Sacrae imaginis deiparae Virginis, prope Montem Regalem in subalpinis miraculis coruscantis historia. Authore domno Philippo a Sancto Ioanne Baptista, Astensi & monacho cisterciensi congregationis Fuliensis

발행: 1622년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ioanna Abra nobilis Neapolitana,cum fistula pro- .pe oculum suborta illius lumine in totum fere orbata esset, quia ex capite etiam iam erumpebat; ubi huic Imagini se deuouit, confestim illum pristino statui senti it restitutum, ob quod beneficium Ludovicum Cambam in suam vicem gratias actum misit. Petrus Rex ex oppido Breglio in Liguria,cum dextro oculo non modo lusciosus , sed propemodum

caecus esset,peregrinationemque ad sacrum columen suscepisset,in terram mente alienatus corruit; ubi sese erexit,& dfare omnino, & nulla cum deformitate eodem oculo perpetuo est usus. Quin vero intra paucos menses quatuor caeci, tali duo. Gallus unus, unusque Allobrox,ob receptam lucem qu Vouerant dona, nucdetulerunt, quorum unus iam per quinquennium in caecitate contabuerat, cum dono ei datu fuit huius sacrae Imaginis exemplar, ante quod ad genua cocidens votum nuncupauit, si visum recepisset eam ipsam inuisurum. In quiete,visa illi beata Virgo dicere, num vellet secum huc venire,lubenti animo id se facturum respondente, iter, ut illl videbatur simul ingressi ad magno impetu praeter labentem amnem deueniens, substitit dubius an transiret, tum beata Virgo porrecta manu illum traiecit,mane expergefactus homo,& oculos, & visum sibi restitutum deprehendes, non

fuisse eam somni vanam speciem,suo bono summo ecum gaudio intellexit.

152쪽

DEBILES MEMBRORUM

ianopolim utramq; tibia dextramq; manu tammata affectas habebat, ut nec illis inniti,nec hanc in pugnum cogere posset. In facie praeterea ex diutino morbo pellis subsidens turpem admodum effecerat velut sinum ; his incommodis ut eximeretur ad beatam Virginis Vicensis Ecclesia iter instituit, Martina Gratianopolitana comite, ubi propior sacrae Pilae fa Eta est, protinus consolidatae sunt bases eius,&plant , ita ut equo desiliens pedes ire perexerit; sua vis etiain reddita manui,quam distringere coepit;obductus denique deformis ille in facie sinus, ita ut ab Superiore Monachorum Apostolico Nuncio,qui tu forte apud eos hospitabatur, exhibita, nullum vestigium pristinorum incommodorum deprehendi potuerit in ea. Claudius Fulco sanctae Magaritae Dominus ob

neruorum contractionem,tum ex ictu bombardy in eo accepto, tum ex tortura quam in carcere tolerarat,

dextro brachio captus, dum in sacello eleuaretur hostia, eius usum sibi reddi persensit.'Dominico Burionio e Castromonte ditionis Monuis-Ferratensis, cx casu ab equo manus ita confracta erat, Vt nec ea Vti, nec mouere posset; voto emisso dum ad sacra Pilam iter haberet, mouere digitos coepit,ubi in Sacellum intrauit sanguinem e brachio,vbi manui cohaeret sibi exhauriri videre visus, anum ut libebat circumagere coepit, eaque deinde incolumi est usus, quam adueniens paulo ante, Confessori aridam &

153쪽

dam & obstupescentem ostenderat. Mulier etiam quaeda ex Leuanto Liguriae oppido, cum voti causa sacram aedem inuisisset , uti scilicet brachium aridum recipere mereretur , quod ei tum nullo quidem usui,multo vero & incomodo de onerierat, post triduum dum oraret aliquoties exanimata humi procubuit, tandem surgens, brachio sanitati restituto in posterum est usia.

muti loquuntur.

ATHAR is x filiae Gigij Zonar tumque viduae in agro Cameracensi filia erat, quae

totos tredecim annos, tot namq; nata haec erat, muta surdaque permanserat; cum Votum huc deducendi filiam nuncupasset mater, intra paucos dies eam audientem,ac loquen tem recepit, idque quod voverat cum omni cura est executa. Maria ZamparotaVeronensis in suburbio hospitalis S. Pauli habitans,ab aduersa valetudine iam post . tertium annum surda ac muta essecta erat;quam cum Catharina uxor Ioannis Bertulae itemVeronensis ad

sacram Imagine praecipiti iam die adducere vovisset, silentio noctis, lignum quod campano aere ab religiosis ad vigilias surgentibus datur,Maria audiuit,luce prima ad se ingredientem Catharinam allocuta, cum eadem gratias Virgini Beatissimae exolutura huc

contendit.

Hadrianae Cribellae Taurini incolae filitas erat, quidum iam quadrinus esset, loquelam amiserat,voto

154쪽

i s HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

emisso inuisendi sacram Pilam, eumque huc dedo cendi, aegritudine corripitur puer; in qua cum loqui coepisset illum huc deduxit prompte loquentem. Mutus etiam qui ex agro Cremonenti huc venerat, dum rediret, & ab domo sua haud procul abesset distabat vero Cremona, circiter tria millia passuum i quelam recepit; quae res quod non mediocrem motionem in his locis fecisset, tabulis consignata, ac te stimoniis caeterisque ad rem facientibus communita, huc transmissa fuit.

ribundis vita salusue conceditur.

Vlier quaedam Vercellensis in agmine disciplinatorum S.Bernardini xv I. Kaled. Octob. huc venit, necdum menstruum filium in ulnis gerens,eius rei incusata, id se merito facere respondit, quod illum quidem mortuum peperisset; quae res cu toti familiae magno dolori fuerat tum eam ita perculit, ut ea fiducia quam dolor ipse pariebat, ad beatam Virginem conuersa votum voverit, si reuiuiscer infantulus se . illum huc suis vinis delaturam: Cuius i=tiq; damnata voti erat; namque infantulus cum prinerea per horam, Ut antea mortuus iacuisset, tamen vagire coepit,&ita reuiuiscere, ut ipsus itineris incommoda tolerarit incolumis; Cui statim mater se commiserat, quaS poterat gratias optimis meritis beatae Virginis

relatura.

Margiarita uxor Gasparis de Andreis ex Festiona, adeo ad extremum spei venerat, ut eam pro mortua

155쪽

vir ac familia complorarent,eorumque gemitibus, ac querelis permotus Religiosus quidam, cui prςter domum forte iter eratὶ moribundam adiit, monens, ut beatae Virgini Vicensi se commendaret; annuens mulier illo praeeunte verba Votum concepit,eoq; ipso

momento temporis tantam humorum copiam ore

reddidit, ut post paucas horas febri liberaretur. Antonius Aprosius Albintimetiensis Ludimagister

Iauuae habitans, cum velut ex residuo aegritudinis quatuor mensium, apostemate laboraret adeo maligno , ut ab medicis, ad vanum & irritum eorum cura

redacta,iam esset destitutus,vovit ad hanc beataeUirginis Imaginem peregrinaturum si covaluisset: voto nuncupato praecipiti iam die,insequenti nocte,nullo sensu doloria rupto apostemate, omni repente morbo liberatur. Alexander Cauda ciuis Astensis per totos triginta dies febri vexatus, per alios viginti cordis deliquia expertus, ac aliis viginti quinque fluxu ventris assiictatus, uouit ad hunc locum se cocessiarum, si finem tandem acciperet, quos velut diutinos morbos aegrkor- p aemia sese gignebat: dum cofessione peccata expiaret leuari morbo se sensit, magis etiam ubi Viaticum sumpsit,cum non proinde sacram unctionem desserri vellet, adeo ad extremum spei venerat aeger, statim ac ea munitus fuit,versa morbi facies, breuique incolumis, cor argenteum ad sacram Pilam ipsemet detulit., Nobilis etiam quidam in Allobrogibus lecto decumbens,Medicorum Catholicorum copia cum non esset,haereticorum operam nullatenus admittens,iam

ubi ad extremum deuenerat, cum beata Virgine Vicensi implorata, recepta actu tum sanitate,& suae exi-

156쪽

. 8 HI ST. SACRAE IMAG. B. MAR. miae fidei,& pro penta in sacram Pilam voluntatis copiosum retulit fructum.

male affecti sospitatem recipiunt.

Oannes Gersus Seretiensis filium, cui ob- natum supra genu apostema ne sine ferculis progredi posset effecerat, ubi beatae Virgini Vicensi commendauit, liberum cum intra triduum recepit. Claudus etiam quidam dum huc veniret repente conualuit,& Carmagnoiae fulcra dimisi. Ioannes Vercellius Sacerdos Vogh iensis, Sacellum campestre celebraturus petens, dum fossam duo. decim palmos altam saltu traiicit, altera tibiarum fracta, pars ossis disrupta carne ac pelle, duplex tibiarum operimentum lineum scilicet, ac laneum perforavit : cum nec fragmenta in suas sedes reponi, nec commissa ossa rursus coalescere possent, eoque magis vitae spes in angusto esset, neruorum euulsione.quam spasmum graeca voce dicimus, imminente ; votum vovit mater, se filium ad sacrum faciendum ante sacramPilam adducturam,delaturamque tabellam,qua res tota testata fieret: quod ubi filius ratu habuit;statim conualescere coepit, ac intra paucos dies abiecto fulcro,quo sub initium debilitati timens usus fuerat,

pedes cum matre Votum exoluturus aduenit.

Idelphonsus Caualis ex Cumianae Dominis,altius penetrata fistula, ruptaque suppuratio, adeo alteram defformarat tibiam, ut pro insanabili a Medicis habe .

157쪽

retur. Alia igitur remedia quaerenda esse cernens reli giosa coniux,uouit beatae Uirgini se maritum ad eius Pilam adducturam , si tibiam sana reciperet orto iam die,cum magis ossicij causa, quam quod ulla spes superesset,illum inuiserentMedic tibia praeter omnem vim naturae sanitati fere ex integro restitutam deprehendunt. Nec diu distulit virum huc deduccre pia coniux, Vt voto exolueretur quod pro eo susceperat. Secundinae Piscarici Astensi e scala decidenti tibia ita attrita fuerat,vi cum in curatione plurima ossum fragmenta fuissent amolienda, neruis contractis ac conuulsis, nulla iam spes vitae superesset. Humanis re mediis destitutae ea mens obiicitur, ut beatae Virginis Vicensis ope imploret,addito voto sacra: huius Imaginis inuisendae: eo vixdum nuncupato intermortua iacuit, quo tempore sedata neruorum conuulsio,redditaq; dilaceratae tibiae lata vis;vt arreptis fercu lis cum Marguarita Emanuelis, quae comitem ei se dederat, itineri se commiserit,ingenti sane fide,sed exitu etiam Reliciori. Namque ubi ad sacram Pilam deuenit, ad pristinam sanitatem rediit tibia, adeo ut sine ferculis, aut alio quopiam adminiculo ad suos,pedes redierit.

vulnere conualescunt.

Oannes Anthonius Burbonus ex RomanoditionisMediolanensis oppido,dum sciopum, prae manibus habebat ore ad se conuerso, es. caque foculo imminente, illo, casu exploso,tres pilasoncialis ponderis,quas in eo abdiderat aduerso com

158쪽

iueo HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

pore excepit: cum itaque dextro brachio, ac tribus costis traj cctis grauiter saucius,in discrimine ultimo vitet esset; v bi votum sacri columinis inuisendi emisit,

praeter omnem vim naturae conualuit: votique ergo

huc Veniens, sciorum ipsum e pariete suspendit. Ioannes offusa S '. Dalmatio in prouincia Narbonensi,ab haereticis vulneribus confossus,viginti quatuor horis iacuit exanimis; sese tandem utcumque re, cipiens vovit ad sacra Pilam peregrinationem, qua, non sine miraculo paulo post curatus,summa religione est perfunctus. Margiarita Vercellensis dum generosum equu profraeno naberet, ille repentino furore actus in eam insili cns tam male pedibus protriuit, Vt sopitam vul. nere, ac nihil sentientem domum intulerint vicini, victuram exigua, ac prope nulla spes erat. Compos iam sui facta vovit se hanc sacram Pilam inuisuram si vita sibi concessa esset, nec vita modo, sed incolumitate breui recepta votum adimpleuit. Neapolitanus quidam in Sabaudia cum in praefectum cohortis hostium incidisset, tribus vulneribus confossus,deturbatus equo,ac pro mortuo, equo ab ducto derelictus;cum reliquu agmen appropinquare sensisset,emedia via in fossam quae praeteream decurrebat, quamquam homini tegendo nequaquam opportuna sese proripuit; ibi tum ob accepta vulnera, tum ob immimentem pestem, undiq; abscissa spe vi tae beatam Virginem precatus,si vita daretur hanc sa cram Imaginem adire promittit, ijs duntaxat vitam sustentaturus, quae eleemosynam postulanti daretur. Miraculi igitur loco primum habuit, quod cum praeter eum tot homines iter haberent, illorum tamen

159쪽

quorum patebat effugerit aspectus; Tum quod cura' tus praeter spem,haud multo post receperit lanitatem. Ouo vitae discrimine ubi est perfunctiis, nulla illi voti adimpledi cura fuit: sed magno et ea cunctatio stetit, febri continua correptus, diu multumque afflictatus, nulla alia ratione qua iterato voto liberatur. Uerum simul febris calor est remissus, simul ipse ab omni re. ligione remisit animum. Iterum igitur longe grauiori morbo implicatur, quo eo ipso voto emittendo cum se liberasset,eius tamen adimplendi desiderium ab ea dem negligetia differedo,diu elanguit. T erti0, quod ne illi impune esset in lethalem decidit morbum; Is demum timor vecordem hominem perculit & ad L. nitatem flexit: namque dum illa una ad salutem sese offerret via, quam Delici exitu tam saepe tentasset;eam

Verone rursus tentaret tam male relatae gratiae conscietia prohiberet; quam ut seram ultimaque tandem necessitate expressam,aspernandam censercita ingrato tandem pectore obnatae verecundiae beatae Virginis numqua desperanda clementia occurri T. In quiete illi obuersari visa in ea Imagine, quam sacra Pila exhibet, Votis argenteis, aureisque collucens; eum ad prς standa quae toties promiserat est adhortata; acquiescens constanti deliberatione, & votum iterauit, S: super omnem naturς modum salutem consequutus, gratias exoluturus quantocius itineri se commisit: ac simul Voto cuius quartum damnatus , fuerat se exoluit, &ingrati animi crimine ex emit.

160쪽

HIST. SACRAE IMAG. B. MAR.

HERNIAE ET CALCULI

doloribus cruciati, ijs eximuntur.

x oppido Cauello quidam dum feria quinta hebdomadae sanctae sepulchrum sanctis-ssimo Sacramento reponedo pararet, ex alto decidens ita est labefactatus ; ut ruptis tunicis,quae ab inferioribus partibus in testina deducunt; in scrotum interiora deuoluerentur. Cum in promptu non haberentur Chirurgi, biduo ieiunus,ac perpetuos eiulatus emittens de buit: cum illi aduenissent, Medicorum arti nihil sane confisus,eorum curae se permittere

renuit, nec spem salutis alibi quam in beatae Virginis opereposuit, eius Imaginem si conualuisset inuisere promittens: illis e cubiculo egressis leui sopore corripitur; post mediae horae spatium experrectus, ita se Ianum reperit, ac si nullum tale aliquado incommodum passiis esset. Nobilis quidam Mediolanensis adeo Herniae per tredecim annos fuerat doloribus excruciatus, ut iam nec animus ad tolerantiam, nec ad vitam spes superesset, suscepto voto huius Imaginis visendae, sub lucem insequentis diei,ita se sanum reperit, ut ch festim

iter sit ingressias. Apud Allobroges quidam non infimae sortis cum

filium haberet Hernia laborantem,ut eum sanum reciperet ad sacram Pilam illu suis humeris deportauit. Annuit beata Virgo iusto pij hominis voto,puerum . que vixdum, ante sacram Imaginis Pilam constitutum suae sanitati restituit. Ludovicus Zucchetus Mediolanesis Camerani habitanS

SEARCH

MENU NAVIGATION