loquacitas, uel impudentia totius fiigienda: qui nimis compositioni seruientes, inania quaedam uera, quasi complementa numerorum, inculcabant; nec, quid dicerent, attendebant, modo numerum complerent: cum cauendum ubique sit,

Ne quid nimis : idq; in oratione uel in primis fieri oporteat : ubi, si quid

pueriliter redundarit, uix ferri potest. Haec igitur, quae iure ab omnibus reprehenduntur, Himo saepe repetemus, &, quantum susceptae materiae r tio seret, euitabimus , dum sciamus, ea, quae ad pedes, & syllabas attinent, leuiora esse uitia, quam ut magnopere sorini dari debeant. Demosthenes certe, ac Cicero ita numerose locuti sunt, ut subtiliorem istam, & nimis anxiam obseruationem temperasse potius, quam non intellexisse uidea tur. Illa igitur potior cura adhibeatur, ut iis numeris, qui communi omnium consensu laudantur, allaescamus; nec tanta sit solicitudo effugiendi leuiuscula ista uitia, quanta, ut, quoniam penitus euitari uix possunt, uirtutibus illa compensemus, uel magna saltem ex parte contegamus. ut enim, quod ad mores attinet, uiti js nemo sine nascitur; & optimus ille est, qui minimis urgetur: ita in hac ratione numerorum, minuta illa uitia, quae

sese crebro uel imprudentibus, uel inuitis ingerunt, post Gorgiam, & Isocratem penitus effugere nemo magnopere curauit. Maiora illa, & quasi

33쪽

IOUITAE RAPI. CII

rapitalia facinora omnes cura sumi ira refugerunt, ne in uersum frequenater inciderent, ne uerba nimis importune, dc pueriliter trabcerent; ne inania, & otiosa uerba, quasi rimas explentes, interponerent 3 ne minutis numeris sententias conciderent; ne sine commutatione uersarentur in eodem genere numerorum; neue, contempta uarietatis gratia, uno modo uel omnia, uel multa concluderent; ne membra, & comprehensiones se

quenter iusto fine fraudarenti denique ne aut parum plena essent, quae proposuerant, aut redundarent: quae peccata adeo sunt insignia, ut quiuis illa dignoscere, pariter dc declinare possit, ac debeat. Satis iam d monstratum arbitror, quid sit numerus ille, qui miti in dicitur; quid porro ille alter, qui nominaturi deinceps, quam multa & qualia sint eius genera, dc in ijs quodnam tandem, dc quale sit illud, quod oratores sequuntur; tum uero, quibus h ic Oratorius numerus pedibus, & qua rati ne gignatur; quid , quantumq; a cantorum &uulgi rhythmis, quid ametro denique, dc uersu disserat; qui ψ ex oratorijs numeris deteriores, de improbati; quae, & quam multa orationis numerosae sectatoribus uitia fugienda. proinde iam ad uirtutes, dc meliores, ut promisimus, numeros

. . I

34쪽

IO UITAE RAPICII i

E D quoniam, ut laboriosius, ita pulchrius est, latudem mereri, quam culpa uacarei pergamu S, atque aperte simul et breuiter explicemus quonam demum

pacto numerosae orationis laude digni esse possimus Totum igitur hoc, quod in oratione numerosum di: citur, Aristoteles e pedibus confici proculdubio iii dicauit, quibus re cola subnixa inoffenso gradu pro cedant, & ad uitae periodi iucundo fine claudantur. Dionysius Halicat nasseus & M. Tullius id non in pedibus modo, sed interdum in schematii. bus quibusdam, interdum etiam in sola ultimarum in membris syllabat.

rum concinnitate consistere crediderunt. Hermogenes numeros Orat rios oriri ex membrorum compositione clausulaq; contendit, & nomen

putat ab eo pede ducere, qui fuerit in clausulis 3c tota membrorum comupositione frequentior. Nos de tota bene dicendi ratione, ac praesertim de omnibus elocutionis partibus, praeterquam de numeris, ita re a Graecis &a Latinis scriptoribus tractatum semper iudicauimus, ut non tam notium aliquid quaerendum desiderandum ue esse putaremus, quam curandum ut ueterum scripta recte intelligeremus. quid enim apud Ctaecos in hoc genere uel Aristotele doctius, uel Dionyso accuratius, uel Demetrio da stinctius, uel Hermogene scrupulosius S cui porro apud nos uel Ciceronis copia&eloquentia, vel Quintiliani eruditio ac diligentia, uel aliquot Gliorum sedulitas non satisfaciat i adsit modo intelligendi cuta, & discendides derivin. itaque subit interdum tacita quaedam mi serat lo eorum, qui tam apertos sonteis, tamq; uberes lacus fastidiunt, & ex clausis rivulis, &arentibus lacunis, quod opus est, haurire tentant,unde nihil nis exiguum,& illud ipsum etiam turbidum haurire queant. quod non ideo dicimus

ut eorum, 'tu nostro seculo scripsere, commentarios uel de tota arte, uel de elocutione, e manibus hominum excutere tentemus; sed ut omnes ad

ueterum scripta diligentius perlegenda excitemus; simul ψ etiam amicos hortemur, ut eloquentiam ab hs potius discant, qui reuera eloquentes sucre, quam ab ijs, qui tradendis eloquentiae praeceptis mira quaedam poluti centur, scribendo infantiam suam confitentur. itaque cum de iunctura, concinnitate, ac schematibus ad oratorium rhythmum, ut magni auctores putant, pertinentibus, hoc loco non sine iusta causa tractare possemus; sacere tamen id notiumus; sed studiosos hortamur, ut ea discant a ueteribus, qui de uerborum electione, de iunctura, de sono, de antithetis, de sia militer uel cadentibus uel desinentibus,de paritate,uel quasi paritate metribrorum, & alijs ad hanc rem facientibus non latinus dilucide quam copio se tractarimi. ab illis igitur sument, quae utilia esse intellexerint. Nos ea

35쪽

tantum, quae ad oratorij numeri pedes atque usum pertinent, quia1nagnis . uidebantur tenebris obuoluta, ab antiquis non satis explicata, a recentioribus prope neglecta, a paucis pr6rsus intellecta, utcunque possumus explicare tentainus: itaque ad euoluendum quod nobis ipsi pensum sumpsimus alacri animo redimus, de ijs numeris iam locuturi, quos bene dicendi magistri&auctores grauissimi comprobarunt, de quasi meliores a que oratoribus aptiores obseruandos iudicarunt. I erum, ut ab omnibus tota res percipi facilius possit , quonam modo id ab antiquis rhetoribus obseruatum, &quo pacto inconsuetudinem sit ad flumina, paulo altius repetam: quod iacturum me, priore libro promiseram. Quamuis igitur ut iam inge ab horum librorum initio diximus) naturae ratio, numerum esse quavis in oratione, demonstret 3 is tamen numerus, quia nullis artis musicae lenocuivis erat expolitus, delectare non poterat audientes, ac ne oratori, quidem numeri nomine dignus putabatur. illum enim qualiscunque syllabicorum peditari iunctura procreabat . nam cum nihil ponent homines loqui, nisi quod uerbis constaret; uerba porro ex syllabis ei sent; atque hae seu binae, seu ternae, seu pili res iunctae uari, generis pedes constituerent: sequebatur necessario, ut quontinuis pedum ordo ac iunctura numerum aliquem faceret. is tamen non, nisi casu quodam raro, auditu poterat esse iucundus 3 quippe qui nulla esset arte constitutus 3 nec saepe contingeret ut aptus esset. itaque huiusmodi sermones diu nemo literis

committendoslutauit: cum tamen poemata etiam ante Troiana tempora multi scripsissent . quod non ob aliam, ut arbitror, causam factiun est, quam quod imperitas etiam aures ita mulcebat poeticus ille concentus, ni eam modo orationem, quae lectis &praefixis pedibus molliter flueret, scriptione dignam iudicarent. contra itero solii tum sermonem tum Cadmus Milesius, tum Pherecydes Syrus multis post annis primi conscripsis. se dicuntur. Legebantur igitur,& audiebantur carmina non sine mira quadam uoluptate; quod uel Iambis, uel Trochaeis, uel etiam Heroicis pedibus certo quodam numero, ac ordine contexta, blandos, & plausibiles edebant sonos. Oratio autem soluta, quae nullas id genus illecebras adhuc ceperat, cturi seueritate quadam ac tristitia excipi uidebatur. itaque, ut

superiori quoque libro diximus, Thrasimachus Chalcedonius, & Go gias Leontinus, & post illos Corgiae discipulus Isocrates poetas imitati,

numeros quosdam paulo iucundiores orationi ita iunxerunt, ut concem

tus non quidem ille poeticus, sed iucundus tamen, & nescio quid poetico simile habens, audientium fastidia tolleret. & auribus ita quiddam nouae

uoluptatis inerret, ut adhuc oratio soluta quidem, non tamen errans CL

set ac uaga. quod ipsum quo modo factum sit, sicilius intelligemus, si e

rum uersuum, quos Optimos putauit antiquitas, naturam ac rationem in

tuebimur; &, quomodo ab initio facti sint, quo modo postea paulatim vitiari, & in solutam prope orationem redigi potuerint, considerabimus . Quod ad naturam igitur primamq; eorum compostionem pertinet, T ventianus , artis ineuicae scriptor longe peritissimus, Iambicum senarium. ii di hexametrum

36쪽

DE NUMERO ORAT LIB. II. I

& hexametrum Heroicum in illa Apollinis aduersus Pythonem dimicatione, cuius nomen Pollux in partes quinque distinguit, ortos asserit: &i illum quidem ex adhortantium celeri sono sex Iambos, hunc ex metue lium lentis uocibus sex Spondeos accepisse prodit. Proinde Iambicos s inarios ab initio tales Diisse credendum est, quales illi sunt ex continuatis

do solis Iambis Catulliani. Quis hoc potest uidere, quis hoc potest pati e

Nili impudicus, &uorax,& aleo. Hemicos autem e Spondeis omnibus tales nimirum fuisse intelligimus. qualis Ennianus ille:

Olli respondit Rex Albes Longat.

Iambici igitur ita primum corrumpi coeperunt, ut, qui prius e sex lambis continuis crant constituti, locis imparibus Spondeum admitterent: dc ut antea singulas Iambis in arsis de isesin dupla proportione diuisis senos ictus reddebant, & ex eo senari, dicebantur 3 ita deinceps, adnuiso in se des Impares Spondeo, ac mutata dimensione in eas, quas Graeci dipodias

3c trinsaias uocant, e nostris non nulli combinationes aut coniugationes nominarunt, ter duntaxat seriri coeperunt, & trimetrorum nomen a terna

percussione sumpserunt, nec duplam, ut antea, uerum etiam sesquite tiam aut aequam proportionem receperunt, Iambum tamen adhuc in posteriori singularum combinationum parte retinentes: quod Horatius his uerbis expressit.

Syllaba longa breui subiecta uocatur Iambus,

Pes citus: unde etiam trimetris accrescere iussit l . l. i Nomen Iambeis, cum senos redderet ictus. iri ini, maPrimus ad extremum sinistis sibi non ita pridem lati Spondeos stabiles in iura paterna recepit, ICommodus dc patiens: non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Eo uero paulatim licentia progressa est, ut omnes, qui temporibus spondeo pares essent, quanquam numero syllabarum maiores, eisdem in locis ponerentur, qui iam Spondeo patere coepissent. Comoediarum porro scriptores, ut personarum, quas introducebant, uerba, de medio sum pta, dc sermoni propiora uiderentur, in dimetris, trimetris, & tetrametris lambicis ultimam tantum sedent in uiolatain ac propriam Iambo relictu runt; alias omnes contaminarunt, illas non Spondeo tantum, ac Tribr cho, sed omnibus quaternorum temporum pedibus aperientes. itaque uersus ab integris & sinceris Iambis in eos, quos cacometros Iuba uocat, transierunt Iaciam parum admodum a soluta oratione disserunt. Hoc&in Heroicis hexametris sere continget, si metricae artis indulgentia uelis uti , dc solutis, quas uolueris, longis in binas breues , ut metri ratio pe mittiti, non minus stequentes Anapaestos, dc Proceleumaticos , quam

Spondeos, ac Dactylos adhibeas, atque ultimam tantum sedem Spondeo propriambrelinquas. Quam ob rem cum fieri uideamus, ut uersus, quos

37쪽

IO UITAE RAPICII

ex praefixo pedum numero constare, & commata sibi mutuo respondemtia desiderare dictum est, ita soluantur, ut, cum uersus sint, uersus tamen esse non putentur: quis dubitet facile filisse rhetoribus antiquis, non inodo rhythmos illos poeticos, in quibus nec ullae caesurae, nec finitus, ut in

uersu, pedum numerus exigitur, sed ipsos etiam uersus ita laxare ac soluere, ut incisorum modo, & membrorum, ac comprehensionum principia, atque aliquanto etiam magis fines numerum aliquem non insitaue in retinerent i media uero, utcunque positis, modo non aspere coeuntibus, aut negligenter hiantibus uerbis, pedibusq; , procurrerenti atque hoc demum pacto seueritatem, dc tristitiam solutae orationis modesta numerorum iucunditat temperaret lCaeterutri cum ne sic quidem fallidiosis auribus satisfacerent, quod nec omnia, quae tractarentur, caesim ac membratim recte cohaerere iudebantur; nec soluta illa, de inelaborata uerborum effuso satis delectare poterat: alio quoque remedio huic malo occurrendum putarunt. nam cturi in poetarum uersibus diuersa sibi commata inuicem suauiter resonare perspexistent; dc apud lyricos o das nunc unius, nunC duorum, nunc trium, aut plerunque quanior uacmbrorum circuitu te minari , dc summa cum uoluptate audiri, animaduertissent: ipsi quoque, quod postea latius explicabimus oratoriam periodon, uel monocolon, uel dicolon, uel tri colon, uel tetracolon, atque interdum etiam, ut quidam putant, longiorem excogitarunt . itaque factum est, ut orator po tas , quemadmodum sentit Cicero, imitatus, laxatis miro modo numeris Uariarit orationem. id quoniam quo modo de tunc factum fuerit, dc hodie fieri possit, satis iam ostendimus: qua promisimus uia pergamus : ac iam tandem recenseamus, qui meliores, dc aptiores ad oratorium numcrum pedes a doctissimis uiris sint existimati . Primum igitur, quod nemo rhetoricie artis uel mediocriter studiosus ignorat, Heroum numerum, Dactyli, Anapaesti. ac Spondei, ab Aristotele quas oratoriae dictioni aptissimum

laudari, et alijs omnibus anteferri, multi falso putauerunt. quos in errorem traxit male perpensus, nec satis, ut opinor, intellectus Ciceronis locus in tertio de oratore libro, ubi L. Crassu in de numeris cum Q. . Catulo ita lo- uentem inducit. Nam cum sint numeri plures; Iambum, de Trochaeum equentein segregat ab oratore Aristoteles Catule uester : qui natura tamen incurrunt ipsit in orationem sermonemq; nostrum. sed sunt insignes percussiones eorum numerorum dc minuti pedes. quare primum nos ad

Heroum Dactyli, dc Anapaesti, do Spondei pedem inuitat. Quibus uerbis adducti sunt uiri alioqui doctissimi , ut crederent a Cicerone, cum haec scriberet, Aristotelis uerba non satis suisse percepta. sunt autem haec in ic tio illius de rhetorica libro posita:

Putant enim Heroum numerum his uerbis ab Aristotele laudatum, quasi amplum, ac sonorum, dc dictioni oratoriae accommodatum: cum tamendo Demetrius Phalereus , dc Dionysius Halicarnasseus, uiri graecae linguae peritissimi, de rhetores doctissimi, hunc ipsum Aristotelis locum in te

pretantes ,

38쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II. I 8

pretantes, longe aliter senserint; dc Heroum numerum ita laudatum ab iliata dicant, ut tamen ab oratorum oratione remouendum censeat, uel ce te non sicquentandum, ob hoc ipsum, quod grandis, & sonorus , & nimis poeticus sit, atque ideo minus aptus oratoribus: quod Jc Cicero uidetur intellexisse: qui cum reprehenderet Ephorum, quod Da him sequeretur, quasi M's pedibus anteponi mereretur; statim intulit; Aristoteli longe secus uideri, qui iudicaret Heroum numerum grandiorem, quam desideret soluta oratio; dc Dactylicum rhythmum hexametrorum magi u- loquentiae accommodatiorem, quam oratoribus, esse diceret. quae sine dubio contraria uidentur ijs, quae in tertio de oratore , ut diximus, libro te aguntur; ubi ad Heroum Da li, Anapaesti, 3c Spondei pedem inuitari ratorem Crassus assirmat. quod Petrus Uictorius, bene δoctus ac diligens

Aristotelis interpres, curiose, ut omnia, animaduertit, dc, quae hominis modestia ac uerecundia est, Ciceronem tamen non reprehendit, sed mi ratur potius, dc quaerit quaenam causa Ciceronem in tantum errorem tra xerit, ut sibi contraria dicere uideatur . ego uero, quamuis, uerba haec in ter se contraria esse, non queam negare; Ciceronem tamen sibi ipsi conarrarium non esse, iure, ut Opinor, assi arim. quaedam enim per intro di ctas in dialogis personas longe aliter dicuntur, quam scriptorcs ipsi senotiant: neque tamen ideo sibi ipss contradicere auctores existimantur. sed seruar personarum, quas introducunt, decorum creduntur . nam in libris de Natura deorum multa Balbus, multa Velleius, ille ut stoicus, hie ut Epicureus, longe aliter dicunt, quam Cicero sentiat. nec tamen eius dialogi auctorem Ciceronem sibi ipsi contrarium dicemus. quod in di logo quoque de oratore factum est e, mirum uideri non debet. Quod igitur Cicero per Crassi personam dicit. Nos ad Heroum Dactyli, de Anapaesti, dc Spondei pedem ab Aristotele inuitari, Ac eos pedes caeteris anteferri; non ideo dicit, quia ita sentiat Cicero ipse , sed ut decorum personae

loquentis seruetur. ainauit enim Crassus membra, δc periodos Heroo numero claudere: dc eum numerum putauit aliis anteponendum . quod ut

uideretur aliqua ductus auctoritate secisse, Aristotelis uerba ad opinionis suae confirmationem trahere poterat, aut forsan trahebat; ideoq; a Cic rone haec loquens introducitur . proinde, si quid peccatum est in uerborum Aristotelicorum interpretatione; id Crassi culpa, non Ciceronis, in telligamus esse commissum. gauisum autem Heroo numero Crassum siquis forte nescit, is legat, quaeso, quae Cicero, de quadam Crassi periodo in oratore tractans, in haec uerba scripsit. Sequitur non longa: ex duobus enim uersibus, idest membris, periecta comprehensio est.& in Spondeos cadit. ac Crassus quidem sic plerunque dicebat; idq; ipse genus dicendi maxime probabat . Si igitur Crassus ita dicebat, ut in Spondeos pleraeque illius periodi caderent; dc id dicendi genus maxime probabat: apparet Heroum numerum ab illo filisse maxime probatum. Spondeus enim primus omnium pedum Herous est: &in Je hexametros Heroicos primum compositos fuisse constati ut iam antea dictum est. eum uero

39쪽

IO UITAE RAPICII i

postea, resolutione longarum in breues, migrasse tum in Dactylum , NAnapaestum, tum in Proceleumaticum, omnes sciunt. ideoq; hos omnes in Heroicis hexametris, quasi uicarios Spondei, positos inuen imus. Spondeum uero ipsum ut principem ac dominum cognoscimus, quippe cui nullus non locus in eo uersus pateat, & a sexto unquam sede repellatur . Proinde uero suspicari possumus , ac debemus , non Ciceronem , sed Crassum Aristotelis uerba aliter, quam oportebat, intellexisse, atque ideo Spondeum, quasi grandem dc amplum numerum, in clausulis usurpasse. quod cum intelligeret Cicero, & Cratiam de numeris disputantem fingeret; sennonem ei dedit conuenientem structurae, qua ipsum gaudere

nouerat. Potuit auteiri moueri Crassus, ut crederet ab Aristotele numerum Heroum approbari, quod σμνει - λ -ν appellauit . quae uerba ita Crassus putauit intelligenda, ut equo grandem 5c amplum; Mi Um, dicti ni oratoriae aptum interpretari oporteret In Oratore uero , ubi non L.

Cras Ius, sed Cicero ipse loquitur, uerba illa non, ut Crassus intelligebat, sed, ut Aristoteles ipse intelligi uoluit , explicantur. qui cum pedes in tria genera diuisisset, & in abis, ut iam ante diximus, rationem seu proportl nem aequam annotasset, in abjs duplam, in alijs sescuplam 3 Heroos, in quibus esset aequa diuisio, non ut malos & abiectos, sed ut nimis sonoros grandesq; reformidavit potius, quam abiecit: dispari uero ratione Iambum dc Trochaeum, in quibus dupla est, fiequenter adhiberi noluit; quoniam eorum alter uulgaris, & abiectus, alter nimis celer, de quasi saltator esset. Paeanas autem, in quibus sescupla est, in primis laudauit. in η se

nim, ut ipse credidit, orationis ornatus ita seruatur, ut ea neque grandior.

neque abiectior fiat, quam oportet, sed medium quiddam, & laude dignum tenere uideatur, atque ita existat ampla oratio, ut metra tamen , dc Poeticum canorem euitet, neque contra in abiectum & humilem sermo

nem recidat. Haec ideo discutienda putauimus, ne homines, aut Aristotelis uerba a M. Tullio non satis suisse percepta, suspicarentur, aut non solum Crassum, sed Aristotelem quoque, de Ciceronem sensisse Heroos p des oratori esse aptissimos; cum Aristoteles eos quasi nimis grandes, MPlus iusto canoros resormidet, Cicero ab illo haud intrepide diissentiens

inanem illam formidinem culpet, & hos pedes ita admittat, ut tamen illis Paeana anteponat. Quare facile intelligimus, Crassum solum in ea ha resi suisse, ut membra, dc periodos Heroo numero optime concludi, atque id Aristotelis auctoritate posse comprobari existimaret: cum tamen longe aliter Aristoteli placuisse uideamus , ideoq; illum a Cicerone culpatum , quod hunc numerum parum prudenter ab oratoria dictione ali num putarit. qua de re copiosius in parte libri huius ultima loquemur. Nunc illud constet, Heroum istum numerum ab Aristotele nimis grandem existimatum, a Cicerone tamen, ut communem & indisserentem, admissum, a L. Crasso reliquis omnibus suisse praelatum . quam opini num uarietatem minus mirabimur, si considerabimus diuersis oratoribus

diuersas placuisse structuras . nam de Cato eam probasse, quae constagosa dicta

40쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II. I9

dicta est, existimatur: & M. Antonius fluxa delumbiq; usus suisse dicitur:

Ciceronem uero Asiatica delectatum nouimus. Sed, ut ad rem ueniam,

laudat Aristoteles sine dubio Paeanas, & abjs anteponit; quod ijs uiths c reant, quibus Heroici Trochaei, re lambi laborant; &qudd poetici non

sunt, atque ex ijs mctra sere non fiunt; & quod omnium inaesime latere possunt. sed, cum plures sint Paeanes, duos tantum nominatim ponit, primum, & quartum, illum principibs, hunc clausulis aptum esse confirmanς : aliorum nullam omnino mentionem facit. sed tertium in membris periodisq; claudendis usque eo Tullius adamavit, ut illo frequentius, quam par estot, usus existi inetur. homines certe proxime sequentis illum seculi tantum inrum , . si dijs placet, irriserunt, quod tertio quoque sensu, quasi sententiae loco, poneret illud suum, ESSE UIDEATUR.

hoc certe numero membra & periodos adeo sepe claust, ut Probus grammaticus hanc.Tullio peculiarem suilla structuram scripserit. Sed ne secundum quidem Paeana ab eo contemptum, ostendunt tum alia plurima,tum haec ex oratione pro Quintio exempla. Si res opinionem meam, quam de uobis habeo , sesellerit. Negat Alphenus aequum esse, procuratorem satis dare. Iste postulat, ut procurator solui satisdaret. Et sane omnium Paeanum crebra exempla in Ciceronis orationibus licet inuenire. ncque existimo ab Aris fotele duos illos nominatos solos, quia prorsus contemneret alios, in quibus est eadem ratio diuisonis; sed quod eos ipse magis pmbaret. Quartum Paeana Cicero non laudat, & ab Aristotele aperte dii sentit; non tamen reinciendum putat. Creticus omnibus i cis, ac praesertim in principijs laudatur: de quo Terentiani uersus hi sunt.

Optimus pes re melodis, & pedestri gloriae

Plurimum orantes decebit: quando pene in ultimo Obtinet sedem beatam, terminet si clausulam Dactylus, aut Spondeus imam: nec Trochaeum respuo . Cretico & Paeanibus duos Bacchios, & ratione diuisionis, & temporibus pares, adda posse non dubitauerim. Dochimus quoque, quinque syllab ruin pes, quouis loco, ut Messalinus post Ciceronem ait, recte ponitur, dum non continetur: quoniam sic asperum reddit numerum . de quo sic

Rufinus: .

Principium, finem, ac medium tibi Dochimus ornat.& rursus de eodem alibi Rufinus idem sic.

Rhetoricas pulchre structuras Dochimus ornat. Principium Bacchius erit: concludet Iambus:

Aut, uice mutata, nomen mutabitur uni:

Prunus lambus erit, tum finem Creticus explet.

Ptuna breuis longaeq; duae, breuis, ultima longa . Exemplumq; artis dabitur respublica nobis: Quam Cicero casu genitivo ponere gaudet, Omnibus iste locis numerum pes essicit aptum, diu id s

SEARCH

MENU NAVIGATION